Titulus 28
Titulus 28
De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant
1
Imperator Constantinus A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri: ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur. * CONST. A. PALATINIS BENE MERITIS SALUTEM. *<A 314 D. IIII K. NOV. TRIVERIS VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.>
2
Imperator Constantinus De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis, memoriales etiam, qui in scriniis memoriae epistularum libellorum sacrarumque dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum comitatensium singularumve urbium et officio admissionum et castrensis sacri palatii militant, privilegia volumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad honores vel munera municipalia devocentur.
Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel pentaprotiae aut etiam tironis praestationem agnoscant.
3
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Ex aula nostra decedentes viri ab omnibus iniunctis habeantur immunes: numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. EUTROPIO PP. *<A 381 D. III NON. FEBR. CONSTANTINOPOLI EUCHERIO ET SYAGRIO VV. CC. CONSS.>
4
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, obtinere noverint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque concessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas.