Text List

Titulus 8

Titulus 8

De advocatis fisci.

1

Imperator Antoninus Cum te fisci causam agitasse proponas, quamvis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. Eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est adversus fiscum patrocinium praestare. * ANT. A. CLAUDIO. *<A 213 PP. XIII K. IAN. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperatores valer., gallien. Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines. * VALER. ET GALLIEN. AA. FREQUENTI. *<A 254 PP. VI K. MART. VALERIANO II ET GALLIENO AA. CONSS.>

3

Imperator Constantinus Fisci advocatus poenam metuens caveat, ne fiscalia commoda occultet neve nullo negotio existente fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. * CONST. A. AELIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 313 D. VI ID. NOV. TREVIRIS CONSTANTINO A. III ET LICINIO C. III CONSS.>

4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocato suscipiant. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD AMMIANUM COM. RER. P *<A 383 PP. XVII K. IAN. MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 8

1

2

3

4