Text List

Titulus 30

Titulus 30

De iure rei publicae

1

Imperator Antoninus Si quid adversus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius nihil est praeiudicatum. * ANT. A. DIONYSIO. *< >

2

Imperator Antoninus An res publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. Si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem * ANT. A. APHRODISIO. *< >

3

Imperator Alexander Severus Rem publicam ut pupillam extra ordinem iuvari moris est. * ALEX. A. SATURNINO. *< >

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si secundum legem civitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector provinciae fieri patietur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. URBANO. *< X>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 30

1

2

3

4