Imperator
Constantinus Omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa
privilegia superfundunt, rem , si quam, dum in palatio nostro morantur,
vel si parsimonia propria quaesierint vel donis nostris fuerint consecuti,
ut castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris
est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur
Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa
nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos
eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet.
Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerunt,
peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt,
aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesierint.
* CONST. A. AD SEVERUM PU. *<A 326 PP. X K. IUN. CONSTANTINO A.
VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>