Text List

Titulus 51

Titulus 51

De tractoriis et stativis

1

Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius Tractoriae cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant.

Nulli vero penitus cum necessariis sibi personis praebeantur, nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur: ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP. *<A 392 D.VII K.SEPT CONSTANTINOPOLI ARCADIO A.II ET RUFINO CONSS. >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 51

1