Titulus 38
Titulus 38
De excoctione et translatione militarium annonarum
1
2
Imperatores Arcadius, Honorius In excoctione buccellati, quod devotissimis militibus convenit praeparari, in translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, videlicet ut ne nostra quidem domus ab his habeatur immunis.
Et si quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in procuratorem eius severissime vindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione poscitur, posthabita dilatione solvatur. * ARCAD. ET HONOR. AA.ET THEODOS. A. HADRIANO PP. *<A 404 D.VIIII K.APRIL. ROMAE HONORIO A.VI ET ARISTAENETO CONSS.>