Titulus 40
Titulus 40
De metatis et epidemeticis
1
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitaverit, ad instar falsi reus ex hac auctoritate teneatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. THEODOTO MAG. OFF. *<A 393 D.VI K.NOV.CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A.III ET ABUNDANTIO VC.CONSS.>
2
Imperatores Arcadius, Honorius In qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate submota duas dominus propriae domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones , ut in tres domus divisae partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exsequatur, tertia domino relinquenda. Plenum enim aequitate atque iustitia est, ut, qui aut successione fruitur aut empto vel extructione gaudet, electam praecipue iudicio suam rem teneat et relictam.
Ergasteria vero, quae mercimoniis deputantur, ad praedictam divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitum iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant. Sane si stabulum, ut adsolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur.
Illustribus sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus: ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet, quive maluerit, divisionem arbitraria aequitate faciat, alter eligendi habeat optionem.
Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt praediti dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale praeceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint. * ARCAD. ET HONOR. AA. HOSIO MAG. OFF. *<A 398 D.VIII ID.FEBR.CONSTANTINOPOLI HONORIO IIII ET EUTYCHIANO CONSS.>
4
Imperatores Arcadius, Honorius Fabricensium domibus ubique constitutis omnem molestiam hospitum praecipimus amoveri, quo et Antiochensibus et ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur, absente scilicet sacro comitatu. * ARCAD. ET HONOR. AA. AEMILIANO MAG. OFF. *<A 400 D.XI K.FEBR. CONSTANTINOPOLI STILICHONE ET AURELIANO CONSS.>
5
Primo igitur omnium ad nullum praedium publicum vel privatum domus nostrae vel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus.
Licentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra commisit, ut eum, qui praeparandi gratia ad possessionem venerit, expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse concessum: recteque sacrilegium prior arceat, qui primus invenerit.
Administrantem vero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinaverit, in tempore proscribi debere censuimus.
Solam sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur, omniumque sit acceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas commanentium ulla ex parte praedium vexet.
7
Imperatores Honorius, Theodosius Devotissimos milites ex procinctu redeuntes vel proficiscentes ad bella muri novi sacratissimae urbis singulae turres in pedeplanis suis suscipiant. * HONOR. ET THEODOS. AA. EUSTATHIO PP. *<A 422 D. V NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.>
8
Imperatores Theodosius, Valentinianus Archiatros nostri palatii nec non urbis Romae et magistros litterarum pro necessariis artibus et liberalibus disciplinis nec non picturae professores, si modo ingenui sunt, hospitali molestia quoad vivent liberari praecipimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. HELIONI MAG. OFF. *<A 427 D. XIIII K. SEPT. HIERIO ET ARDABURIO CONSS.>
9
Imperatores Theodosius, Valentinianus Omnes, qui metata in suis domibus praestant, sive hospitia praebuerint metatoribus seu quolibet pacto satis eis fecerint, nullam vel pensionis vel discussionis domus gratia molestiam sustinere cogantur.
Deinde neminem volumus cuiuslibet loci vel ordinis in hac florentissima urbe domum propriam excusantem metatum sibi in alienis aedibus privilegio militiae vindicare. Quod et in provinciis observari oportet.
Ceteris vero, quibus illustris dignitas sub cingulo vel citra cingulum pro solo honore delata est, excusandarum aedium licentiam penitus denegamus.
Hoc iuris in his etiam praecipimus observari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles novit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit illustres.
Scituris omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae domus impetraverit, ut a pensione etiam portionis tertiae sit immunis, et militiae causa metatum in alienis domibus sibi crediderit vindicandum, si quidem honore praeditus excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis, quas fraudare conatus est: si vero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeretur, centum librarum auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione multabitur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. NOMO MAG. OFF. *<A 444 D. XVII K. FEBR. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO A. XVIII CONS.>
10
Imperatores Valentinianus, Marcianus Hac lege sancimus, ut, si quis consularem et patriciam meruerit dignitatem, tres domos proprias dum superest habeat hospitum immunitate securas, heredes vero eius filii aut pater aut mater nepotes aut frater aut soror aut uxor duarum domorum suarum excusatione potiantur.
Si quis vero consulatu tantummodo gloriatur, duas semis domos suas immunes habeat: post fata vero eius memorati heredes unam semis domum suam habeant nullis hospitiis praegravatam.
Pari privilegio perfruatur cum memoratis heredibus, qui solius patriciae dignitatis sine consulatu decoratur insignibus.
Praefectorii vero nec non et magistri militum duas domus suas habeant quoad vixerint hospitibus liberatas: heredes vero eorum memorati unam defendant domum suam simili excusatione munitam.
Magistri vero officiorum vel quaestores unam semis domum suam quoad vixerint habeant hospitum onere liberatam: heredes vero eorum praedicti unam ab hospitibus iure defendant.
Comites autem domesticorum et protectorum et sacrarum largitionum et privatarum et vir spectabilis primicerius notariorum singulas domus suas ab hospitum gravamine dum vivunt gaudeant esse securas: memorati vero heredes eorum mediam partem unius domus suae sciant excusatione muniri, residuae vero dimidiae partis tertiam portionem hospitibus deputandam esse cognoscant.
Si qui illustres honorarias dignitates quascumque sine actu caelitus impetrarunt , aequo animo suas domus hospitibus post hanc legem pandant pro tertia quae legibus praefinita est portione: exceptis videlicet ergasteriis, quae in plateis vel angiportis esse noscuntur.