Titulus 4
4
Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
1
Ulpianus libro 50 ad edictum Praetor voluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemve eius possident ad hoc, ut eos circumveniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.
Et parvi refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum praetoris:
Quid ergo si servus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? Sed compellendus est servus hoc facere ideoque dominus ab intestato veniens incidit in edictum.
Sin autem nec certioratus est dominus a servo et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam.
Si proponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edictum, quaeritur. Et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit.
Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quicquam facit. Quod si postea miscuerunt, ex testamento videntur heredes: nisi si abstinuerint quidem se testamento, verum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum.
Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi.
Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem vel partem eius, conveniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum servandorum causa: vel si proponas eum crediti servandi causa venisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. Totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interveniente cautione "evicta hereditate legata reddi".
Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eveniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset.
Dolo autem malo fecisse videtur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt.
Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere videatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an vero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. Labeo sibi videri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet.
2
Ulpianus libro septimo ad Sabinum Licet pro herede gerere non videatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, divus Hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur.
3
Pomponius libro tertio ad Sabinum Si pecuniam a substituto acceperis, ut praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. Et puto, si ipse quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque vestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio.
4
Ulpianus libro 50 ad edictum Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum vult praestitum ei qui substitutus est vel legitimo, numquid locus non sit edicto? Plane indignandum est circumventam voluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamvis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni adversus eum qui possidet hereditatem.
Et recte dicetur, ubicumque quis, dum vult praestitum ei, qui se repudiante venturus est, non repudiaturus, nisi praestitum vellet, et maxime si ob evertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est adversus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiavit, ibi dicamus eum qui omisit conveniendum, ubi vero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conveniri utili actione.
5
Marcellus libro 12 digestorum Excusatus videtur patronus, qui institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui oportet: nam et si servus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem.
6
Ulpianus libro 50 ad edictum Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conveniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ex voluntate testatoris videatur omisisse, an cogatur praestare. Ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an legatariis cogatur respondere. Et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet. Ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. Ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato.
Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit.
Quid deinde dicemus, is isdem et ex testamento legata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? An ordinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an vero contribuemus omnes fideicommissarios quasi aequales? Et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non. Nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quaedam: sin vero non incidit, quia haec fuit testatoris voluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, vel quia alia causa intercessit, quae secundum ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicommissa debere quasi exaequata.
Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam sive invenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permisisse ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi intervenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum.
Item si invenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si vero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit.
Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit sine dolo malo, magis est, ut desinat conveniri.
Certe si vacantia bona quis possederit et quadriennium praeterierit, indubitate conveniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione quadriennii tutus sit.
Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et coheres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat. Haec autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat.
Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat hereditatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit.
8
Ulpianus libro 50 ad edictum Si quis sub condicione dandorum decem vel qua alia, quae in dando vel in faciendo fuit, heres institutus omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an huic, in cuius personam condicio collata est, subveniri debeat. Et magis est, ne subveniatur: neque enim legatarius est.
10
Ulpianus libro 50 ad edictum Si non solus, sed cum alio possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari debet obesse sibi factum heredis scripti, cui etiam profuerit. Hoc autem ita est, nisi si pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur.
Cum substitutis ab institutis legata fuissent relicta et tam instituti quam substituti omissa causa testamenti possideant ab intestato hereditatem, divus Pius rescripsit neque improbe neque imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari legatorum fideive commissorum petitionem substitutio, cui liberum fuit adeunti hereditatem non fideicommissum petere, sed universa bona optinere.
Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta sunt an vero ambo utraque legata cogantur praestare. Ego puto in solidum adversus singulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an vero etiam eorum quae ab altero herede, videamus. Et alias proponamus institutum solum possidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt a substituto relicta, actionem patietur? Dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perveniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substitutus, ipse erit conveniendus. Item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia accepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, adversus substitutum dabimus actionem. Nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere.
12
Ulpianus libro 50 ad edictum De libertatibus quoque in hoc casu quaesitum est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. Et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae.
Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse. Hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conveniatur heres: tunc enim in id quod ad eum pervenit conveniretur.
17
Gaius libro 17 ad edictum provinciale Si quis omissa causa testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque intercidunt. Sed in fideicommissariis hereditatibus id provisum est, ut, si scriptus heres nollet adire hereditatem, iussu praetoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus singulae res per fideicommissum relictae sint, non magis tributum est quam legatariis.
18
21
Iulianus libro 27 digestorum Si filius meus a matre sua heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem.
22
Iulianus libro 31 digestorum Si in testamento ita scriptum fuerit: "Titius heres esto: si Titius heres erit, Maevius heres esto" et Titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, Maevio adversus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. Cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis vero quae ita data est rationem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare.
Quare et si ita scriptum fuisset: "Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto" et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare.
Si quis hoc modo testamentum scripserit: "Titius heres esto: si Titius heres non erit, Maevius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Maevio, si mihi heres non erit, centum dato", deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an Maevio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam hereditatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. Et placet dari, quia nihil prohibet Maevium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari.
23
Ulpianus libro 46 ad edictum Si filius qui mansit in patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta videatur hereditatem habere.
24
26
Papinianus libro 16 quaestionum Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi relinquatur: sed si varia legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quae a filia relicta sunt. Non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit.
27
Papinianus libro sexto responsorum Mater secundis tabulis impuberi filio substituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. Idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta.
28
Maecianus libro quarto fideicommissorum Si servum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, vendiderit, praestare id debet, cum per pretium servi hereditatis quoque aestimationem consequatur.
Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias. Sed si alienos servos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit. Eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit.