Titulus 22
Titulus 22
De curiosis
1
Imperator Constantius Curiosi et stationarii, vel quicumque funguntur hoc munere, crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. Cesset ergo prava consuetudo, per quam carceri aliquos immittebant * CONSTANTIUS A. AD LOLLIANUM PP. *<A 355 D.XI K.AUG.MEDIOLANI ACC.XII K.SEPT.ARBITRIONE ET LOLLIANO CONSS.>
2
Imperator Constantius Agentes in rebus in curiis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae: ideoque solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere, et non ab alio penitus officio.
Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis contra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio. Quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectum.
3
Imperator Constantius Per id tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio circa eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint honestatem. Erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam gravior poena statuenda * CONSTANTIUS A. AD AGENTES IN REBUS. *<A 359 PP.PRID.K.DEC.EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.>