Text List

Titulus 57

Titulus 57

De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus

1

Imperator Constantinus Omnes stationarii neque superexactionem audeant neque carcerem habeant, neve quis personam licet pro manifesto crimine apud se habeat in custodia, sciens quod, si quid tale fuerit commissum, capite puniendus est. * CONST. A. EDICTO SUO AD AFROS. *<A 315 PP.VI ID.MAI.KARTHAGINE CONSTANTINO A.IIII ET LICINIO IIII CONSS.>

2

Imperatores Constantius, Constans Nullus iudicum quemquam sine sacra probatoria probare audeat vel provehere.

Excipimus tamen officia provincialia cursus publici sollicitudinem sustinentia: nec enim tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas.* CONSTANTIUS ET CONSTANS AA. AD TAURUM PP. *<A 358 D.VI K.IUN.MEDIOLANI ACC.VIII ID.IUL.DATIANO ET CEREALE CONSS.>

3

Imperatores Valentinianus, Valens Solita cohortalibus syriae privilegia, quae a divo diocletiano porrecta sunt atque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae, non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus adscribendos, verum peracto labore militiae, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta praerogativam his recusationis offerrimus. * VALENTIN. ET VALENS AA. FESTO CONSULARI SYRIAE. *<A 365 ? D.VI NON.OCT.VALENTINIANO ET VALENTE AA.CONSS.>

4

Imperatores Valentinianus, Valens Officia rectorum provinciarum tuae magnificentiae litteris volumus admoneri, ut susceptos in officio proprio vel probatos cohortium nomine legionumve privilegiis aestiment inserendos. * VALENTIN. ET VALENS AA. ET GRAT. A. AD PROBUM PP. *<A 372 D.XVI K.IUN.MODESTO ET ARINTHEO CONSS.>

5

Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus Quicumque per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo veluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae tradat obsequiis, ceteris quam voluerit militiam provisurus. Sin autem duos tantum procreaverit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. Quod si unum procreaverit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam beneficio valitur .

Damus sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate civitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium invenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis deputati pareant impetratis. * VALENTIN. ET VALENS ET GRAT. AAA. MODESTO PP. *<A 375 D.III NON.DEC.ANTIOCHIAE POST CONSULATUM GRATIANI A.III ET EQUITII VC. >

6

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta condicione legibus subsequatur: cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferatur.

Veniam enim talibus non permittimus nec indulgentiis crimina sublevamus. * GRAT. VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAAA. AD NEOTERIUM PP. *<A 385 D.PRID.ID.IUN.MEDIOLANI ARCADIO A.ET BAUTONE CONSS.>

7

Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum attigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint.

Quod si ante debitum locum, qui huic functioni habetur obnoxius, vel aegri corporis labem vel defessae senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilio debetur expenderit.

Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debetur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur. * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 389 D.III NON.MAI.MEDIOLANI TIMASIO ET PROMOTO CONSS.>

8

Imperatores Arcadius, Honorius Speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in venalibus publicis poterit reperiri. * ARCAD. ET HONOR. AA. EUTHYMIO VIC. ASIAE. *<A 396 D.V K.MART.CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA.CONSS.>

9

Imperatores Arcadius, Honorius Per Illyricum, in quo plurima ac maxima necessitatum publicarum emolumenta officiis constat praesidalibus expediri, centeni numero singulis iudicibus obsecundent: nec ultra hunc modum vel ad militiam ullus adspiret vel coniventia iudicum perseveret.

Adhibendi autem sunt ad huiusmodi ministeriorum obsequia non illi, qui vano militiae nomine immania lucra sectentur, sed qui necessitatem officii sollicitudinibus debitis exsequantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. CLEARCHO PP. ILLYRICI. *<A XXX >

10

Imperatores Arcadius, Honorius Quicumque ad chartas vel tabulas vel quodcumque aliud ministerium cohortalis optaverit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus fuerit: poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum. * ARCAD. ET HONOR. AA. ET THEODOS. A. ANTHEMIO PP. *<A 407 D. XVI K. APRIL. CONSTANTINOPOLI HONORIO VII ET THEODOSIO ITERUM AA. CONSS.>

11

Imperatores Honorius, Theodosius Si quis ex grege cohortalinorum urguente criminis insectatione stipendiis fuerit exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur, aut si ad pristina sacramenta precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis oraculum amplissimae tuae sedi offerat adlegandum. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 415 D. XIII K. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

12

Imperatores Theodosius, Valentinianus Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur: liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis.

Quod si quis ex his ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur praeter eam scilicet, quae ex quadraginta annis colligitur: sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare.

Sed nec ad aliam cohortalinus vel cohortalini filius audeat adspirare fortunam, cui maiorum suorum exempla praeiudicant.

Sed etiam cunctos, qui diversarum rerum negotiationibus detinentur, trapezitas scilicet vel gemmarum argentique vestiumve venditores, apothecarios etiam ceterosque institores aliarum mercium quibuscumque ergasteriis adhaerentes iubemus a provincialibus officiis removeri, ut omnis honor atque militia contagione huiusmodi segregetur. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. ISIDORO PP. *<A 436 D. III NON. APRIL. CONSTANTINOPOLI ISIDORO ET SENATORE CONSS.>

13

Imperatores Theodosius, Valentinianus Nullum ex primipilaribus, nullum ex principe cohortalis officii vel ad aliam posse militiam adspirare vel ministeriis sibi contra publicam utilitatem blandiri vel ad quamlibet aliam dignitatem ad praeiudicium praeteriti status accedere concedimus.

Quod si contra hanc tam saluberrimam formam vel responsa caelestia quaedam militia aut dignitas audacter eliciatur, pro ingestis haberi, etiamsi speciali adnotatione nostrae indulgentiae eam obtinuisse videatur, nec adsertionem ei quoquo modo patere, qui se memoratis artibus publicae studet commoditati subtrahere, sed statim civitatis unde oriundus est curiae tradi praecipimus. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. THOMAE PP. *<A 442 ? >

14

Imperator Leo Quisquis cohortalibus adhuc obsequiis obligatus vel regimen provinciae vel cingulum cuiuslibet militiae dignitatisve quoquo modo meruit, ante omnia contra licitum usurpatis impetratisve careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius gerendae provinciae vel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactaverit fuisse delatum.

Dehinc universis solaciis condicionis quam spreverat defraudatus, ne quid eorum omnino per se vel interpositam personam possit adquirere, primipili tantum munus implere cogatur: mox curialibus civitatis, in qua natus est, in diem vitae suae functionibus inhaesurus, ita scilicet, ut etiam ii, qui post impletam talem militiam quodlibet militiae dignitatisve genus adfectaverint, curiae patriae suae restituantur. * LEO A. CONSTANTINO PP. *<A 471 D. VI K. IAN. CONSTANTINOPOLI LEONE A. IIII ET PROBIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext