Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

6

De periculo et commodo rei venditae.

1

1

Ulpianus libro 28 ad Sabinum Si vinum venditum acuerit vel quid aliud vitii sustinuerit, emptoris erit damnum, quemadmodum si vinum esset effusum vel vasis contusis vel qua alia ex causa. Sed si venditor se periculo subiecit, in id tempus periculum sustinebit, quoad se subiecit: quod si non designavit tempus, eatenus periculum sustinere debet, quoad degustetur vinum, videlicet quasi tunc plenissime veneat, cum fuerit degustatum. Aut igitur convenit, quoad periculum vini sustineat, et eatenus sustinebit, aut non convenit et usque ad degustationem sustinebit. Sed si nondum sunt degustata, signata tamen ab emptore vasa vel dolia, consequenter dicemus adhuc periculum esse venditoris, nisi si aliud convenit.

2

Sed et custodiam ad diem mensurae venditor praestare debet: priusquam enim admetiatur vinum, prope quasi nondum venit. Post mensuram factam venditoris desinit esse periculum: et ante mensuram periculo liberatur, si non ad mensuram vendidit, sed forte amphoras vel etiam singula dolia.

3

Si dolium signatum sit ab emptore, Trebatius ait traditum id videri: Labeo contra, quod et verum est: magis enim ne summutetur, signari solere, quam ut traditum videatur.

4

Licet autem venditori vel effundere vinum, si diem ad metiendum praestituit nec intra diem admensum est: effundere autem non statim poterit, priusquam testando denuntiet emptori, ut aut tollat vinum aut sciat futurum, ut vinum effunderetur. Si tamen, cum posset effundere, non effudit, laudandus est potius: ea propter mercedem quoque doliorum potest exigere, sed ita demum, si interfuit eius inania esse vasa in quibus vinum fuit (veluti si locaturus ea fuisset) vel si necesse habuit alia conducere dolia. Commodius est autem conduci vasa nec reddi vinum, nisi quanti conduxerit ab emptore reddatur, aut vendere vinum bona fide: id est quantum sine ipsius incommodo fieri potest operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res emptori.

5

Si doliare vinum emeris nec de tradendo eo quicquam convenerit, id videri actum, ut ante evacuarentur quam ad vindemiam opera eorum futura sit necessaria: quod si non sint evacuata, faciendum, quod veteres putaverunt, per corbem venditorem mensuram facere et effundere: veteres enim hoc propter mensuram suaserunt, si, quanta mensura esset, non appareat, videlicet ut appareret, quantum emptori perierit.

2

6

Gaius libro secundo cottidianarum rerum Hoc ita verum est, si is est venditor, cui sine nova vindemia non sint ista vasa necessaria: si vero mercator est, qui emere vina et vendere solet, is dies spectandus est, quo ex commodo venditoris tolli possint.

7

Custodiam autem ante admetiendi diem qualem praestare venditorem oporteat, utrum plenam, ut et diligentiam praestet, an vero dolum dumtaxat, videamus. Et puto eam diligentiam venditorem exhibere debere, ut fatale damnum vel vis magna sit excusatum.

3

8

Paulus libro quinto ad Sabinum Custodiam autem venditor talem praestare debet, quam praestant hi quibus res commodata est, ut diligentiam praestet exactiorem, quam in suis rebus adhiberet.

4

9

Ulpianus libro 28 ad Sabinum Si quis vina vendiderit et intra diem certum degustanda dixerit, deinde per venditorem steterit, quo minus degustarentur, utrum praeteritum dumtaxat periculum acoris et mucoris venditor praestare debet, an vero etiam die praeterito (ut, si forte corrupta sint posteaquam dies degustandi praeteriit, periculum ad venditorem pertineat), an vero magis emptio sit soluta (quasi sub condicione venierint, hoc est si ante diem illum fuissent degustata)? Et intererit, quid actum sit: ego autem arbitror, si hoc in occulto sit, debere dici emptionem manere, periculum autem ad venditorem respicere etiam ultra diem degustando praefinitum, quia per ipsum factum est.

10

Si aversione vinum venit, custodia tantum praestanda est. Ex hoc apparet, si non ita vinum venit, ut degustaretur, neque acorem neque mucorem venditorem praestare debere, sed omne periculum ad emptorem pertinere: difficile autem est, ut quisquam sic emat, ut ne degustet. Quare si dies degustationi adiectus non erit, quandoque degustare emptor poterit et quoad degustaverit, periculum acoris et mucoris ad venditorem pertinebit: dies enim degustationi praestitutus meliorem condicionem emptoris facit.

11

Vino autem per aversionem vendito finis custodiae est avehendi tempus. Quod ita erit accipiendum, si adiectum tempus est: ceterum si non sit adiectum, videndum, ne infinitam custodiam non debeat venditor. Et est verius secundum ea quae supra ostendimus, aut interesse, quid de tempore actum sit, aut denuntiare ei, ut tollat vinum: certe antequam ad vindemiam fuerint dolia necessaria, debet avehi vinum.

5

12

Paulus libro quinto ad Sabinum Si per emptorem steterit, quo minus ad diem vinum tolleret, postea, nisi quod dolo malo venditoris interceptum esset, non debet ab eo praestari. Si verbi gratia amphorae centum ex eo vino, quod in cella esset, venierint, si admensum est, donec admetiatur, omne periculum venditoris est, nisi id per emptorem fiat.

6

13

Pomponius libro nono ad Sabinum Si vina emerim exceptis acidis et mucidis et mihi expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamvis id emptoris causa exceptum sit, tamen acida et mucida non venisse: nam quae invitus emptor accipere non cogeretur, iniquum esse non permitti venditori vel alii ea vendere.

7

14

Paulus libro quinto ad Sabinum Id, quod post emptionem fundo accessit per alluvionem vel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et commodum eius esse debet.

15

Quod venditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, ne cederet. At quod non venit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, veluti viae publicae, limites, luci qui fundum tangunt: cum vero neutrum dictum est, cedere non debet, et ideo nominatim caveri solet, ut luci, viae publicae, quae in fundo sint, totae in modum cedant.

8

16

Paulus libro 33 ad edictum Necessario sciendum est, quando perfecta sit emptio: tunc enim sciemus, cuius periculum sit: nam perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet. Et si id quod venierit appareat quid quale quantum sit, sit et pretium, et pure venit, perfecta est emptio: quod si sub condicione res venierit, si quidem defecerit condicio, nulla est emptio, sicuti nec stipulatio: quod si exstiterit, Proculus et Octavenus emptoris esse periculum aiunt: idem Pomponius libro nono probat. Quod si pendente condicione emptor vel venditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes quoque obligatos esse quasi iam contracta emptione in praeteritum. Quod si pendente condicione res tradita sit, emptor non poterit eam usucapere pro emptore. Et quod pretii solutum est repetetur et fructus medii temporis venditoris sunt (sicuti stipulationes et legata condicionalia peremuntur), si pendente condicione res exstincta fuerit: sane si exstet res, licet deterior effecta, potest dici esse damnum emptoris.

17

Si ita venierit: "est ille servus emptus, sive navis ex asia venerit sive non venerit", Iulianus putat statim perfectam esse venditionem, quoniam certum sit eam contractam.

18

Cum usum fructum mihi vendis, interest, utrum ius utendi fruendi, quod solum tuum sit, vendas, an vero in ipsum corpus, quod tuum sit, usum fructum mihi vendas: nam priore casu etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu vivis: posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit.

9

19

Gaius libro decimo ad edictum provinciale Si post inspectum praedium, antequam emptio contraheretur, arbores vento deiectae sunt, an hae quoque emptori tradi debeant, quaeritur: et responsum est non deberi, quia eas non emerit, cum ante, quam fundum emerit, desierint fundi esse. Sed si ignoravit emptor deiectas esse arbores, venditor autem scit nec admonuit, quanti emptoris interfuerit rem aestimandam esse, si modo venit.

10

20

Ulpianus libro octavo disputationum Si in venditione condicionali hoc ipsum convenisset, ut res periculo emptoris servaretur, puto pactum valere.

11

21

Scaevola notum in Iuliani libro septimo digestorum Fundi nomine emptor agere non potest, cum, priusquam mensura fieret, inundatione aquarum aut chasmate aliove quo casu pars fundi interierit.

12

22

Alfenus libro secundo digestorum Si vendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? Respondit, quia sine patris familias culpa fieri potest neque, si servorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit.

13

23

Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum Lectos emptos aedilis, cum in via publica positi essent, concidit: si traditi essent emptori aut per eum stetisset quo minus traderentur, emptoris periculum esse placet.

14

24

Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem Eumque cum aedili, si id non iure fecisset, habiturum actionem legis aquiliae: aut certe cum venditore ex empto agendum esse, ut is actiones suas, quas cum aedile habuisset, ei praestaret.

15

25

Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum Quod si neque traditi essent neque emptor in mora fuisset quo minus traderentur, venditoris periculum erit.

26

Materia empta si furto perisset, postquam tradita esset, emptoris esse periculo respondit, si minus, venditoris: videri autem trabes traditas, quas emptor signasset.

16

27

Gaius libro secundo cottidianarum rerum Si vina quae in doliis erunt venierint eaque, antequam ab emptore tollerentur, sua natura corrupta fuerint, si quidem de bonitate eorum adfirmavit venditor, tenebitur emptori: quod si nihil adfirmavit, emptoris erit periculum, quia sive non degustavit sive degustando male probavit, de se queri debet. Plane si, cum intellegeret venditor non duraturam bonitatem eorum usque ad in eum diem quo tolli deberent, non admonuit emptorem, tenebitur ei, quanti eius interesset admonitum fuisse.

17

28

Iavolenus libro septimo ex Cassio Servi emptor si eum conductum rogavit, donec pretium solveret, nihil per eum servum adquirere poterit, quoniam non videtur traditus is, cuius possessio per locationem retinetur a venditore. Periculum eius servi ad emptorem pertinet, quod tamen sine dolo venditoris intervenerit.

18

29

Pomponius libro 31 ad Quintum Mucium Illud sciendum est, cum moram emptor adhibere coepit, iam non culpam, sed dolum malum tantum praestandum a venditore. Quod si per venditorem et emptorem mora fuerit, Labeo quidem scribit emptori potius nocere quam venditori moram adhibitam, sed videndum est, ne posterior mora damnosa ei sit. Quid enim si interpellavero venditorem et non dederit id quod emeram, deinde postea offerente illo ego non acceperim? Sane hoc casu nocere mihi deberet. Sed si per emptorem mora fuisset, deinde, cum omnia in integro essent, venditor moram adhibuerit, cum posset se exsolvere, aequum est posteriorem moram venditori nocere.

19

30

Papinianus libro tertio responsorum Habitationum oneribus morte libertorum finitis emptor domus ob eam causam venditori non tenebitur, si nihil aliud convenit, quam ut habitationes secundum defuncti voluntatem super pretium libertis praestarentur.

31

Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor solvere non cogetur, nisi fideiussores idonei a venditore eius evictionis offerantur.

20

32

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum Venditori si emptor in pretio solvendo moram fecerit, usuras dumtaxat praestabit, non omne omnino, quod venditor mora non facta consequi potuit, veluti si negotiator fuit et pretio soluto ex mercibus plus quam ex usuris quaerere potuit.

PrevBack to TopNext