Text List

Titulus 63

Titulus 63

De mancipiis et colonis patrimonialium et saltuensium et emphyteuticariorum fundorum

1

Imperator Constantinus Emphyteuticarios gravant coloni agros praeter consuetudinem usurpantes, quos nullis culturis erudierunt, cum sollemnitas id eos attractare permittat, quod eorum labore vel olivetis est obsitum vel vinetis. Sed et inriguas fontium aquas usurpare conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur.

Ideoque placuit, ut deinceps aquarum ius potestatesque penes emphyteuticarios permaneant, tantumque ex eis colonis impertiatur, quantum culturis eorum agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt.

Pro modo autem superfluae inrigationis, quam ultra culturas suas usurpaverint, emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant. * CONST. A. *<A 319 PP. VII ID. MART. CARTHAGINE CONSTANTINO A. V ET LICINIO C. CONSS.>

2

Imperatores Valentinianus, Valens Libertates, quas mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticis qui fundorum non sunt domini praestiterunt, rationales huiusmodi praecepti auctoritate rescindant. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD GERMANIANUM COM. SACR. LARG. *<A 367 PP. XIII K. MAI. LUPICINO ET IOVINO CONSS.>

3

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Cognovimus a nonnullis, qui patrimoniales fundos meruerunt, colonos antiquissimos proturbari atque in eorum locum vel servos proprios vel alios colonos subrogari. Edicti itaque huius auctoritate sancimus eos, qui deinceps huiusmodi aliquid crediderint attemptandum, isdem possessionibus esse privandos * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. POSTUMIANO PP. *<A 383 ?>

4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Super patrimonialium refectione fundorum dudum nostris est legibus constitutum, ut ii, qui eos colentes solum eorum verterant, nunc alia loca deligentes, nunc ad militiam convolantes, ad avitas condiciones et propria iura revocentur.

Ceterum eos, qui castrensibus stipendiis otia quieta meruerunt veterani constituti, nequaquam placet tela in usum vomeris ligonisque convertere. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. CYNEGIO PP. *<A 384 - 389 >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 63

1

2

3

4