Text List

Titulus 62

Titulus 62

De primipilo

1

Imperatores Valerianus, Gallienus Commoda primipilatus post administrationem deberi incipiunt, et si is, qui ea percipere debuit, prius rebus humanis eximatur, heredibus petitio salva sit. * VALER. ET GALLIEN. AA. DOMITIO. *< >

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Obtentu nominis primipili civiles actiones ad alios iudices transferendae non sunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ALEXANDRO. *< >

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Utilitas publica praeferenda est privatorum contractibus: et ideo si constiterit fisco satisfactum esse ob causam primipili, poteris obligatam tibi possessionem dotis titulo petere, ut satis doti fieri possit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DOMNAE. *< >

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum ex sola primipili causa liberos, etiam si patribus heredes non existant, teneri divus Aurelianus sanxerit, si neque successistis patri vestro nec quicquam ex bonis eius tenetis, consequens est a paternis creditoribus vos non conveniri. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DIONYSIO. *< >

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 62

1

2

3

4