Titulus 58
Titulus 58
De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus
2
3
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Si peraequatore misso aliquis aut procuratorem suum retraxerit aut colonum per contumaciam retractationis fugaverit, ad eum censuum modum, quem vel eo vel procuratore illius absente peraequator apposuerit, nostrae sanctionis auctoritate tenebitur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 386 D.VI K.APRIL.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.>
4
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Omne territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut sterilia atque ieiuna his quae culta vel opima sunt compensentur. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.III NON.APRIL.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO CONSS.>
5
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri impares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur.
Quod intra annum post codicum oblationem cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni fraus clandestina subtraxerat.
Emenso autem eo tempore actio denegabitur, exceptis minoribus qui fuerint indefensi, his etiam qui aberunt rei publicae causa: qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habuerunt facultatem. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 393 D.III K.DEC.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO VC. CONSS.>
6
Imperatores Arcadius, Honorius Peraequatores ac discussores, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt: ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum cogentur exsolvere. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUSEBIO PP. *<A 396 D.IIII K.APRIL.MEDIOLANI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>
Imperatores Honorius, Theodosius Apud eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse constiterit.
Reliqua vero temporis anteacti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio.
Si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, adlegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam manifestare debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peraequatore susceperit, rei melioratae receptis sublevetur expensis.
Verum ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, sex mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exserat actiones.
Quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium.
Quod si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, sex mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat. * HONOR. ET THEODOS. AA. SEBASTIO COM. PRIMI ORDINIS. *<A 417 D.PRID.ID.MART.RAVENNAE HONORIO A.XI ET CONSTANTIO II CONSS.>