Titulus 5
5
De fundo dotali.
1
7
Iulianus libro 16 digestorum Si maritus fundum Titii servientem dotali praedio adquisierit, servitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus solvendo non erit, utiles actiones adversus Titium mulieri ad restaurandam servitutem dantur.
Sed cum uxor fundum cui praedia viri servitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum pervenit amissa servitute et ideo non potest videri per maritum ius fundi deterius factum. Quid ergo est? Officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata servitute iubeat fundum mulieri vel heredi eius reddi.
9
Africanus libro octavo quaestionum Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.
Quod si Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse.
His consequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. Plane utrum velit, alienaturum: alterum alienari non posse. Si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit.
10
Paulus libro quinto quaestionum Erit ergo potestas legis ambulatoria, quia dotalis fuit obligatio. Numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? An hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? Certe ex post facto videbitur recte alienatus illo postea redempto.
12
13
Ulpianus libro quinto de adulteriis Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit.
Praedii appellatione etiam pars continetur. Proinde sive totum praedium in dotem sit datum sive pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.
Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.
Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, valet legatum, si minus, an non valeat, quaeritur. Scaevola, et si non totus, sed vel aliqua pars ex eo vindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.
14
Paulus libro tertio de adulteriis Si nuptura Titio voluntate eius fundum dotis nomine Maevio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi Titio fundum tradidisset.
Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim videtur is fundus ad maritum pervenisse.
16
Tryphoninus libro 11 disputationum Si fundum, quem Titius possidebat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit vir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex Iulia, quae vetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi adquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. Plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito.
18
Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: divortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an vir praestare deberet. Labeo marmor viri esse ait: ceterum viro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. Ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit.