Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

1

De legatis et fideicommissis.

1

1

Ulpianus libro 67 ad edictum Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.

2

2

Ulpianus libro primo fideicommissorum Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.

3

3

Ulpianus libro quarto ad Sabinum Haec verba testatoris: "Quisquis mihi ex supra scriptis heres erit" aut "si heres erit Seius" vel "si hereditatem adierit" subiectum legatum vel fideicommissum non faciunt condicionale.

4

4

Ulpianus libro quinto ad Sabinum Si quis in fundi vocabulo erravit et Cornelianum pro Semproniano nominavit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore erravit, non debebitur. Quod si quis, cum vellet vestem legare, suppellectilem adscripsit, dum putat suppellectilis appellatione vestem contineri, Pomponius scripsit vestem non deberi, quemadmodum si quis putet auri appellatione electrum vel aurichalcum contineri vel, quod est stultius, vestis appellatione etiam argentum contineri. Rerum enim vocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia.

5

Si quis heredes instituerit et ita legaverit: "Quisquis mihi Gallicanarum rerum heres erit, damnas esto dare", ab omnibus heredibus videri legatum, quoniam ad omnes eos res Gallicanae pertinent.

5

6

Paulus libro primo ad Sabinum Servi electione legata semel dumtaxat optare possumus.

7

Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: "Qui meus erit cum moriar, heres dato" et communis sit, totum deberi. Trebatium vero respondisse partem deberi Cassius scripsit, quod et verius est.

8

Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed "meum" nominaverit, portionem deberi constat.

6

9

Iulianus libro 33 digestorum "Stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato": magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare voluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset "Stichus qui meus est", non "qui meus erit". Sed condicio talis accipi debet "quatenus "meus erit", ut, si totum alienaverit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit .

7

10

Paulus libro secundo ad Sabinum Legatum servo delatum dominus potest repudiare.

8

11

Pomponius libro secundo ad Sabinum Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet.

12

Si ita scriptum sit: "Lucius Titius heres meus aut Maevius heres meus decem Seio dato", cum utro velit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solitum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissententiarum quid ergo si ab altero partem petierit? Liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. Idem erit et si alter partem solvisset.

13

Si ita legatum sit: "Lecticarios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius volet", non potest legatarius partem servorum vindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: ne aliter observantibus etiam uno homine legato divisio concedatur. Nec interest, divisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo servis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse invitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere.

9

14

Pomponius libro tertio ad Sabinum Id quod apud hostes est legari posse octavenus scripsit et postliminii iure consistere.

10

15

Paulus libro secundo ad Sabinum Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est verum.

11

16

Papinianus libro nono quaestionum Cum filio familias vel servo alieno legatum vel hereditas datur, fidei committi patris vel domini potest ac tunc demum ex persona ipsorum fideicommissum vires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis vel legati patri dominove quaeritur, fideicommissum relinquitur. Denique Iulianus non insuptili ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi vero filio non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligare non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari videtur. Et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se pervenit ex legato vel hereditate filio relictis, restituere isque vivo patre decedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris vires acceperit.

12

17

Pomponius libro tertio ad Sabinum Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si voluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse.

18

Proculus ait, si quis servos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnaverit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere.

19

Regula iuris civilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque servis legare possumus.

20

In legatis novissimae scripturae valent, quia mutari causa praecedentis legati vel die vel condicione vel in totum ademptione potest. Sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, novissima ademptio spectanda est. Interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura valet: nam si ita scripsero: "Quod Titio infra legavero, id neque do neque lego", quod infra legatum erit, non valebit. Nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. Voluntas ergo facit, quod in testamento scriptum valeat.

13

21

Pomponius libro quarto ad Sabinum Cum incertus homo legatus tibi esset, heres Stichum servo tuo tradidit. Neratius respondit, si voluntate domini tradidit vel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si Stichus legatus esset.

14

22

Ulpianus libro 15 ad Sabinum Si ita sit adscriptum: "Si cui legavero bis, semel heres ei dato" vel "ut semel debeatur", et eidem duas quantitates adscripserit vel duos fundos, an utrumque debeatur? Et ait Aristo unum videri legatum: nam quod ademptum est, nec datum videri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae vera est.

23

Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari velle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure videri cetera legata adempta. Sed quo magis erit ademptum? Non enim apparet. Et ait posse dici exiguius esse praestandum.

15

24

Paulus libro tertio ad Sabinum Qui quartam partem bonorum legare voluit, dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesset dimidiae. Idem erit et si quinquaginta voluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim debebuntur. Sed et si plus legare voluit et minus scripsit, valebit legatum.

25

Si quis unam summam filiabus legaverit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur.

16

26

Pomponius libro quinto ad Sabinum Si duobus res coniunctim legata sit, quamvis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto verum esse.

27

Heres adiecto ei nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adisset, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset pervenerit.

28

Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius vindicabit. Sed et si testator Titio et postumis viriles partes dari voluisset vel etiam id expressisset, totum legatum Titio debetur non nato postumo.

17

29

Ulpianus libro 15 ad Sabinum Qui filiabus legavit, si mentionem aliqua parte testamenti postumae fecit, videtur in filiarum legato et de postuma sensisse.

30

Si quis ita legaverit: "Si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato", pluribus natis videtur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi evidens sit contraria sententia testatoris.

31

Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat.

18

32

Iulianus libro 31 digestorum Et quidem totum legatum petere potest, quamvis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset.

19

33

Ulpianus libro 15 ad Sabinum Legata inutiliter data Papinianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: "Hoc amplius ei heres meus dato", et diversum esse in illa scriptura: "Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto": non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.

34

Idem eodem loco et in substituto impuberis scripsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si "hoc amplius" legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.

35

In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae servantur.

20

36

Pomponius libro quinto ad Sabinum Qui duos servos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio.

21

37

Ulpianus libro 15 ad Sabinum Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent.

22

38

Pomponius libro quinto ad Sabinum Si grege legato aliqua pecora vivo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem videri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit vindicari.

23

39

Paulus libro tertio ad Sabinum Si quis bonorum partem legaverit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis.

24

40

Pomponius libro quinto ad Sabinum Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, veluti "quidquid illa ancilla peperisset", constitit: vel ita "ex vino quod in fundo meo natum est" vel "fetus tantum dato".

41

Si usum fructum habeam eumque legaverim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.

42

Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluvionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.

43

Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, videndum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.

44

Et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse videatur. Si navem legavero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario vindicaretur.

25

45

Paulus libro tertio ad Sabinum A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam.

26

46

Pomponius libro quinto ad Sabinum Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere videtur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.

47

Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.

48

Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerva rerum partes esse legatas existimaverunt. Sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, sive rerum partes sive aestimationem dare maluerit. In his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno dividi possunt: sin autem vel naturaliter indivisae sint vel sine damno divisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.

27

49

Paulus libro nono ad Plautium Potest autem heres vel paucioribus vel in una re relictam partem legatario dare, in quam vel legatarius consenserit vel iudex aestimaverit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus vindicare portionem.

28

50

Ulpianus libro 19 ad Sabinum Si creditori meo, tutus adversus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio videtur, sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum valere, quia civilis mihi datur actio pro honoraria.

51

Marcellus libro vicesimo octavo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaveris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat:

29

52

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam Sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum.

30

53

Ulpianus libro 19 ad Sabinum Talis scriptura: "Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato", ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.

54

Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.

55

Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an vero praesentia? Et ait Servius et Labeo praesens deberi. Quamvis igitur supervacua sit haec adiectio, quantum ad vim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.

56

Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.

57

Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.

58

Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc clausulam cessare.

59

Item si legetur pecunia quae in arca est vel vinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.

60

Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque verum est.

31

61

Paulus libro tertio ad Sabinum Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet.

32

62

Ulpianus libro 20 ad Sabinum Si quis a filio pupillo herede instituto, cum is in tutelam suam venisset, pecuniam legaverit et a substituto herede legata repetierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. Quod ita verum esse tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta sit veluti: "Quae a filio meo legavi quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato": sed si ita repetita fuerint: "Quae a filio meo legavi, heres meus dato", pure repetita videbuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur.

63

Si quis plures Stichos habens Stichum legaverit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet praestare.

64

Si parti civitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum vel compendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur.

33

65

Paulus libro tertio regularum Si pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter vindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem evidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem convolasse, solum posteriorem ad legatum pervenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro virili portione ad legatum omnes venire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere voluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei vel pretii servanda ei, qui prior de legato sive fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.

34

66

Ulpianus libro 21 ad Sabinum Plane ubi transferre voluit legatum in novissimum, priori non debebitur, tametsi novissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. At si coniuncti disiunctive commixti sint, coniuncti unius personae potestate funguntur.

67

Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque vel rem consequi vel rei aestimationem.

68

Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem.

69

Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, divus Pius rescripsit tunc saepius praestandam summam, si evidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum voluisse: idemque et in fideicommisso constituit. Eiusque rei ratio evidens est, quod eadem res saepius praestari non potest, eadem summa volente testatore multiplicari potest.

70

Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legavit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo.

71

Sed si pondus auri vel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta videatur.

72

Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit dicendum, id est saepius deberi, si hoc testator voluerit.

73

Quod si rem emissem mihi legatam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio.

74

Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogaverit vel ipsam rem vel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res videtur, quatenus sum praestaturus.

75

Si coniunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. Nec solum hi partem faciunt, in quorum persona constitit legatum, verum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et servo proprio sine libertate.

76

Sed si in pupillari testamento alii eandem legaverit, quam mihi in suo testamento legavit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legavit.

77

Si duobus sit legata, quorum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter videtur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit.

78

Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam.

79

Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum.

80

Si ita Titio legetur: "Fundum Seianum vel usum fructum eius sibi habeto", duo esse legata et arbitrio eius esse, an velit usum fructum vindicare.

81

Sed et si quis ita leget Titio: "Fundum do lego, ut eum pro parte habeat", mihi videtur posse dici partem habiturum: videri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem appellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur.

35

82

Paulus libro tertio ad Sabinum Si heres alienum hominem dare damnatus sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur.

36

83

Pomponius libro sexto ad Sabinum "Titiae textores meos omnes, praeterquam quos hoc testamento alii legavi, lego. Plotiae vernas meos omnes, praeterquam quos alii legavi, lego". Cum essent quidam et vernae idem et textores, Labeo ait, quoniam nec quos Titiae textores non legaverit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, quos eorum Plotiae legaverit, nec quos Plotiae vernas non legaverit, possit, neutrius legato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum.

84

Quod si hoc modo esset legatum "textores omnes praeter vernas" et rursus "vernas omnes praeter textores", qui et verna et textor esset, neutri fuisse legatum.

85

Nihil distat, utrum ita legetur "Titio et Maevio" an ita "Titio cum Maevio": utrubique enim coniunctim legatum videtur.

86

Si alteri Stichum heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur.

37

87

Ulpianus libro 21 ad Sabinum Legato generaliter relicto, veluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse observandum, ne optimus vel pessimus accipiatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et divi Severi iuvatur, qui rescripserunt homine legato actorem non posse eligi.

88

Si de certo fundo sensit testator nec appareat de quo cogitavit, electio heredis erit, quem velit dare: aut si appareat, ipse fundus vindicabitur. Sed et si lancem legaverit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam velit dare.

38

89

Pomponius libro sexto ad Sabinum Legatarius pro parte adquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam adquirat, alter repudiet.

90

Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas servitutes, si forte praedium mihi legatum praedio meo debuerit servitutes, et integra furti actio manebit, si servus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius.

39

91

Ulpianus libro 21 ad Sabinum Cum servus legatus in fuga esset vel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro vicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.

92

Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis servorum vel vecturis iumentorum vel naulis navium dicendum. Quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. In usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. Ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interieret, aestimatio eius praestatur. Item partus ancillarum et, si servus fuerit legatus, et hereditas vel legatum vel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.

93

Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, videtur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere. Sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem vindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex vendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento vero, ut rem quam vendidi et tradidi recipiam. Idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradideram, ex testamento me agentem liberationem consequi.

94

Idem Iulianus scribit, si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legavit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit vel defuncto vel heredi.

95

Si quis alicui legaverit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. Et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.

96

Heres cogitur legati praedii solvere vectigal praeteritum vel tributum vel solarium vel cloacarium vel pro aquae forma.

97

Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: volgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.

98

Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.

99

Si vero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, vel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legaverit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere,

100

Item Campum Martium aut Forum Romanum vel aedem sacram legari non posse constat.

101

Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.

40

102

Ulpianus libro secundo fideicommissorum Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.

41

103

Ulpianus libro 21 ad Sabinum Cetera igitur praeter haec videamus. Et quidem corpora legari omnia et iura et servitutes possunt.

104

Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Aviola et Pansa consulibus.

105

Tractari tamen poterit, si quando marmora vel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum convalescat. Et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non convalescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia vires ab initio legatum non habuit. Sed si sub condicione legetur, poterit legatum valere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit vel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. Purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia Catoniana non pertinet.

106

Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legaverit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legavit, an legatum valebit? Movet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et divus Severus rescripserunt. Numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? Sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus.

107

Si duobus domum legaverit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus Seianae quam ei legaverat, non male agitabitur, an valeat, quia dominus est utriusque legatarius. Et quid si quis domum deductis marmoribus legaverit, quae voluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? Sed melius dicetur in utroque detractionem non valere: legatum tamen valebit, ut aestimatio eorum praestetur.

108

Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legavit, puto valere legatum: nam et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et divum Severum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id ad opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. Sed videamus, utrum ei soli civitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia civitate in aliam transferre possit. Et puto non esse permittendum, quamquam constitutum sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius civitatis transferre.

109

Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias civitates pertinet.

110

Sed et divorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegaverunt.

111

Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea vel aliud quod aedificium vel porticus sine aedibus vel tabernas vel popinas extenditur.

112

Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est marmora, vel columnae. Idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus.

113

Sed si cancelli sint vel vela, legari poterunt, non tamen fistulae vel castelli.

114

Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint.

115

Quid ergo in statuis dicendum? Si quidem inhaerent parietibus, non licebit, si vero alias exsistant, dubitari potest: verum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint.

116

Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas vel singula sigilla adaequata legari posse.

117

Sed si paravit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legavit, dubitari poterit, an valeat: et puto valere.

118

Sed si ea quae legavit aedibus iunxit, extinctum erit legatum.

119

Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui,

42

120

Ulpianus libro 2 fideicommissorum sive scit, sive ignoravit.

43

121

Ulpianus libro 21 ad Sabinum Senatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit. Sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamvis ut non vendat, detraxit, sed ut exsolvat.

122

Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento. Ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.

123

Legatum in aliena voluntate poni potest, in heredis non potest.

124

Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem vinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.

44

125

Ulpianus libro 22 ad Sabinum Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse.

126

Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis.

127

Si Pocula quis legavit et Massa facta est vel contra, item si Lana legetur et vestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem.

128

Sed et si Lancem legavit et Massam fecit, mox Poculum, debebitur Poculum, durante scilicet voluntate.

129

Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem.

130

Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur.

131

Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur.

132

Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus.

133

Si statuliberum heres legaverit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. Etenim aestimationem veram praestabit: ipsum vero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.

134

Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.

45

135

Pomponius libro sexto ad Sabinum Si a substituto pupilli ancillas tibi legassem easque tu a pupillo emisses et antequam scires tibi legatas esse alienaveris, utile legatum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant.

136

Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem servi ad proprietatem eius nihil pertinet: sed ob id, quod furtum fecit servus aut noxam nocuit, evenit, quo minus eum habere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat.

137

Si vero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est.

46

138

Pomponius libro nono epistularum Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui vel Stichum vel hominem dari promiserit.

47

139

Ulpianus libro 22 ad Sabinum Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. Sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator voluit: nam si alibi voluit, ibi praestanda est, ubi testator voluit vel ubi verisimile est eum voluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. Sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.

140

Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, veluti frumentum ex illo horreo vel vinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin vero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur.

141

Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla intervenit, cavere heres debet de restitutione servi, non aestimationem praestare. Sed et si alienus servus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cavebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in servo ab hostibus capto constat.

142

Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his vel in fuga sit vel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. Qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis vel mortui pretium. Sed si ambo sint in fuga, non ita cavendum, ut, "si in potestate ambo redirent", sed "si vel alter", et " vel ipsum vel absentis aestimationem praestandam".

143

Item si res aliena vel hereditaria sine culpa heredis perierit vel non compareat, nihil amplius quam cavere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.

144

Culpa autem qualiter sit aestimanda, videamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, verum etiam quae levis est? An numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? Quod verius est.

145

Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit: potuit enim eum acceptum legatarius vendere.

48

146

Pomponius libro sexto ad Sabinum Si heredis servus rem legatam ignorante domino subtraxisset et vendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut vel noxae servum dederet dominus vel ex peculio praestaret, quod ex venditione eius rei haberet.

147

Si unus ex heredibus servum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit.

49

148

Ulpianus libro 23 ad Sabinum Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit.

149

Ergo cum esset sic relictum: "Cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die", et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. Proinde si quindecim annorum, consequetur dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. Haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.

150

Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.

151

Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. Quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.

152

Si Titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum.

153

Sed si testator decem mihi sub fideiiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne.

154

Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. Et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit.

155

Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere.

156

Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum "fundum vendere", non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio.

157

Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.

50

158

Ulpianus libro 24 ad Sabinum Si servus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.

159

Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiaverit non agentem causam vel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. Quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen provocavit? Iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat. Si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, videamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? Nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. Respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.

160

Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem vel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio adversus fiscum locum habet. Quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? Ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. Sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, vel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigavit.

161

Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua versatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas vel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt vel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.

51

162

Papinianus libro quarto quaestionum Sed si certos nummos (veluti quos in arca habet) aut certam lancem legavit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum vel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt.

52

163

Paulus libro quarto ad Sabinum Si cui servi omnes cum peculio legati sint, etiam hi servi debentur, qui nullum peculium habent.

164

Si a filio impubere sub condicione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legavit, a substituto pure repetit, statim voluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset.

53

165

Ulpianus libro 25 ad Sabinum Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? Quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod vero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.

166

Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legaverat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.

167

Si quis duos heredes scripserit et damnaverit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio vel servo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio valeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.

168

Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.

169

Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? Et puto teneri.

170

Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet vel cetera leiqana, sed ut praestet pretium, quanti esset, si viveret.

171

Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.

172

Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset vel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an vero teneatur, ut pretium loci praestet? Et si quidem ipse pater familias illo inferri voluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legavit vel alio inferri voluit vel pretium loci legatario offerri.

173

Item si servum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur vel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.

174

Servus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.

54

175

Pomponius libro octavo ad Sabinum Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur.

176

Si Titiae legatum relictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et vivo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi.

177

Sed et si servi mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perveniat ad libertatem.

178

Si pars heredum nominata sit in legando, viriles partes heredes debent, si vero omnes, hereditarias.

55

179

Pomponius libro nono ad Sabinum Nemo potest in testamento suo cavere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest.

56

180

Pomponius libro 14 ad Sabinum Si legati servi nomine stipuletur legatarius fugitivum eum non esse praestari, nihil veniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.

57

181

Ulpianus libro 33 ad Sabinum Si res obligata per fideicommissum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si vel hanc vel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), vel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere alieno. Quod si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommissarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictionem praesidis provinciae id ei praestabitur.

58

182

Papinianus libro nono responsorum Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas viri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi,

59

183

Ulpianus libro 33 ad edictum Si modo nulla culpa eius incendium contigisset.

60

184

Iulianus libro 39 digestorum Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito solverit.

61

185

Papinianus libro nono responsorum Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimavi.

62

186

Paulus libro 41 ad edictum Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur.

63

187

Celsus libro 17 digestorum Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legaverit, una mortua servius partum eius negat deberi, quia accessionis loco legatus sit: quod falsum puto et nec verbis nec voluntati defuncti accommodata haec sententia est.

64

188

Gaius libro 15 ad edictum provinciale Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis valent.

65

189

Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris Si ita legatum sit: "Seio servos decem do praeter eos decem, quos Titio legavi", si quidem decem tantum inveniantur in hereditate, inutile est legatum, si vero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris valet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inveniantur.

190

"Illi, si volet, Stichum do": condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius voluerit, quamvis alias quod sine adiectione "si volet" legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si verbis exprimatur.

191

Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificaverit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.

66

192

Gaius libro 18 ad edictum provinciale Etsi aequo pretio emere vel vendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. Quid enim si legatarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum venderet, nullum inveniret emptorem? Vel ex diverso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres venditurus esset, quam si testator iussisset?

67

193

Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris Servus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interlevisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo volentibus coheredibus quaestio habeatur. Idem est et si extraneo fuerit legatus.

194

Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro virili id legatum habere debent.

68

195

Gaius libro 18 ad edictum provinciale Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,

196

sed si servo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.

197

Si pure legatus servus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione valet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. Et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.

198

Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem venturam certum est. Ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si servus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.

69

199

Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris Servo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim servus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.

200

Si servum sub condicione legatum heres alienaverit, deinde condicio exstiterit, potest nihilo minus a legatario vindicari nec extinguitur legatum.

201

Si testator quosdam ex heredibus iusserit aes alienum solvere, non creditores habebunt adversus eos actionem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. Nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, veluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest indotatam non esse.

202

Si fundus qui legatus est servitutem debeat impositam, qualis est, dari debet: quod si ita legatus sit "uti optimus maximusque", liber praestandus est.

203

Servus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent.

204

Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus vivat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caveret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum [restiturum].

70

205

Gaius libro 18 ad edictum provinciale Si servus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto servum tibi legaverit, non est iniquum talem servum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium.

206

Nam et si fundus, qui meo fundo serviebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam servitutem recipiam.

207

Nec dissimile est ei qui mandato alicuius servum emit vel ei qui servum redhibet, qui omnes non aliter restituere servum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo servo factum fuerit vel antequam negotium contraheretur vel postea.

208

Quare et si post aditam hereditatem servus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi.

71

209

Ulpianus libro 51 ad edictum Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam vellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.

210

De evictione an cavere debeat is, qui servum praestat ex causa legati, videamus. Et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata evincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.

211

In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem observare oportebit.

212

Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam vendere vel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si servum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum vel matrem vel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.

213

Cum alicui poculum legatum esset velletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetravit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probavimus.

214

Si fundus municipum vectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, videamus. Et Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit, quamvis fundus vectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legavit habet, valere legatum.

215

Sed et si non municipibus, sed alii fundum vectigalem legaverit, non videri proprietatem rei legatam, sed id ius in vectigalibus fundis habemus.

72

216

Paulus libro 48 ad edictum Si quis legaverit fundum Cornelianum exceptis vineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae vineae erunt, legato nihil decedit.

73

217

Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris Si heres iussus sit facere, ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut ego habeam centum, nisi mihi dederit.

218

Vicis legata perinde licere capere atque civitatibus rescripto imperatoris nostri significatur.

74

219

Ulpianus libro quarto disputationum Licet imperator noster cum patre rescripserit videri voluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant relicta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit evidens diversa voluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum vel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi. Quid enim si aliam rem reliquit a substituto ei fideicommissario vel legatario, quam ab instituto non reliquerat? Vel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinqueret, quae in substituto cessaret? Vel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab instituto reliquerat fideicommissum? In obscura igitur voluntate locum habere rescriptum dicendum est.

75

220

Ulpianus libro quinto disputationum Si sic legatum vel fidei commissum [fideicommissum] sit relictum "si aestimaverit heres" "si comprobaverit" "si iustum putaverit", et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi viro potius bono ei commissum est, non in meram voluntatem heredis collatum.

221

Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum. Et quidem si quantitas non sit adiecta, evidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid [quod] ego Titio debeo ei legavero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legavero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.

222

Quod si addiderit: "Decem quae mihi Titius debet lego", sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem sive causam multum interest. Proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legavero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si vivus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones adversus eum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.

223

Si quis ita stipulatus: "Stichum aut decem, utrum ego velim" legaverit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.

224

Proinde si Stichum legaverit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario adversus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. Secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.

76

225

Iulianus libro 34 digestorum Quod si quis Stichum aut Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maevio Pamphilum, oneratus heres intellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pamphili dare.

77

226

Ulpianus libro quinto disputationum Si pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto divi Pii debebitur, quasi videatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conveniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. Quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest.

78

227

Ulpianus libro octavo disputationum Fideicommissum, quod a legatario relinquitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum pervenerit.

79

228

Iulianus libro quinto digestorum Si quis testamento suo Titio et Seio decem dari iusserit, nullam haec verba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse videatur, qui decem dixit.

80

229

Marcellus notum ad Iuliani libro 32 digestorum Is, qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legavit, Seio viginti, Maevio decem. Massurius Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maevium quinque consecuturos, ita tamen, ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat.

81

230

Iulianus libro 32 digestorum Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legaverat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.

231

Si servo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam servus communis quasi duo servi sunt.

232

"Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego". Quaesitum est, quid iuris esset. Respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumisisset, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.

233

Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. Si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus vindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in villa liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. Si vero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta villa vindicari debebit et servitus ipso iure villae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legaverit ita, ut alteri serviret. Sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.

234

Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legaverit: "Quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, servos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos vicenis aureis", intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in servis vindicare posse. Adiectio autem illa "quos aestimo singulos vicenis aureis" non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim verum pretium servorum in aestimationem deducetur.

235

"Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit". Si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum vindicare potest.

236

Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legaverit et heres Titii legatum non repudiaverit, Stichum Seius vindicabit.

237

Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legaverit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: sive vindicaverit Titius legatum sive repudiaverit, quamvis filius impubes decesserit, a substituto vindicare non poterit. Hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essententiarum quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia servabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum valebit.

238

His verbis "Lucio et Titio eorumve cui fundum do lego" utiliter legatur et, si utrique vixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.

239

Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum vires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.

240

A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, ab eo cui legatus fuerat vindicabitur: mortuo vero pupillo libertas competit. Longe magis hoc servari conveniet, si idem servus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.

82

241

Iulianus libro 33 digestorum Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo avelli non possit. Ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. Nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucrativa, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero.

242

Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam evinceretur mihi legata sit, deinde postea evincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere.

243

Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea venditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. Si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit.

244

Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo.

245

Iulianus. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum videri partum ex causa lucrativa habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod evicto eo actio ex empto competit.

246

Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legaverit: "Quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maevio damnas esto dare", eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. Si tamen vivus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maevii legatum inutile sit.

247

Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucrativa meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.

83

248

Marcellus 13 digestorum Titius Stichi partem tibi legavit: eiusdem Stichi partem Seius tibi legavit: ex utriusque testamento consequeris.

84

249

Iulianus 33 digestorum Huiusmodi legatum: "Si Titius heredi meo caverit centum Maevio se daturum, et heres meus Titio centum dato", utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur.

250

Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: "Si Titius heredi meo caverit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto".

251

Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maevio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maevio praesenti die legaverit et Maevius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere velit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit.

252

Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere volebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit.

253

Aedes, quibus heredis aedes serviebant, legatae sunt traditae legatario non imposita servitute. Dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede servum acceperit, recte ex testamento agere.

254

Qui servum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et servum acceperit, actione ex vendito absolvi debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. Quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo evictus fuisset. Quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolvi heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit.

255

Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: convenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint.

256

Si ita cui legatum esset: "Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato", huiusmodi condicio hanc vim habet "si heredem meum debito liberaverit". Quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur implesse condicionem, si heredem liberaverit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea vel mortuo testatore.

257

Si Titio et Maevio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maevio: nam Titius, quamvis ad legatum non admittatur, partem faciet.

258

"Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato". Si dixerit heres Stichum se velle dare, Sticho mortuo liberabitur. Cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit.

259

Legatum est ita: "Fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato". Ancilla, quae in eo fundo esse consueverat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an vel ipsa vel partus eius legato cedat. Respondi: ancilla quamvis in fuga sit, legata videtur et, licet fugitiva erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset.

260

Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donavit, Stichus in obligatione remanet.

261

Quibus ita legatum fuerit: "Titio et Maevio singulos servos do lego", constat eos non concursuros in eundem servum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: "Titio servum do lego: Maevio alterum servum do lego".

262

Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti vellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul venientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem vindicare vult, alter in personam agere non potest. Sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem vel sua sponte debent vel iudice imminente.

85

263

Paulus libro 11 ad Plautium Duobus coniunctim fundus erat legatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. Alter si fundum totum vindicare velit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel ad eos legatum pervenire voluit.

86

264

Iulianus libro 34 digestorum Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis adversus heredem, ut pignus luatur.

265

Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maevio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maevius litis aestimationem consecutus fuerit, ipso iure vindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum pervenire voluit.

266

Cum servus legatur, et ipsius servi status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. Nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse videbitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intellegetur. Secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem servus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei vel donata fuerunt, statuetur, ut vel heredis vel legatarii servus singula gessisse existimetur.

267

Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur.

268

Valet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac servitute liberetur et superficiem lucrifaciat.

87

269

Papinianus libro 18 quaestionum Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. Durissima sententia est existimantium denegandam ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim impugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari.

88

270

Marcianus libro sexto institutionum Sed si non alias voluit pater habere eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque adversus coheredem dandam ei legati petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non videretur esse solvendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen manifestissime adprobetur.

89

271

Iulianus libro 36 digestorum Nam nec emancipatus hereditate omissa legatum ab herede petere prohibetur. Praetor enim permittendo his, qui in potestate fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissententiarum

90

272

Papinianus libro 18 quaestionum Quid ergo si ita legaverit "Hoc amplius filio meo?" non dubie voluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii providentiam, nisi evidens voluntas contraria patris probetur.

273

Plane si pluribus filiis institutis inter eos verbis legatorum bona diviserit, voluntatis ratione legatorum actio denegabitur ei, qui non agnoverit hereditatem.

91

274

Iulianus libro 36 digestorum Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. Respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut vel fratri ipsius vel filio vel etiam servo patris sui legetur.

275

Praesenti quidem die data libertate servo legari vel pure vel sub condicione poterit: cum vero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. Nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, veluti: "Stichus si decem Titio dederit" (vel "Capitolium ascenderit"), "liber esto", utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: "Si heredi decem dederit", "si post aditam hereditatem Capitolium ascenderit", inutile legatum efficient. Necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient.

276

Duobus heredibus institutis alteri Stichum legaverat et eidem Sticho decem. Cum Stichus vivo testatore ad libertatem pervenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum constitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit.

277

Servo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit.

278

Cum servus Titio et eidem servo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut servum alicui restituat vel ea quae servo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi servo, cum liber erit, fideicommissum a Titio dari potest.

279

Si quis Stichum legaverit et eundem alienaverit vel manumiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum vel manumisso vel emptori debebitur.

280

Si mihi servus a te herede legatus fuerit et eidem servo aliquis legaverit et vivo eo qui mihi servum legaverat dies legati servo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamvis postea moritur is qui servum mihi legaverat, ad me id quod servo legatum est non pertinebit.

281

Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod servo legatorum vel hereditatis nomine interim obvenerit praestandum est petitori.

92

282

Iulianus libro 39 digestorum Si fundum per fideicommissum relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. Marcellus notat: si fundum restituere malit heres, audiendum existimo.

283

Iulianus. Si Titio pecunia legata fuerit et eius fidei commissum, ut alienum servum manumitteret, nec dominus eum vendere velit, nihilo minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et si mortuus fuisset servus, a legato non summoveretur.

284

Sicuti conceditur unicuique ab eo, ad quem legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissum dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissa recte dabuntur.

93

285

Ulpianus libro primo fideicommissorum Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, valebit: ceterum si pubes factus decesserit, evanescit fideicommissum.

94

286

Iulianus libro 39 digestorum Plane si filium impuberem exheredaverit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit.

287

Qui rogatus erat hereditatem, ex qua servus eius heres institutus erat, restituere, cum alii servum vendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit. Dixi compellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui servum suum heredem scriptum vendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. Is autem, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum praestare, id est si dominus servi heredis scripti solvendo non erit.

288

Si cui Stichus aut Dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si Damam vindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit. Sive enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, sive minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testamento haberet quod fideicommissum fuerit.

289

Qui testamento manumittitur et neque legatum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui servum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fideicommissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis vel similis ex testamento consequitur.

95

290

Ulpianus libro primo fideicommissorum Videndum tamen est, numquid, si vice operarum rogaverit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum valere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae imponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamvis testator ita caverit.

96

291

Iulianus libro 39 digestorum Quidam testamento vel codicillis ita legavit: "Aureos quadringentos Pamphilae dari volo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot": post multos annos eadem voluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus translatae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. Respondi: vero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus voluisse, unde aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur.

292

Quotiens lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres a quo relicta erant.

293

Si tibi servus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio aliquid praestares usque ad pretium servi, deinde servus decesserit, nihil fideicommissi nomine praestare cogendus eris.

294

Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet.

295

Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adimendi potestatem habeat?

97

296

Iulianus libro 42 digestorum Si mihi Stichus legatus esset fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum servum redderem, et in Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pamphilum servum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine accepero.

98

297

Iulianus libro 52 digestorum Servus ab hostibus captus recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus servum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus [possumus].

99

298

Iulianus libro 70 digestorum Si domino Stichus legatus esset et servo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit servus manumissus eundem Stichum optare.

100

299

Ulpianus libro 77 digestorum Si mihi Sempronius a Titio herede legaverit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legaverit, exsistente condicione capiam legatum ex testamento Sempronii.

101

300

Iulianus libro 78 digestorum Si servo meo Stichus legatus fuerit testamento idque legatum repudiavero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem vindicare possum.

301

Si ei qui in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti legatum erit, quamvis postliminio confirmari potuit.

102

302

Iulianus libro 81 digestorum Si minor quam viginti annis dominus servum causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine libertate datum fuisset.

103

303

Iulianus libro 83 digestorum In tacitis fideicommissis fraus legi fieri videtur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione vel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non potest.

104

304

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem Ab omnibus heredibus legatum ita erat: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum": deinde infra comprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione. Respondit verius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio verborum non repugnet huic sententiae et voluntas testatoris congruat.

305

In testamento sic erat scriptum: "Lucio Titio, si is heredi meo tabellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato": Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesserat: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit. Iulianus notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod adunatos condicio pro non scripta habetur.

306

Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit.

307

Si Attio ita legatum fuerit: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare", deducta sua parte Attius decem petet.

308

Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, deducta sua parte decem dabit.

309

Denique constitit, cum ita legatum fuisset: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare", exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus videtur.

310

Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque viva matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. Verius est legatum heredi deberi, sive pure a substituto legatum datum est primo heredi sive sub hac condicione "si heres non fuerit", quia moriente eo condicio impletur.

311

Si socero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset.

105

312

Iulianus libro primo ex Minicio Legatum ita erat: "Quae Lucius Titius mihi debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto". Nihil amplius ex hoc legato quam actiones suas heres praestare debet.

106

313

Alfenus libro secundo a Paulo epitomatorum Si in testamento scriptum esset: "Heres meus aureos centum Licinio damnas esto" neque adscripsisset "dare", deberi legatum constat.

107

314

Africanus libro secundo quaestionum Si a pluribus heredibus legata sint eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatum, debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere velint an ab eo, qui praecipere sit iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cavere debere coheredibus indemnes eos praestari.

315

Si quis servum, cui aliquid sine libertate legaverit, cum morietur ipse servus, leget, minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente servo id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit perventurum sit.

108

316

Africanus libro quinto quaestionum Si servus legatus vivo testatore fugisse dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta.

317

Si id quod ex testamento mihi debes quilibet alius servo meo donaverit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse servo meo eam donaveris, invito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando ne solutione quidem invito me facta libereris.

318

Cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem velit dandi an potius legatarii. Respondi verius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti velit, id est legatarii.

319

Huiusmodi legatum "Illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit" utile esse evidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum supervixerit proprietatem utiliter legari. Idque et de herede instituendo dicendum existimavit.

320

Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legavit: si quidem non ex lucrativa causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit.

321

Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legaverit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legaverit: multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. Item si in priore testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar.

322

Item si domino heres exstitero, qui non esset solvendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem.

323

Si ita scriptum erit: "Amplius quam Titio legavi heres meus Seio decem dato", dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est sic legare: "Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot".

324

Si ei cui nihil legatum est cum hac adiectione "hoc amplius" aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legaverit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero: "Amplius quam mihi debes decem dare spondes?" quin decem debeantur.

325

Si servus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin valeret, et si solum datum fuisset.

326

Qui quinque in arca habebat ita legavit vel stipulanti promisit "decem quae in arca habeo": et legatum et stipulatio valebit, ita tamen, ut sola quinque vel ex stipulatione vel ex testamento debeantur. Ut vero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, vix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum videtur. Quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit.

327

Si servus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et vivit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur.

328

Cum quid tibi legatum fideive tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimavit: sicut in contractibus fidei bonae servatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.

329

Qui Margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredavit, deinde ita cavit: "Te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti Margarita, quae tibi pignori dedi, vendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas". Ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas adversus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat.

330

Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: "Te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum servum manumittas" vel "Sempronio quid praestes", parum quidem apte scribi, verum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem servo vel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.

331

Avidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leviores taxaverat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse.

109

332

Africanus libro sexto quaestionum Si quando quis uxori suae ea, quae vivus donaverat volgari modo, leget, non de aliis donationibus videri eum sentire ait, quam de his quae iure valiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: "quae uxori iure donavero" vel ita: "quae uxori manumissionis causa donavero, ea ei lego": nam inutile legatum futurum est.

333

Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio vendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio convenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. Ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset si alienatus fundus non fuisset, quando etiam adversus ipsum heredem officium praetoris sive arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque minoris quam centum aestimaretur.

110

334

Africanus libro octavo quaestionum Si heres generaliter servum quem ipse voluerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. Sed quoniam illud verum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat.

111

335

Marcianus libro secundo institutionum Etiam si partis bonorum se excusaverit tutor, puta Italicarum vel provincialium rerum, totum quod testamento datum est ei auferetur, et ita divi Severus et Antonius rescripserunt.

112

336

Marcianus libro sexto institutionum Si quis inquilinos sine praediis quibus adhaerent legaverit, inutile est legatum: sed an aestimatio debeatur, ex voluntate defuncti statuendum esse divi Marcus et Commodus rescripserunt.

337

Cum servum suum heres damnatus dare eum manumiserit, tenetur in eius aestimationem, nec interest, scierit an ignoraverit legatum. Sed et si donaverit servum heres et eum is cui donatus est manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit a se eum legatum esse.

338

Si ita legatum fuerit "Titio cum Seio do lego", utrisque legatum est, sicut utrumque legatum est, cum fundus cum domo formiana legatus est.

339

Si quis scripserit testamento fieri, quod contra ius est vel bonos mores, non valet, veluti si quis scripserit contra legem aliquid vel contra edictum praetoris vel etiam turpe aliquid.

340

Divi Severus et Antoninus rescripserunt iusiurandum contra vim legum et auctoritatem iuris in testamento scriptum nullius esse.

113

341

Marcianus libro septimo institutionum Servo alieno ita legari potest "quoad serviat" vel "si servus" forte "Titii erit", ut et Marcellus ait.

342

Si quis post tempus libertatem servo suo dederit et interea rogaverit heredem, donec ad libertatem perveniat, cibaria ei dare, testatoris voluntati obtemperandum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt.

343

Si quis a primo herede centum legaverit alicui et eidem a secundo ducenta posteaque generaliter repetierit legata, trecenta videtur repetisse.

344

Sed si pater impuberi filio substituerit et a substituto legata repetierit: si pupillus heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, repetitio non valet, quia voluntas defuncti haec est, ut semel debeantur.

345

Si ab impubere legatum fuerit sub condicione "si ad pubertatem pervenerit" et a substituto repetitum fuerit, legatum debetur et a substituto nec videtur repetita condicio, quae inutile legatum facit.

346

Ineptas voluntates defunctorum circa sepulturam (veluti vestes aut si qua alia supervacua ut in funus impendantur) non valere Papinianus libro tertio responsorum scribit.

114

347

Marcianus libro octavo institutionum Filius familias miles vel veteranus licet sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere potest.

348

Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fideicommissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam relinquere.

349

Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum perventura vacantia, fidei fisci committere potest.

350

Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. Quidam ab eo cui fundum legaverat fideicommiserat, ut eum fundum post mortem suam restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commiserat, ut Titio daret centum: quaeritur quid iuris sit. Et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos vivus legatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem restituere quam quantum ei relictum est.

351

Sed si Titii fideicommissum non est in tempus mortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cautione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legatarius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. Sed vix est, ut legatarium ex reditibus voluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, si velit totum fundum praestare, si de restituendo cavetur: absurdum enim est de suo eum praestare centum, maxime si fundus centum vel non multo pluris est: quo iure utimur.

352

Si quid alicui licite fuerit relictum vel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui vitium vel propter qualitatem relicti vel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem accipiet.

353

Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit perinde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui.

354

Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? Verius esse existimo, quod et Scaevola notat et Papirius fronto scribit, valere fideicommissum, atque si de hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum volgarem formam iuris.

355

Sed si liberos suos emancipare rogatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est.

356

Aedes destruendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit.

357

Si fideicommissum relictum fuerit servo alieno sine libertate et ad libertatem pervenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum.

358

Divi Severus et Antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex voluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui vel, si aliquis ex his ante decesserit, non omnibus.

359

Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi venientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse volgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in possessionem fideicommissi servandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant vel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et servus per dominum.

360

Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum restituere, condicio defecisse videbitur, si patri supervixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint.

361

Divi Severus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento vetant quid alienari nec causam exprimunt, propter quam id fieri velint, nisi invenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum reliquerint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi voluntatem significarent, eam servandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona venierunt, fortunam communem fideicommissarii quoque sequuntur.

362

Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredavit, eum fundum extraneo legavit, divi Severus et Antoninus rescripserunt verum esse non paruisse voluntati defuncti filium.

363

Sed et si, cum duos exheredavit, unum heredem instituit, fundum extraneo legavit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. Quod evenit et si vivus filios emancipasset et postea fundum alienasset.

364

Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut viriles, non hereditarias partes in eo habeant: verum est enim in familia reliquisse, licet uni reliquisset.

365

Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil interim, quamdiu in familia res est, petere possunt.

366

Interdum etiam cum lucro heredis moritur servus legatus vel per fideicommissum relictus, veluti si alienus vel licet proprius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit.

115

367

Ulpianus libro secundo institutionum Etiam hoc modo: "cupio des" "opto des" "credo te daturum" fideicommissum est.

116

368

Florentinus libro 11 institutionum Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, alicui quid collatum velit.

369

Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. Itaque si fundus legatus sit ei qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est sexta pars fundi pertinet, quia a se vindicare non potest, a coherede vero semissario duobus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede cui legatum est semissem et ab alio herede trientem vindicabunt.

370

Alienus servus heres institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest.

371

Servo hereditario recte legatur, licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, vice fungitur.

372

Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. Itaque sive ipse fundo heredis servitutem debuit sive ei fundus heredis, licet confusione dominii servitus exstincta sit, pristinum ius restituendum est. Et nisi legatarius imponi servitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur: si vero fundo legato servitus non restituetur, actio ex testamento superest.

117

373

Marcianus libro 13 institutionum Si quid relictum sit civitatibus, omne valet, sive in distributionem relinquatur sive in opus sive in alimenta vel in eruditionem puerorum sive quid aliud.

118

374

Neratius libro decimo regularum Et eo modo relictum: "exigo" "desidero, uti des", fideicommissum valet: sed et ita: "volo hereditatem meam Titii esse" "scio hereditatem meam restituturum te Titio".

119

375

Marcianus libro primo regularum Si servus vetitus est a testatore rationes reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit reddat et lucri faciat, sed ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est ut neglegentiae ratio non habeatur, sed tantum fraudium. Ideo et manumisso non videtur peculium legari per hoc, quod vetitus est rationes reddere.

120

376

Ulpianus libro secundo responsorum Nihil proponi, cur prohibeatur heres aedificia distrahere, quorum reditus sportulae sunt relictae, salva tamen causa legati.

377

Omnibus quibus fideicommissum relictum est ad distractionem consentientibus nullam fideicommissi petitionem superfuturam.

378

Fructus ex fundo pure legato post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex conducto habere actionem.

121

379

Marcianus libro tertio regularum Si quis legaverit Titio cum Maevio, et sine altero alter ad legatum admittitur. Nam et cum dicit praetor: "ventrem cum liberis in possessionem esse iubeo", etsi non sint liberi, venter in possessionem mittetur.

122

380

Paulus libro tertio regularum Civitatibus legari potest etiam quod ad honorem ornatumque civitatis pertinet: ad ornatum puta quod ad instruendum forum theatrum stadium legatum fuerit: ad honorem puta quod ad munus edendum venationemve ludos scenicos ludos circenses relictum fuerit aut quod ad divisionem singulorum civium vel epulum relictum fuerit. Hoc amplius quod in alimenta infirmae aetatis, puta senioribus vel pueris puellisque, relictum fuerit ad honorem civitatis pertinere respondetur.

381

"Lucius Titius et Gaius Seius Publio Maevio decem dare damnas sunto": Gaius Seius heres non exstitit. Sabinus ait Titium solum legatum debiturum: nam Seium pro non scripto habendum esse. Haec sententia vera est, hoc est Titius tota decem debebit.

382

Eum cui sub hac condicione fundus legatus est, si centum heredi dedisset, si tantum sit in pretio fundi, quantum heredi dare iussus est, non est legatarius cogendus fideicommissum a se relictum praestare, quoniam nihil ex testamento videtur capere, qui tantum erogat, quantum accipit.

123

383

Marcellus libro singulari responsorum Lucius Titius cum duos filios heredes relinqueret, testamento ita cavit: "Quisquis mihi liberorum meorum heres erit, eius fidei committo, ut si quis ex is sine liberis decedat, hereditatis meae bessem cum morietur fratribus suis restituat": frater decedens fratrem suum ex dodrante fecit heredem: quaero, an fideicommisso satisfecerit. Marcellus respondit id, quod ex testamento Lucii Titii fratri testator debuisset, pro ea parte, qua alius heres exstitisset, peti posse, nisi diversum sensisse eum probaretur: nam parvum inter hanc speciem interest et cum alias creditor debitori suo exstitit heres. Sed plane audiendus erit coheres, si probare possit ea mente testatorem heredem instituisse fratrem suum, ut contentus institutione fideicommisso abstinere deberet.

384

In testamento ita scriptum est: "Gaio Seio illud et illud heres meus dato. Et te rogo, Sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla mora ei redderes ipse". Quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, cui restitui vellet, testamento non significaverit. Marcellus respondit: si in fraudem legum tacitam fidem Seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his verbis pater familias cum eo locutus esset: non enim ideo circumvenisse minus leges existimandus est, cum perinde incertum sit cui prospectum voluerit.

124

385

Neratius libro quinto membranarum Si heredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt, propius est, ut viriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, hereditarias partes debituri essententiarum

125

386

Rutilius Maximus libro singulari ad legem Falcidiam Si heres centum praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur.

126

387

Paulus libro singulari de secundis tabulis Ab exheredati substituto inutiliter legatum datur. Ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissententiarum sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium pervenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum possessionem filius habuit, a patre accepisset.

388

Cum a postumo ita legetur "si heres erit" et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si viveret, debiturus erat.

127

389

Paulus libro singulari de iure codicillorum A fratris postumo fideicommissum dari potest: sola enim voluntas servatur in fideicommissis, et optinuit Galli sententia alienos quoque postumos legitimos nobis heredes fieri.

128

390

Marcianus libro secundo institutionum Si tutor pupillam suam contra senatus consultum uxorem duxit, illa quidem ex testamento eius capere potest, ipse autem non potest, et merito: delinquunt enim hi, qui prohibitas nuptias contrahunt et merito puniendi sunt: quod imputari non potest mulieri, quae a tutore decepta est.

PrevBack to TopNext