Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

5

De rebus dubiis.

1

1

Papinianus libro septimo responsorum Fundum Maevianum aut Seianum Titio legaverat, cum universa possessio plurium praediorum sub appellatione fundi Maeviani rationibus demonstraretur. Respondi non videri cetera praedia legato voluisse defunctum cedere, si fundi Seiani pretium a fundi Maeviani pretio non magna pecunia distingueretur.

2

2

Papinianus libro nono responsorum Civibus civitatis legatum vel fideicommissum datum civitati relictum videtur.

3

3

Paulus libro 14 quaestionum In ambiguo sermone non utrumque dicimus, sed id dumtaxat quod volumus: itaque qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult, neque id quod vult, quia id non loquitur.

4

4

Paulus libro 19 responsorum Paulus respondit: cum nomen fideicommissarii testamento adscriptum non sit, nulli personae neque certae neque incertae datum fideicommissum videri indubitatum est.

5

5

Gaius libro primo fideicommissorum Quidam relegatus facto testamento post heredis institutionem et post legata quibusdam data ita subiecit: "Si quis ex heredibus ceterisve amicis, quorum hoc testamento mentionem habui, sive quis alius restitutionem mihi impetraverit ab imperatore et ante decessero, quam ei gratias agerem: volo dari ei qui id egerit a ceteris heredibus aureos tot". Unus ex his, quos heredes scripserat, impetravit ei restitutionem et antequam id sciret, decessit. Cum de fideicommisso quaereretur, an deberetur, consultus Iulianus respondit deberi: sed etiam si non heres vel legatarius, sed alius ex amicis curavit eum restitui, et ei fideicommissum praestari.

6

Si tibi et postumo suo vel alieno hereditatem restituere quis rogaverit.

6

7

Maecianus libro tertio fideicommissorum Vel ex parte te et ex parte postumum heredem instituisset legatumve similiter vel fideicommissum dedisset,

7

8

Gaius libro primo fideicommissorum Utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non sit, quaeritur. Ego commodius dici puto, si quidem natus non est, minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto: sin autem natus fuerit, utrosque accipere quantum cuique relictum est, ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus natis tertia tibi debeatur, tribus natis, quia trigemini quoque nascuntur, quarta debeatur. Et nostra quidem aetate Serapias Alexandrina mulier ad divum Hadrianum perducta est cum quinque liberis, quos uno fetu enixa est. Sed tamen quod ultra tres nascitur, fere portentosum videtur.

9

Cum quidam pluribus heredibus institutis unius fidei commisisset, ut, cum moreretur, uni ex coheredibus, cui ipse vellet, restitueret eam partem hereditatis, quae ad eum pervenisset: verissimum est utile esse fideicommissum: nec enim in arbitrio eius qui rogatus est positum est, an omnino velit restituere, sed cui potius restituat: plurimum enim interest, utrum in potestate eius, quem testator obligari cogitat, faciat, si velit dare, an post necessitatem dandi solius distribuendi liberum arbitrium concedat.

10

Quaesitum est, si coheredes ex disparibus partibus scripti sunt, utrum partem suam in viriles partes restituere singulis debeat an pro portionibus hereditariis, ex quibus heredes scripti sint. Et placuit, si testator ita restitui iussisset partem, si aliquam pecuniam dedissent, si quidem aequas partes iussi fuerint dare, conveniens videri esse etiam ex fideicommisso aequas partes eis restitui oportere: si vero dispares in ea pecunia distribuenda significavit testator, ut videantur hereditariis portionibus congruere, consentaneum esse etiam fideicommissum pro hereditariis partibus eis restitui debere.

8

11

Paulus libro secundo sententiarum Si inter virum et uxorem donatio facta fuerit, priore defuncto cui donatum est ad eum res redit qui donaverat: quod si simul tam is cui donatum est quam is qui donaverit, quaestionis decidendae gratia magis placuit valere donationem, eo maxime, quod donator non supervivat, qui rem condicere possit.

9

12

Tryphoninus libro 21 disputationum Qui duos impuberes filios habebat, ei qui supremus moritur Titium substituit: duo impuberes simul in nave perierunt: quaesitum est, an substituto et cuius hereditas deferatur. Dixi, si ordine vita decessissent, priori mortuo frater ab intestato heres erit, posteriori substitutus: in ea tamen hereditate etiam ante defuncti filii habebit hereditatem. In proposita autem quaestione ubi simul perierunt, quia, cum neutri frater superstes fuit, quasi utrique ultimi decessisse sibi videantur? An vero neutri, quia comparatio posterioris decedentis ex facto prioris mortui sumitur? Sed superior sententia magis admittenda est, ut utrique heres sit: nam et qui unicum filium habet, si supremum morienti substituit, non videtur inutiliter substituisse: et proximus adgnatus intellegitur etiam qui solus est quique neminem antecedit: et hic utrique, quia neutri eorum alter superstes fuit, ultimi primique obierunt.

13

Cum bello pater cum filio perisset materque filii quasi postea mortui bona vindicaret, adgnati vero patris, quasi filius ante perisset, divus Hadrianus credidit patrem prius mortuum.

14

Si cum filio suo libertus simul perierit intestati, patrono legitima defertur hereditas, si non probatur supervixisse patri filius: hoc enim reverentia patronatus suggerente dicimus.

15

Si maritus et uxor simul perierint, stipulatio de dote ex capitulo "si in matrimonio mulier decessisset" habebit locum, si non probatur illa superstes viro fuisse.

16

Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum heredem habebat, perierit, intellegitur supervixisse filius patri et ex testamento heres fuisse, et filii hereditas successoribus eius defertur, nisi contrarium approbetur. Quod si impubes cum patre filius perierit, creditur pater supervixisse, nisi et hic contrarium approbetur.

10

17

Ulpianus libro sexto disputationum Si fuerit legatum relictum ex cognatis meis qui primus Capitolium ascenderit, si simul duo venisse dicantur nec apparet, quis prior venerit, an impedietur legatum? vel ei qui monumentum fecerit, et plures fecerint? vel ei qui maximus natu est, et duo pares aetate sint? sed et si legatum Sempronio amico fuerit relictum, et duo sint aequa caritate coniuncti? sed et si duobus hominibus eiusdem nominis fuerit legatum, puta Semproniis, mox Sempronio ademptum sit nec appareat, cui ademptum sit: utrum datio in utriusque persona infringitur an ademptio nulla est, quaeri potest. Item si ex pluribus servis eiusdem nominis uni vel quibusdam libertas relicta est. Et verius est in his omnibus etiam legata et libertates impediri, ademptionem autem in utrumque valere.

18

Plane si ita libertatem acceperit ancilla: "si primum marem pepererit, libera esto" et haec uno utero marem et feminam peperisset: si quidem certum est, quid prius edidisset, non debet <decet> de ipsius statu ambigi, utrum libera esset nec ne, sed nec filiae: nam si postea edita est, erit ingenua. Sin autem hoc incertum est nec potest nec per suptilitatem iudicialem manifestari, in ambiguis rebus humaniorem sententiam sequi oportet, ut tam ipsa libertatem consequatur quam filia eius ingenuitatem, quasi per praesumptionem priore masculo edito.

11

19

Iulianus libro 36 digestorum Quotiens libertis usus fructus legatur et ei, qui novissimus supervixerit, proprietas, utile est legatum: existimo enim omnibus libertis proprietatem sub hac condicione "si novissimus supervixerit" dari.

12

20

Iulianus libro 50 digestorum Quotiens in actionibus aut in exceptionibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res de qua agitur magis valeat quam pereat.

13

21

Iulianus libro singulari de ambiguitate Si is qui ducenta deposuit ita leget: "Seio cum ducentis quae apud eum deposui trecenta lego", singulae summae separate quidem certam habent demonstrationem, coniunctione vero tali incidunt in ambiguitatem. Sed dicendum est non trecenta, sed quingenta deberi, quia duae summae iunguntur.

22

Si quis leget: "fundum Seianum heres meus Attio cum dione Maevii servo dato", dubitatur quidem, Dioni quoque fundus legatus sit an Dio cum fundo legatus sit. Sed magis dicendum est non solum fundum, sed etiam servum dionem esse legatum, maxime si nullas iustas causas habuit dioni legandi.

23

Cum ita stipulationem concipimus: "Si hominem aut fundum non dederis, centum dari spondes?" Utrumque est faciendum, ne stipulatio committatur, id est sive alterum sive neutrum factum sit, tenebit stipulatio. Idemque est evidenter, cum propositis specialiter pluribus rebus, quas fieri volumus, ita stipulamur: "si quid eorum factum non erit": veluti " Stichum et Damam et Erotem sisti? si quis eorum non steterit, decem dari?" Necesse est enim omnes esse sistendos, ut stipulationi satisfiat. Vel ut propius accedamus, fingamus ita stipulationem factam: "Si Stichum et Damam et Erotem non sisteris, decem dari?" Neque enim dubitabimus, quin aeque omnes sisti oporteat.

24

Utrum ita concipias stipulationem "si illud aut illud factum non erit" an hoc modo "si quid eorum factum non erit, quae ut fierent, comprehensa sunt", hoc interest, quod, quamvis altero facto verum sit hoc aut illud vere factum esse, non ideo tamen verum erit hoc aut illud factum non esse. Nam simul ea possunt esse vera, quamvis inter se contraria sunt, quia cum significatio non ex universo, sed ex aliquo sumitur, si veri aliquid inde sit, veram efficit totam orationem: sicut e contrario duae orationes pugnantia continentes simul falsae sunt, veluti si qui liberorum partim puberes, partim impuberes decesserint, nam et hoc falsum erit omnes impuberes decessisse et illud omnes puberes decessisse. Id accidit, quia significatio sumitur ex universo, in quo si aliquid falsum est, totam orationem falsam efficit. Animadvertendum igitur est, quid sit, de quo quaeritur. Nam cum ita concipio "si illud aut illud non fuerit", quaeri debet, an aliquid factum non sit: illius effectus hic est, ut neutrum fiat, huius autem, ut utrumque fiat: nec in illo prodest aliquid non fecisse, si aliquid factum sit, neque in hoc aliquid fecisse, si aliquid factum non sit.

25

Proinde si quis ita interroget: "Eorum quid, quae obiciuntur tibi, fecisti?" Ille neget, hoc exprimat: "Eorum quid, quae obiciuntur, non feci", id est "nihil horum feci".

26

Si quis autem plura in stipulatum deducat, quorum unum fieri velit, ita comprehendere debet: "Illud aut illud fieri spondes? si nihil eorum factum erit, tantum dabis?"

27

Item si pater familias in testamento ita scripserit: "Si quis mihi filius aut filia genitur, heres mihi esto: "si mihi filius aut filia heres non erit, Seius heres esto", non satis voluntatem suam declaravit, si non aliter extraneum heredem esse volet, quam si neque filius neque filia heres sit: hoc enim modo concipi oportet: "si mihi neque filius neque filia heres erit". Potest autem interdum superior scriptura esse necessaria, si quis, cum filium et filiam habeat, utrumque heredem instituere velit, sed sive alter heres futurus sit, extraneum miscere, sive neuter, extraneum substituere. Sed proclivior est sententia testatoris sic esse interpretanda, ut, sive filius sive filia nati ei fuerint, extraneus non admittatur, nisi specialiter hoc testator expresserit.

14

28

Marcianus libro sexto institutionum Si quis ita scripserit: "illis, qui testamentum meum signaverint, heres meus decem dato", Trebatius utile legatum esse putat: quod Pomponius verius esse existimat, quia ipsum testamentum confirmatur testibus adhibitis, quod verum esse existimo.

15

29

Marcianus libro secundo regularum Quaedam sunt, in quibus res dubia est, sed ex post facto retro ducitur et apparet, quid actum est. Ut ecce si res legata fuerit et deliberante legatario eam rem heres alii tradiderit: nam si quidem voluerit legatarius habere legatum, traditio nulla est, si vero repudiaverit, valet. Tantundem est et si pecuniam hereditariam legatam crediderit heres: nam si quidem non repudiaverit legatarius, alienam pecuniam credidit, si vero repudiaverit, suam pecuniam credidisse videtur. Quid ergo, si consumpta fuerit pecunia? Utique idem erit ex eventu dicendum.

16

30

Marcianus libro tertio regularum Quod de pariter mortuis tractamus, et in aliis agitatum est. Ut ecce si mater stipulata est dotem a marito mortua filia in matrimonio sibi reddi et simul cum filia perit, an ad heredem matris actio ex stipulatu competere? Et divus Pius rescripsit non esse commissam stipulationem, quia mater filiae non supervixit.

31

Item quaeritur, si extraneus, qui dotem stipulatus est, simul cum marito decesserit vel cum ea, propter quam stipulatus esset, an ad heredem suum actionem transmittat.

17

32

Paulus libro 12 ad Plautium Idem est, si dos uxori praelegata sit et simul cum marito perierit.

18

33

Marcianus libro tertio regularum Sed et in illo quaeritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus erat frater necessarius decesserit, an frater fratri exsistat heres an contra: vel si duo invicem necessarii substituti sunt et una perierint, an heredes exstitisse videantur: vel alter alteri (hoc est si invicem) hereditatem rogati fuerint restituere. in quibus casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum emisit, non videtur alter alteri supervixisse.

34

Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum servis simul vita functus sit, servi, quasi in bonis eius mortis tempore fuerint, non computantur.

19

35

Ulpianus libro 25 ad Sabinum Si cognatis legatum sit et hi cognati quidem esse desierunt, in civitate autem maneant, dicendum deberi legatum: cognati enim testamenti facti tempore fuerunt. Certe si quis testamenti facti tempore cognatus non fuit, mortis tempore factus est per adrogationem, facilius legatum consequitur.

36

Si quis cognationi leget, idem est atque si cognatis legasset.

20

37

Paulus libro 12 ad Plautium Cum senatus temporibus divi Marci permiserit collegiis legare, nulla dubitatio est, quod, si corpori cui licet coire legatum sit, debeatur: cui autem non licet si legetur, non valebit, nisi singulis legetur: hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur ad legatum.

21

38

Paulus libro 14 ad Plautium Ubi est verborum ambiguitas, valet quod acti est, veluti cum Stichum stipuler et sint plures Stichi, vel hominem, vel Carthagini, cum sint duae Carthagines.

39

Semper in dubiis id agendum est, ut quam tutissimo loco res sit bona fide contracta, nisi cum aperte contra leges scriptum est.

22

40

Iavolenus libro quinto ex Cassio Cum pubere filio mater naufragio periit: cum explorari non possit, uter prior exstinctus sit, humanius est credere filium diutius vixisse.

23

41

Gaius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Si mulier cum filio impubere naufragio periit, priorem filium necatum esse intellegitur.

24

42

Marcellus libro 11 digestorum Cum in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari et secundum id, quod credibile est cogitatum, credendum est.

25

43

Celsus libro 22 digestorum "Quem heredi meo dixero velle me liberum esse, liber esto. Cui ut dare damnas sit heres meus, dixero, ei heres meus dare damnas esto". Testatoris voluntas, si quibusdam argumentis apparebit, de quo dixit, adimplenda est.

26

44

Celsus libro 26 digestorum Cum quaeritur in stipulatione, quid acti sit, ambiguitas contra stipulatorem est.

27

45

Modestinus libro primo regularum Si quis de pluribus unum manumitti voluerit nec appareat, de quo manumittendo testator sensit, nulli eorum fideicommissa competit libertas.

28

46

Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis Qui habebat Flaccum fullonem et philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem legaverat: qui eorum et num uterque deberetur? Placuit primo eum legatum esse, quem testator legare sensisset. Quod si non appareret, primum inspiciendum esse, an nomina servorum dominus nota habuisset: quod si habuisset, eum deberi, qui nominatus esset, tametsi in artificio erratum esset. Sin autem ignota nomina servorum essent, pistorem legatum videri perinde ac si nomen ei adiectum non esset.

29

47

Scaevola libro 18 digestorum Plures testamento manumiserat, in quibus Sabinam et Cyprogeniam, cum quisque eorum ad trigesimum annum aetatis pervenisset et cum liber quisque eorum esset, certam summam dari voluerat. Et coniuncta scriptura ita caverat: "Sabinae et Cyprogeniae dari volo, cum ad statutam aetatem pervenerint, singulis decem et hoc amplius alimentorum nomine in annos singulos quoad vivent singulis decem". Quaesitum est, utrum omnibus manumissis alimenta debeantur an vero Sabinae et Cyprogeniae solis. Respondit secundum ea quae proponerentur videri omnibus alimenta legata.

PrevBack to TopNext