Titulus 25
Titulus 25
De annonis civilibus
1
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Annonas publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum viritim meritis attributas divi Constantini liberalitate sat claruit.
Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est vel hereditatis merito vel alienationis arbitrio. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. PROCULO PU. *<A 392 D. VII K. IUL. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. II ET RUFINO CONSS.>
2
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Centum viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus.