Titulus 61
Titulus 61
De pascuis publicis vel privatis
1
Imperatores Valentinianus, Valens Cum nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari , nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt.
Etenim idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus privatis nostris a locorum pastibus arceantur: quod fieri non oportere divae memoriae Iulianus prorogata iussione constituit.
Quare excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam manere decernat, quam statuit antiquitas. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD RUFINUM PP. *<A 365 D.VIIII K.OCT.LUCERIAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>
2
Imperatores Arcadius, Honorius Insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam posthac memorata prata mutilare temptaverit: non minore decernenda poena, si etiam prata privatorum antiochenorum fuerint devastata: ita tamen, ut sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium pastui consulatur. * ARCAD. ET HONOR. AA.SIMPLICIO COM. ET MAG. UTR. MIL. *<A 398 D.V ID.MART.CONSTANTINOPOLI HONORIO A.IIII ET EUTYCHIANO VC.CONSS.>