Text List

Titulus 24

Titulus 24

De stratoribus

1

Imperatores Valentinianus, Valens Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur, et in offerendis equis certam formam staturam aetatem proviciales nostri custodiendam esse cognoscant.

Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere interdictum est, illi dare stratoribus non timerent.

Officium quoque gravitatis tuae centum argenti libris multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset. * VALENTIN. ET VALENS AA. AD ZOSIMUM PRAES. NOVAE EPIRI. *<A 373 D. XIII K. IUL. APOLLONIAE VALENTINIANO ET VALENTE AA. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 24

1