Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
1
Mandati vel contra.2
Gaius secundo rerum cottidianarum sive aureorum Mandatum inter nos contrahitur, sive mea tantum gratia tibi mandem sive aliena tantum sive mea et aliena sive mea et tua sive tua et aliena. Quod si tua tantum gratia tibi mandem. Supervacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nascitur.
Mea tantum gratia intervenit mandatum, veluti si tibi mandem, ut negotia mea geras vel ut fundum mihi emeres vel ut pro me fideiubeas.
Aliena tantum, veluti si tibi mandem, ut Titii negotia gereres vel ut fundum ei emeres vel ut pro eo fideiubeas.
Mea et aliena, veluti si tibi mandem, ut mea et Titii negotia gereres vel ut mihi et titio fundum emeres vel ut pro me et Titio fideiubeas.
Tua et aliena, veluti si tibi mandem, ut Titio sub usuris crederes: quod si, ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia intervenit mandatum.
Tua autem gratia intervenit mandatum, veluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam faeneres, vel ex diverso ut faeneres potius quam in emptiones praediorum colloces: cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabatur, quia liberum est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium.
3
Paulus libro 32 ad edictum Praeterea in causa mandati etiam illud vertitur, ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdum melior, deterior vero numquam.
5
Itaque si mandavero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titianam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non videris implesse mandatum.
Item si mandavero tibi, ut fundum meum centum venderes tuque eum nonaginta vendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserves.
6
Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac actione erit conveniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo est obligatus, quod negotia gessit, verum idcirco quod mandatum susceperit: denique tenetur et si non gessisset.
Si passus sim aliquem pro me fideiubere vel alias intervenire, mandati teneor et, nisi pro invito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium gerens, erit mandati actio.
Si tibi mandavero quod mea non intererat, veluti ut pro Seio intervenias vel ut Titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut Celsus libro septimo digestorum scribit, et ego tibi sum obligatus.
Plane si tibi mandavero quod tua intererat, nulla erit mandati actio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, nisi mea non interfuit, tamen erit mandati actio.
Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum quaeritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et faenerare periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris faenerare potuisset, ipse lucraretur, in creditam pecuniam videtur, inquit, accepisse. Plane si omnium negotiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit.
Marius Paulus quidam fideiusserat pro Daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex eventu litis caverat sibi certam quantitatem dari: hic a Claudio Saturnino praetore maiores fructus inferre iussus erat et advocationibus ei idem Saturninus interdixerat. Videbatur autem mihi iudicatum solvi fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et velle a Daphnide mandati iudicio consequi, quod erat condemnatus. Sed rectissime divi fratres rescripserunt nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, ut, si quidem hoc actum est, ut suo periculo sponderet, nulla actione agat, sin vero non hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quae sententia utilitati rerum consentanea est.
8
Ulpianus libro 31 ad edictum Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? Et Labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.
Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit adversarius, mandati eum teneri: sed si solvendo non sit, tunc de dolo actionem adversus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.
Si quis mandaverit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandaverat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur ( tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim volgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.
Si tutores mandaverint contutori suo mancipium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an vero et tutelae? Et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis servum tutores uni tutorum mandaverint ut emeret. Nam si supervacuum servum vel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si vero necessarium servum, tunc et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, cur servum pupillo necessarium non comparaverunt: non sunt igitur excusati, quod contutori mandaverunt, quia emere debuerunt. Plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum. Contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit mandati actionem habere adversus contutores suos.
Si liber homo, cum bona fide serviret, mandaverit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manumiserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait adversus eum cui se redimendum mandavit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet adversus eum a quo comparavit. Plane si eam pecuniam dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit Iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quinimmo, inquit, ex vendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare.
Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandavit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest. Ut puta mandavi tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi vel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio. Mandavi, ut negotia gereres: si nihil deperierit, quamvis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio. Et in similibus hoc idem erit probandum.
Si ignorantes fideiussores debitorem solvisse vel etiam acceptilatione sive pacto liberatum ex substantia debitoris solverunt, non tenebuntur mandati.
Quod et ad actionem fideiussoris pertinet. Et hoc ex rescripto divorum fratrum intellegere licet, cuius verba haec sunt: "Catullo Iuliano. Si hi, qui pro te fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et prudentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis tueri te". Igitur si ignoraverunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis necessitas provocandi, ceterorum dolo versati sunt, si non provocaverunt. Quid tamen, si paupertas eis non permisit? Excusata est eorum inopia. Sed et si testato convenerunt debitorem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare.
Proinde si tibi mandavi, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas. Sed et si dolo emere neglexisti ( forte enim pecunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa ( forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis. Sed et si servus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non intervenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caveas, si in potestatem tuam pervenerit, te restituturum. Sed et si restituas, et tradere debes. Et si cautum est de evictione vel potes desiderare, ut tibi caveatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis.
10
Ulpianus libro 31 ad edictum Idemque et in fundo, si fundum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui procurat.
Sed et si de sanitate servi procuratori cautum est aut caveri potest aut de ceteris vitiis, idem erit dicendum. Aut si culpa caveri non curaverit, condemnabitur.
Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis praestare eum oportet.
Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet. Sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, sive ei mandavi sive non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos convertit, in usuras convenietur, quae legitimo modo in regionibus frequentantur. Denique Papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos convertit, usuras eum praestare debere.
Si quis Titio mandaverit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum Papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt.
Idem Papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori mandaverat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae videatur.
Si cui mandavero, ut a Titio stipuletur, potero cum eo cui mandavi agere mandati, ut eum accepto liberet, si hoc velim: vel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi vel si cui alii voluero. Et Papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia vel ilico stipulata sit vel etiam postea, mandati eam teneri, quamvis ipsa sit, quae dotem dederit.
Si quis ea, quae procurator suus et servi gerebant, ita demum rata esse mandavit, si interventu Sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, Sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. Et est verum eum, qui non animo procuratoris intervenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri.
Si mandavero procuratori meo, ut Titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, videamus. Et Labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandaverim, ut gratuitam pecuniam daret, quamvis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit Labeo, in usuris actio mandati.
Idem Labeo ait et verum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad vecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc convenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario.
Idem ait, si quid procurator citra mandatum in voluptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit.
Generaliter Iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptionem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conveniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium vel suo vel procuratorio nomine.
12
Ulpianus libro 31 ad edictum Si vero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum.
Marcellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo solverit creditori, habere fideiussorem mandati actionem.
Plane, inquit, si filius familias vel servus fuit fideiussor et pro his solvero donaturus eis, mandati patrem vel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum voluit.
Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, vel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati.
Si filio familias mandavi, ut pro me solveret, patrem, sive ipse solverit sive filius ex peculio, mandati acturum neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis solvat.
Si filio familias mandavero, ut pro me solveret, et emancipatus solvat, verum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem solventem negotiorum gestorum actionem habere.
Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susceperunt, ut puta qui rerum vel rei unius procurationem susceperunt.
Inde Papinianus quaerit, si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsolverat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio vendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. Et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in libertum contulit, videri et postea libertum patrono donasse.
Si mihi mandaveris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaveris et in id sumptum fecero. Nec tantum id quod impendi, verum usuras quoque consequar. Usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, verum iudicem aestimare debere, si exegit a debitore suo quis et solvit, cum uberrimas usuras consequeretur, aequissimum enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus gravibus usuris solvit. Sed et si reum usuris non relevavit, ipsi autem et usurae absunt, vel si minoribus relevavit, ipse autem maioribus faenus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati iudicio et usuras consequi. Et (ut est constitutum) totum hoc ex aequo et bono iudex arbitrabitur.
Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsolvas: non fecisti: praestabis mihi usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita imperator Severus Hadriano demonstrati rescripsit.
Si adulescens luxuriosus mandet tibi, ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris. Sed et si ulterius directo mandaverit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi adversus bonam fidem mandatum sit.
Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: "Rogo te, commendatum habeas Sextilium crescentem amicum meum", non obligabitur mandati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est.
Si quis mandaverit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea causa, ex qua de peculio vel de in rem verso vel quod iussu pater teneretur, erit licitum mandatum. Hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet an non, nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret non accipere contra senatus consultum, et "periculo meo crede", dicat, "bene credis": arbitror locum esse mandato et mandati eum teneri.
Si post creditam pecuniam mandavero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime Papinianus ait. Plane si, ut exspectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, verum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere.
Idem ait, si tutor mandet suscipi vel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo vel curatori eius.
Si mandavero exigendam pecuniam, deinde voluntatem mutavero, an sit mandati actio vel mihi vel heredi meo? Et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita voluntate. Quod si mandaveris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur.
Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandavit, heres eius poterit mandati agere. Illum vero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. Potuit enim agere etiam cum eo qui mandavit, ut sibi pecuniam daret, ad faciendum, maxime si iam quaedam ad faciendum paravit.
14
Ulpianus libro 31 ad edictum Heredem fideiussoris, si solverit, habere mandati actionem dubium non est. Sed si vendiderit hereditatem et emptor solverit, an habeat mandati actionem, quaeritur. Et Iulianus libro tertio decimo scribit idcirco heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones suas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare.
16
Ulpianus libro 31 ad edictum Si quis mihi mandaverit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. Et ait Celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos Ravennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius valetudini apta sua impensa faceret: deducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.
19
Ulpianus libro 43 ad Sabinum Si servus meus de semet emendo mandaret, ut redimatur, Pomponius eleganter tractat, an is, qui servum redemerit, ultro convenire possit venditorem, ut servum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque est. Sed esse iniquissimum Pomponius ait ex facto servi mei cogi me servum recipere, quem in perpetuum alienari volueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, quam ut eum tibi venderem.
20
21
Ulpianus libro 47 ad Sabinum Cum mandatu alieno pro te fideiusserim, non possum adversus te habere actionem mandati, quemadmodum qui alienum mandatum intuitus spopondit. Sed si non utique unius, sed utriusque mandatum intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam adversus te, quemadmodum, si duo mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum.
22
Paulus libro 32 ad edictum Si mandavero tibi, ut pro me in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solveris, utilius respondebitur interim non esse tibi mandati actionem, sed cum dies venerit.
Item tractatum est, si, cum in diem deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solveris, an statim habeas mandati actionem. Et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti minorem, quanti mea intersit superveniente die solutum fuisse. Sed melius est dici interim nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut nec hoc ante diem solvam.
Interdum evenit, ut meum negotium geram et tamen utilem habeam mandati actionem: veluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamvis debitum meum persequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus servavero, consequar mandati actione.
Si hi, quorum res veneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem mandatum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae.
Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus vendentibus uni mandavero, ut rem hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona fide esse praestare ei pretium, quanti vendere poterat: et contra si emptor ad emptionem rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, aequissimum esse mandati iudicio praestare quanti eius interfuit emptam rem habere.
Is cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit mandati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid postea adquiritur, non sequitur fiscum.
Qui aedem sacram spoliandam, hominem vulnerandum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter turpitudinem mandati.
Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis, sed consumpseris, et mandati et furti teneri te Proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae velles dares, mandati tantummodo.
Si mandaverim servo tuo, ut quod tibi debeam solveret meo nomine, Neratius scribit, quamvis mutuatus servus pecuniam rationibus tuis quasi a me receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse servus nomine tuo quod pro me solvebatur acceperit. Et hoc verius est, quoniam quotiens suos nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori.
Fugitivus meus cum apud furem esset, pecuniam adquisiit et ex ea servos paravit eosque Titius per traditionem a venditore accepit. Mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi Titius, quia servus meus mandasse Titio videbatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu servi hoc fecerit: quod si sine voluntate eius venditor Titio tradiderit, tunc posse me ex empto agere, ut mihi eos venditor traderet, venditoremque per condictionem a Titio repetiturum, si servos tradiderit Titio quos non debuerit, cum debere se existimaret.
Si curator bonorum venditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non solverit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere adversus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. Atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte adversus eos qui mandaverunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandaverint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandaverint.
Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reservetur vel per se vel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. Et quidem si is cui mandatum est ut aliquid mercaretur mercatus non sit neque renuntiaverit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum convenit: nec amplius tenebitur, sicuti Mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiaverit, cum iam recte emere non posset.
26
Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est: nam mandatum solvitur morte. Si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. Iulianus quoque scripsit mandatoris morte solvi mandatum, sed obligationem aliquando durare.
Si quis debitori suo mandaverit, ut Titio solveret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, solverit, liberari eum oportet.
Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori, licet is solvendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum.
Si is, qui fideiussori donare vult, creditorem eius habeat debitorem suum eumque liberaverit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos solverit creditori an eum liberaverit.
Praeterea sciendum est non plus fideiussorem consequi debere mandati iudicio, quam quod solverit.
Mandatu tuo fideiussi decem et procuratori creditoris solvi: si verus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator non est, repetam ab eo.
Non omnia, quae impensurus non fuit mandator imputabit, veluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit vel languore suo suorumque adpraehensus quaedam erogaverit: nam haec magis casibus quam mandato imputari oportet.
Sed cum servus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, neratius ait mandati actione te consecuturum, ut servus tibi noxae dedatur, si tamen sine culpa tua id acciderit: quod si ego scissem talem esse servum nec praedixissem, ut possis praecavere, tunc quanti tua intersit, tantum tibi praestari oportet.
Faber mandatu amici sui emit servum decem et fabricam docuit, deinde vendidit eum viginti, quos mandati iudicio coactus est solvere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: Mela ait non praestaturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset sine dolo malo eius hoc vitium habere coeperit servus. Sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit.
27
Gaius libro nono ad edictum provinciale Si quis alicui scripserit, ut debitorem suum liberet, seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione tenetur.
Si servum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, constitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa intervenire, veluti si paenitentia acta servum reciperare velim.
Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si vero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet mandatori nuntiare, ut is si velit alterius opera utatur: quod si, cum possit nuntiare, cessaverit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit.
Morte quoque eius cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, solvitur mandatum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem.
29
Ulpianus libro septimo disputationum Si fideiussor conventus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, solverit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod solverit, quaeritur. Et si quidem sciens praetermiserit exceptionem vel doli vel non numeratae pecuniae, videtur dolo versari (dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi vero ignoravit, nihil est quod ei imputetur. Pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti forte conventi vel cuius alterius rei, et ignarus hanc exceptionem non exercebit, dici oportet mandati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus solvat indebitum.
Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, solverit, an mandati actionem habeat. Et si quidem factum ignoravit, recipi ignorantia eius potest, si vero ius, aliud dici debet.
Si, cum debitor solvisset, ignarus fideiussor solverit, puto eum mandati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non divinavit debitorem solvisse: debitor enim debuit notum facere fideiussori iam se solvisse, ne forte creditor obrepat et ignorantiam eius circumveniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit.
Hoc idem tractari et in fideiussore potest, si, cum solvisset, non certioravit reum, sic deinde reus solvit quod solvere eum non oportebat. Et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non nuntiaverit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum creditor consequatur.
Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si exceptionem procuratoriam omisit sive sciens sive ignarus: de bona fide enim agitur, cui non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne.
In omnibus autem visionibus, quae praepositae sunt, ubi creditor vel non numeratam pecuniam accipit vel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem cessat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calliditatem plectetur.
Fideiussor, si solus tempore liberatus tamen solverit creditori, recte mandati habebit actionem adversus reum: quamquam enim iam liberatus solvit, tamen fidem implevit et debitorem liberavit: si igitur paratus sit defendere reum adversus creditorem, aequissimum est mandati iudicio eum quod solvit reciperare. Et ita Iuliano videtur.
30
Iulianus libro 13 digestorum Si hominem tibi dedero, ut eum manumitteres, et postea procurator meus prohibuerit, ne manumitteres, an mandati agere possim, si tu eum manumiseris? Respondi, si procurator iustam causam habuit interpellandi manumissionem servi, quem in hoc solum acceperam, ut manumitterem, veluti si compererit eum postea falsas rationes confecisse, insidias vitae prioris domini struxisse, tenebor, nisi denuntiationi procuratoris paruero: si vero nulla iusta causa procuratori fuit denuntiandi, ne servus manumitteretur, non poterit mecum agi, quamvis ad libertatem eum perduxerim.
31
Iulianus libro 14 digestorum Si negotia mea mandavero gerenda ei, qui mihi actione in quadruplum tenebatur, post annum vero in simplum, etsi post annum cum eo mandati agam, praestare mihi quadruplum debebit: nam qui alterius negotia administranda suscipit, id praestare debet in sua persona, quod in aliorum.
32
Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem Si hereditatem aliter aditurus non essem quam cautum fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore mandati actionem existimo. Si quis autem mandaverit alicui, ne legatum a se repellat, longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: hereditas interdum damnosa est. Et in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens vel praesens mandet. Praeterea volgo animadvertere licet mandatu creditorum hereditates suspectas adiri, quos mandati iudicio teneri procul dubio est.
33
Iulianus libro quarto ex Minicio Rogatus ut fideiuberet si in minorem summam se obligavit, recte tenetur: si in maiorem, Iulianus verius putat quod a plerisque responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse videtur qui rogavit.
34
Africanus libro octavo quaestionum Qui negotia Lucii Titii procurabat, is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum usuris semissibus: quaesitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae peti possint. Respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam creditam fieri posse. Nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te depositam convenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum est. His argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecuniam dare vellet, argentum vendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum. Et in proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamvis ipsius periculo nummi fierent tamen usuras, de quibus convenerit, praestare debeat.
Cum heres ex parte esses, mandavi tibi, ut praedium hereditarium mihi emeres certo pretio: emisti. Pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos. Pro tua autem parte posse dubitari ait, utrumne ex empto an mandati agi oporteat: neque enim sine ratione quem existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem. Quod quidem maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii vendere nolueris, an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii vendideris, an heredi meo tenearis. Nam si quidem sub condicione emptio facta videtur, potest agi, quemadmodum si quaevis alia condicio post mortem exstitisset: sin (si) vero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fundum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actionem cum herede meo fore. Sed et si mandati agendum esset, eadem praestanda, quae praestarentur, si ex empto ageretur.
35
Neratius libro quinto membranarum Si fundum, qui ex parte tuus est, mandavi tibi ut emeres mihi, verum est mandatum posse ita consistere, ut mihi ceteris partibus redemptis etiam tuam partem praestare debeas. Sed si quidem certo pretio emendas eas mandaverim, quanticumque aliorum partes redemeris, sic et tua pars coartabitur, ut non abundet mandati quantitatem, in quam tibi emendum totum mandavi: sin autem nullo certo pretio constituto emere tibi mandaverim tuque ex diversis pretiis partes ceterorum redemeris, et tuam partem viri boni arbitratu aestimato pretio dari oportet,
36
Iavolenus libro septimo ex Cassio ita tu omnes summas maiores et minores coacervet et ita portionem ei qui mandatum suscepit praestet. Quod et plerique probant.
Simili modo et in illa specie, ubi certo pretio tibi emere mandavi et aliarum partium nomine commode negotium gessisti et vilius emeris, pro tua parte tantum tibi praestatur, quanti interest tua, dummodo intra id pretium, quod mandato continetur. Quid enim fiet, si exiguo pretio hi, cum quibus tibi communis fundus erat, rem abicere vel necessitate rei familiaris vel alia causa cogerentur? Non etiam tu ad idem dispendium deduceris. Sed nec lucrum tibi ex hac causa adquirere debes, cum mandatum gratuitum esse debet: neque enim tibi concedendum est propter hoc venditionem impedire, quod animosiorem eius rei emptorem esse quam tibi mandatum est cognoveris.
Quod si fundum, qui per partes venit, emendum tibi mandassem, sed ita, ut non aliter mandato tenear, quam si totum fundum emeres: si totum emere non potueris, in partibus emendis tibi negotium gesseris (sive habueris in eo fundo partem sive non) et eveniet, ut is cui tale mandatum datum est periculo suo interim partes emat et, nisi totum emerit, ingratis eas retineat. Nam propius est, ut cum huiusmodi incommodis mandatum suscipi possit praestarique officium et in partibus emendis perinde atque in toto debeat ab eo, qui tale mandatum sua sponte suscepit.
37
Africanus libro octavo quaestionum Hominem certum pro te dari fideiussi et solvi: cum mandati agatur, aestimatio eius ad id potius tempus, quo solutus sit, non quo agatur, referri debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus utilis ea actio est. Aliter in stipulatione servatur: nam tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per promissorem steterit, quo minus sua die solveret, aut per creditorem, quo minus acciperet: etenim neutri eorum frustratio sua prodesse debet.
38
Marcellus libro singulari responsorum Lucius Titius Publio Maevio filio naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea Maevio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem adversus Titium acceperunt et Titius de mutuis petitionibus: quaero, an domus pars, quam Titius obligandam filio suo accommodavit, arbitratu iudicis liberari debeat. Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, ex persona debitoris itemque ex eo, quod inter contrahentes actum esset, ac tempore, quo res de qua quaereretur obligata fuisset, iudicem aestimaturum:
Est enim earum specierum iudicialis quaestio, per quam res expediatur, non absimilis illa, quae frequentissime agitari solet, fideiussor an et prius quam solvat agere possit, ut liberetur. Nec tamen semper exspectandum est, ut solvat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit aut certe bona sua dissipabit, praesertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua numerata creditori mandati actione reum conveniat.
45
Paulus libro quinto ad Plautium Si mandatu meo fundum emeris, utrum cum dederis pretium ageres mecum mandati, an et antequam des, ne necesse habeas res tuas vendere? Et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, quae adversus te venditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi adversus venditorem empti actiones.
Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum enim perfecisti mandatum.
Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus meis promiseris, et antequam solvas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: aut si nolit creditor obligationem mutare, cavere tibi debeo defensurum te.
Si iudicio te sisti promisero nec exhibuero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: vel si pro te reus promittendi factus sim.
Sed si mandavero tibi, ut creditori meo solvas, tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati actionem tibi competere.
Quotiens autem ante soltuam pecuniam mandati agi posse diximus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos habere mandati actionem, ut liberemur.
Si fideiussor multiplicaverit summam, in quam fideiussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit.
Quod mihi debebas a debitore tuo stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati in id, quod minus ab illo servare potero, Nerva Atilicinus aiunt, quamvis id mandatum ad tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur.
46
Paulus libro 74 ad edictum Si quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: "Si Stichum non dederis, centum milia dabis?" Et Stichum redemerit vilius et solverit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. Igitur commodissime illa forma in mandatis servanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum vel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus exsoluta sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio.
47
Pomponius libro tertio ex Plautio Iulianus ait, si fideiussori uxor doti promiserit, quod ei ex causa fideiussoria debeat, nuptiis secutis confestim mandati adversus debitorem agere eum posse, quia intellegitur abesse ei pecunia eo, quod onera matrimonii sustineret.
Si is, qui pro te hominem dare fideiussit, alienum hominem stipulatori dederit, nec ipse liberatur nec te liberat et ideo mandati actionem tecum non habet. Sed si stipulator eum hominem usuceperit, dicendum esse iulianus ait liberationem contingere: eo ergo casu mandati actio post usucapionem demum tecum erit.
48
Celsus libro septimo digestorum Quintus Mucius Scaevola ait, si quis sub usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conventus cum recusare vellet sub usuris creditam esse pecuniam et fideiussor solvendo usuras potestatem recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum. Sed si reus fideiussori denuntiasset, ut recusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare voluisset, quod ita solverit, a reo petiturum. Hoc bene censuit Scaevola: parum enim fideliter facit fideiussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo videtur suo iure uti: ceterum in posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si pepercisset pudori suo.
49
Marcellus libro sexto digestorum Servum titii emi ab alio bona fide et possideo: mandatu meo eum Titius vendidit, cum ignoraret suum esse, vel contra ego vendidi illius mandatu, cum forte is, cui heres exstiterit, eum emisset: de iure evicitonis et de mandatu quaesitum est. Et puto Titium, quamvis quasi procurator vendidisset, obstrictum emptori neque, si rem tradidisset, vindicationem ei concedendam, et idcirco mandati eum non teneri, sed contra mandati agere posse, si quid eius interfuisset, quia forte venditurus non fuerit. Contra mandator, si rem ab eo vindicare velit, exceptione doli summovetur et adversus venditorem testatoris sui habet ex empto iure hereditario actionem.
50
Celsus libro 38 digestorum Si is qui negotia fideiussoris gerebat ita solvit stipulatori, ut reum fideiussoremque liberaret, idque utiliter fecit, negotiorum gestorum actione fideiussorem habet obligatum, nec refert, ratum habuit nec ne fideiussor. Sed fideiussor etiam antequam solveret procuratori pecuniam, simul ac ratum habuisset, haberet tamen mandati actionem.
52
Iavolenus libro primo epistularum Fideiussorem, si sine adiectione bonitatis tritici pro altero triticum spopondit, quodlibet triticum dando reum liberare posse existimo: a reo autem non aliud triticum repetere poterit, quam quo pessimo tritico liberare se a stipulatore licuit. Itaque si paratus fuerit reus, quod dando ipse creditori liberari potuit, fideiussori dare et fideiussor id quod dederit, id est melius triticum condicet, exceptione eum doli mali summoveri existimo.
53
Papinianus libro nono quaestionum Qui fide alterius pro alio fideiussit praesente et non recusante, utrosque obligatos habet iure mandati: quod si pro invito vel ignorante alterutrius mandatum secutus fideiussit, eum solum convenire potest qui mandavit, non etiam reum promittendi: nec me movet, quod pecunia fideiussoris reus liberetur: id enim contingit et si meo mandato pro alio solvas.
54
Papinianus libro 27 quaestionum Cum servus extero se mandat emendum, nullum mandatum est. Sed si in hoc mandatum intercessit ut servus manumitteretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut venditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem vel fratrem esse (placuit enim prudentioribus affectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam). Quod si de suis nummis emptor pretium dederit (neque enim aliter iudicio venditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio agere possit. Et verius et utilius videtur praetorem de huiusmodi contractibus servorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis auferrent.
56
Papinianus libro tertio responsorum Qui mutuam pecuniam dari mandavit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignavit ac publice deposuit, confestim agere mandati potest.
Non ideo minus omnis temporis bonam fidem explorari oportet, quod dominus post annos quinque de provincia reversus, mox rei publicae causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instauraverit. Cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administratione debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet.
57
Papinianus libro decimo responsorum Mandatum distrahendorum servorum defuncto qui mandatum suscepit intercidisse constitit. Quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, servos vendiderant, eos ab emptoribus usucaptos videri placuit. Sed venaliciarium ex provincia reversum publiciana actione non inutiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam heredum adfici damno.
58
Paulus libro quarto quaestionum Si praecedente mandato Titium defenderas quamvis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem adversus heredem Titii competere, quia mandatum morte mandatoris, non etiam mandati actio solvitur. Quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotium quodammodo defuncti gerere institueras, et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione teneri.
Lucius Titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conveniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris. Respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus videtur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. Sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem (sicut pignus aut privilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. Nec enim si quis dixerit summovendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori vel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est. Plane si ab herede partem accepisset, an in reliquum permittendum esset creditori fideiussorem convenire, dubitatum est: sed videbitur consentire decreto conveniendo heredem.
59
Paulus libro quarto responsorum Si mandatu Titii Calpurnius pecuniam quam Titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede Titii posse conveniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a Calpurnio pecunia.
Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati iudicio conventum ab herede debitoris oblato omni debito restituere cum fructibus cogendum neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem praestare debeat.
Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se Lucius Titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conveniri mandati iudicio possit.
Paulus respondit unum ex mandatoribus in solidum eligi posse, etiamsi non sit concessum in mandato: post condemnationem autem in duorum personam collatam necessario ex causa iudicati singulos pro parte dimidia conveniri posse et debere.
Creditor pignus vendidit: quaero, an, si evicta sit possessio emptori, regressum creditor ad mandatorem habere possit et an intersit, creditoris iure vendiderit an communi iure promiserit. Paulus respondit, si creditor ex pretio pignorum debitum consecutus non sit, mandatorem liberum non videri. Ex hoc responso apparet, si evictionis nomine non teneatur, proficere eam rem ad liberationem.
"Ille illi salutem. Mando tibi, ut Blaesio Severo adfini meo octoginta credas sub pignore illo et illo: in quam pecuniam et quidquid usurarum nomine accesserit indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad vixerit blaesius severus, praestaturum." Postea saepe conventus mandator non respondit: quaero, an morte debitoris liberatus sit. Paulus respondit mandati obligationem perpetuam esse, licet in mandato adiectum videatur indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad vixerit blaesius severus, praestaturum.
60
Scaevola libro primo responsorum Creditor mandatorem convenit: is condemnatus provocavit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore conveniri potest. respondi posse.
Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: "Titius Seio salutem. Semproniam pertinere ad animum meum cognovisti: ideoque cum ex voto meo nuptura tibi sit, velim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimonium. Et quamvis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen et ipse quo magis conciliem animum tuum domui meae, fidem meam interponere non dubito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse iussisse salvum te habiturum." Atque ita Titia, quae neque Titio mandaverat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit. Quaero, si heres Titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem Titiae convenire potest. Respondi secundum ea, quae proponuntur, non posse. Item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. Respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium non tam Titiae nomine, quam quod consultum vellet, mandasse. Item si maritus adversus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoveatur? Respondi nihil proponi, cur summovendus sit.
Duobus quis mandavit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur. Respondi unumquemque pro solido conveniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.
Si inter maritum et socerum id actum esset vel tacito intellectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae exhibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere.
Lucius Titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: Seiw teknw xairein. egw men kata fusin einai nomizw to huper patros kai twn tou patros uhiwn pragmateuesvai dixa tou tina epitropikon aitein. ei de dei kai toioutou tinos, epitrepw soi peri pantwn twn emwn hws veleis pragmateuesvai, eite pwlein veleis eite hupotivesvai eite agorazein eite hotioun prattein, hws kuriw onti twn emwn: emou panta kuria ta hupo sou ginomena hygoumenou kai myden antilegontos soi pros mydemian pracin. [id est: Seio filio salutem. Mihi quidem videtur naturae conveniens, ut patris necessariorumque patris filius curam gerat nec quisquam procurationem requirat. At si ea quoque quodammodo opus est, rerum mearum omnium procuratorem te facio, ut de iis constituas ut voles, sive vendere voles sive pignori rem obligare sive emere sive aliud quidvis facere, tamquam dominus rerum mearum, cum ego ratum habiturus sim quaecunque gesseris neque in ulla re tibi contra dicturus.] Quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset vel mandasset, an valeret. Respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse. Item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor exstitisset, Lucius Titius eo nomine conveniri possit vel res eius obligatae essent propter verba epistulae supra scripta. Respondi neque conveniri posse neque res obligatas esse.
62
Scaevola libro sexto digestorum Cum controversia esset de hereditate defunctae inter scriptum heredem et patruum Maevium et amitas, Maevius litteris ad sorores suas factis declaravit commune futurum, quidquid ad eum ex eventu litis hereditariae pervenisset, neque stipulatio litteras secuta est: quaesitum est, cum transegerit idem Maevius cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum pervenirent, an ex litteris suis possit a sororibus conveniri. Respondit posse.
Mandavi in haec verba: "Lucius Titius Gaio suo salutem. Peto et mando tibi, ut fidem dicas pro publio Maevio apud Sempronium: quaeque a publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum hac epistula manu mea scripta notum tibi facio." Quaero, si non fideiussisset, sed mandasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati teneretur. Respondit teneri.