Titulus 54
Titulus 54
De apparitoribus magistrorum militum et privilegiis eorum
4
Imperatores Theodosius, Valentinianus Numerarios virorum illustrium magistrorum militum tam praesentalium quam orientalium qui ordine stipendiis militiae fuerint decorati, exeuntes tribunis praetorianis partis militaris, sudoribus eorum beneficium deferentes, sociari praecipimus: ita videlicet, ut post completam militiam ab omnibus indictionibus tam militarium quam civilium iudicum semper habeantur immunes.
5
Imperator Anastasius Eos, qui in officiis vestris merentes statutorum tantummodo numero inserti sunt, fori praescriptione muniri, ceteros vero, qui supra huiusmodi numerum militare noscuntur, quasi nec militantes et apud illustrissimas praefecturas et apud clarissimos provinciarum rectores de quolibet pulsari et conveniri et sine cinguli praescriptione respondere negotio sancimus. * ANASTAS. A. MAGISTRIS MIL. *<A X >