Titulus 36
Titulus 36
De castrensi peculio militum et praefectianorum
1
Imperator Alexander Severus Si in potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quaedam nomine eius emisti, ea tua esse non dubitatur.
Peculio autem castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam a patre vel a matre aliisve propinquis vel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem militiae quaeruntur.
3
Imperator Alexander Severus Errat, qui tibi persuasit, quod nexu paternae potestatis iure sacramenti solutus es. Manent enim nihilo minus milites in potestate parentium, sed peculium castrense proprium habent nec in eo ius ullum patris est * ALEX. A. FELICIANO MIL. *<A 224 PP. III ID. OCT. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>