Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
1
De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum, quae in testamento scribuntur.1
Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium Legatis quae relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, nisi si vi ipsa condicio insit.
Cum dies certus adscriptus est, quamvis dies nondum venerit, solvi tamen possunt, quia certum est ea debitu iri.
2
Ulpianus libro quinto ad Sabinum Condicionum quaedam sunt, quae quandoque impleri possunt etiam vivo testatore, ut puta "si navis ex asia venerit", nam quandoque venerit navis, condicioni paritum videtur: quaedam, quae non nisi post mortem testatoris "si decem dederit" "si capitolium ascenderit": nam ut paruisse quis condicioni videatur, etiam scire debet hanc condicionem insertam: nam si fato fecerit, non videtur obtemperasse voluntati.
4
5
6
Pomponius libro tertio ad Sabinum Multa testamento non committitur ab herede vel legatario vel eo qui ex ultima voluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non vivat vel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.
Si servos certos quis manumisisset, heres esse iussus erat. Quibusdam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere posset condicioni nec ne. Sed Servius respondit, cum ita esset scriptum "si filia et mater mea vivent" altera iam mortua, non defici condicione. Idem est et apud Labeonem scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda est.
7
Ulpianus libro 18 ad Sabinum Mucianae cautionis utilitas consistit in condicionibus, quae in non faciendo sunt conceptae, ut puta "si in Capitolium non ascenderit" "si Stichum non manumiserit" et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iuliano visum est: quae sententia et constitutione divi Pii comprobata est. Nec solum in legatis placuit, verum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est.
Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scripserit ex parte: "si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque exegerit", denuntiare eum posse coheredi paratum se accepto facere dotem vel cavere et ita adire posse hereditatem. Sed si ex asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caveat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure ipso videtur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote convenire ipse adeundo hereditatem.
8
Pomponius libro quinto ad Sabinum Si quis ita legaverit: "dum uxor mea cum filio erit, heres meus ei tantum dato", si ea latitans patronum de medio discessit, ut tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum Trebatius et Labeo aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed si eam mentem et id propositum habeat, ne filium a semet dimittat neve per eam stet, quo minus cum ea filius educetur.
10
Ulpianus libro 23 ad Sabinum Haec condicio "filiae meae cum nupserit" talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem voluerit, non satis egerit quando: et ideo et si vivo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta condicio videtur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. Sed enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta non paruit condicioni. Sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei interdictum sit, idem dicemus. An tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi non nupserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam.
11
17
Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris Demonstratio falsa est, veluti si ita scriptum sit: "servum Stichum, quem de Titio emi" "fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est". Nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significavit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significaverat, emerit.
Igitur et si ita servus legatus sit: "Stichum cocum", "Stichum sutorem Titio lego", licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conveniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare voluerit, perinde valet legatum ac si nullus error interveniret.
Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc vel magis est in falsa causa, veluti ita "Titio fundum do, quia negotia mea curavit", item "fundum Titius filius meus praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit": licet enim frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.
19
Ulpianus libro quinto disputationum In condicionibus primum locum voluntas defuncti optinet eaque regit condiciones. Denique et in ea condicione "si filia mea cum Titio nupta erit" placuit non semper mortis tempus observari, sed voluntate patrocinante tardius produci.
Haec scriptura "si primus heres erit, damnas esto dare" pro condicione non est accipienda: magis enim demonstravit testator, quando legatum debeatur, quam condicionem inseruit: nisi forte hoc animo fuerat testator, ut faceret condicionem. Proinde nec illud dicendum erit facere condicionem: "Quidquid mihi ephesi oportet dari, hoc do lego". Sed si sic leget: "si primus mihi heres non erit, damnas esto secundus dare" et primus heres exstitit, legatum non debebitur: si primus adierit cum secundo, non exstitisse condicionem nequaquam ambigendum est.
21
Iulianus libro 31 digestorum Multum interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones "si navis ex asia venerit" "si Titius consul factus erit", quamvis impletae essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quae vero ex iure venient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletae sint. Veluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulae testamenti apertae sint, adire hereditatem poterit.
23
Iulianus libro 43 digestorum Qui duobus heredibus decem dare iussus est et fundum sibi habere, verius est, ut condicionem scindere non possit, ne etiam legatum scindatur. Igitur quamvis alteri quinque dederit, nullam partem fundi vindicabit, nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numeraverit aut illo omittente hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem, tota decem dederit.
24
Iulianus libro 55 digestorum Iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem impleri, fit, quo minus impleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta condicio fuisset: quod plerique et ad legata et ad heredum institutiones perduxerunt. Quibus exemplis stipulationes quoque committi quidam recte putaverunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
25
Iulianus libro 69 digestorum Cum vir uxori, quandoque liberos habebit, fundum legat, si mulier divortio facto liberos ex alio procreaverit, deinde soluto secundo matrimonio ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio, quod testatorem verisimile non est de his liberis sensisse, qui se vivo ex alio suscepti fuissententiarum
26
Iulianus libro 82 digestorum Haec scriptura "si viginti dederit aut iuraverit se aliquid facturum" unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare si quicumque heres scriptus erit sub condicione "si iuraverit se decem daturum" aut "monumentum facturum", quamvis verbis edicti ad hereditatem vel legatum admittatur, tamen compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso.
27
Alfenus libro quinto digestorum In testamento quidam scripserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in via Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri voluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur. Respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare voluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere: sin autem voluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam vim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere.
28
31
Africanus libro secundo quaestionum In testamento ita erat scriptum: "Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas esto": Stichus ante apertas tabulas decessit. Respondit partem Stichi defectam esse: sed et Pamphilam defectam condicione videri ideoque partem eius apud heredem remansuram. Sed et si uterque viveret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. Nam cum uni ita legatum sit: "Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato", si quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad heredem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur: utroque autem vivente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur.
32
Africanus libro nono quaestionum Quamvis rationes reddere nihil aliud sit quam reliqua solvere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen servi minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum fore: et nisi ita observetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus esset, umquam ad libertatem perventurum, si per imprudentiam minus solutum esset. Haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret.
33
Marcianus libro sexto institutionum Falsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, veluti si fratrem dixerit vel sororem vel nepotem vel quodlibet aliud: et hoc ita iuris civilis ratione et constitutionibus divorum Severi et Antonini cautum est.
Sed si controversia sit de nomine inter plures: qui probaverit sensisse de se defunctum, ille admittetur.
Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.
Si quis legaverit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius invenitur, nec aestimatio eius legari videbitur.
Quid ergo, si quis ita scripserit: "Stichum et Pamphilum Titio do lego, si mei erunt cum moriar" et unum ex his alienaverit, an vel alter possit a legatario vindicari? Placet vindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: "Stichum, si meus erit cum moriar".
34
Florentinus libro 11 institutionum Nominatim alicui legatur ita "Lucio Titio" an per demonstrationem corporis vel artificii vel officii vel necessitudinis vel adfinitatis, nihil interest: nam demonstratio plerumque vice nominis fungitur. Nec interest, falsa an vera sit, si certum sit, quem testator demonstraverit.
36
Marcellus libro singulari responsorum Publius Maevius testamento suo ita cavit: "Quisquis mihi heres heredesve erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta": vivo Maevio Seius consul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maevius decessit: quaero, an quadringenta seio debeantur. Marcellus respondit deberi,
Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cavit: "A te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim annos non impleverit, peto uti reddas ea restituas Publio Maevio et Gaio Cornelio". Quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et heredes Septiciae restituere id Publio Maevio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim videri contra voluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos perveniat, quam ad puerum pervenire vel a Septicia vel ab heredibus potuisset. Et verba quidem videntur repraesentare fideicommissum, sed non est verisimile, ut maturius voluerit testatrix ad substitutos id transferre. Nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer viveret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conveniri.
37
Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam Si quis eum, quem ipse manumittere non poterat, legaverit ita, ut eum legatarius manumitteret, etsi a legato non repellatur, non est compellendus, ut manumittat, quoniam totiens secundum voluntatem testatoris facere compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. Idque Neratius scripsit, et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis legatarium aliquid commodum testator in hoc servo quam heredem habere voluisset.
38
Paulus libro singulari de iure codicillorum Si ita scripsero: "Quantum codicillis Titio legavero", licet codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento valet solaque quantitas in codicillo delata est. Nam et apud veteres legata talia fuere: "Quantum ei per epistulam scripsero": "Quantum ex illa actione detraxero, heres dato".
39
Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis Quae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, cum existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae institutae fuerunt.
40
Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis Quibus diebus vicinus tuus te via publica, cum ad parendum condicioni ire velles, ire prohibuerit nec per te staret, quo minus agendo ob calumnias eum summoveas, hi dies condicioni non imputabuntur.
Quidam ita legaverat: "Si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato". Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. Idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis verum puto.
Quidam Titio centum legaverat, deinde infra ita iusserat: "Quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato": mortuo patre familias Titius vixerat et viva matre familias decesserat. Mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies solvendi adiecta. Videamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: "Quas pecunias cuique legavi, eas heres meus, si mater mea moritur, dato" an ita: "Nisi mater mea moritur, ne dato": utrubique enim sub condicione vel datum vel ademptum esse legatum. Labeonis responsum probo.
Dominus servo aureos quinque eius [] legaverat: "Heres meus Sticho servo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos in tabulis debeo, dato". Nihil servo legatum esse namusa servium respondisse scribit, quia dominus servo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam civile debitum spectandum esse, et eo iure utimur.
Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legaverat: "Fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato". Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit.
Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri vellet testamento scripserat, deinde ita legaverat: "Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato". Trebatius respondit pro eo [ea] habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus probamus.
42
Africanus libro secundo quaestionum Filio familias legatum est sub hac condicione "si in potestate patris mansisset": magis patri legatum videri ait et patrem suo nomine legatum petere. Idem iuris esse et si servo similiter legetur: argumentum rei est, quod et si cibaria servis Titii legentur, procul dubio domini est, non servorum legatum.
43
Paulus libro octavo ad Plautium Plautius. Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem revenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abstulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod solvit repetere debere aiunt. Paulus. Hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet.
Diversum est, si Falcidia interveniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.
44
Paulus libro nono ad Plautium Qui heredi dare iussus est, servo alieno instituto non domino dare debet. Nam et si alio herede instituto iussus est servo Titii dare, ipsi servo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut servo Titii stipulatus sim, non Titio, sed servo eius dari potest: et haec vera sunt.
Sed cum heredi dare iussus est, videamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic servo dari.
Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando servo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me vel nolente implere potest.
Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi.
Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignus est et in hoc casu nihil ei auferri.
Si autem me herede instituto controversia mihi fiet hereditatis, si cavet legatarius evicta hereditate reddi legatum, et ipsi cavendum est reddi quod dedit.
Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
Si duorum servo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto.
Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. Et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
Plautius. Uni ex heredibus fundum legavi, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit. At si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset. Nam cum et servus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset. Paulus: hoc iure utimur.
45
Paulus libro 16 ad Plautium Iulianus ait, si heredi legatarius, cui sub condicione legatum erat "si heredi decem dederit" id, quod ei deberet heres, accepto tulisset, non quidem videri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi per heredem stet, quo minus pareat, posse petere legatum, quasi exstiterit condicio.
46
Paulus libro tertio ad Vitellium Si in diem exempli gratia centensimum imperatum est statulibero, ut pecuniam solveret, neque initium temporis eius quod futurum esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum visum est ante diem praeterire, quam is existeret, quem oportet accipere. Et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condicioni tempus computabitur.
47
Marcellus libro 14 digestorum Servo libertatem ita dedit: "Ille, si meus erit, liber esto": legatum vel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienavit. Debebitur domino eius legatum vel hereditas et iussu eius adiri poterit: nam id expressit "si meus erit" in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur libertas, etiamsi expressum non esset. Saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen.
50
Ulpianus libro primo de officio consulis Si cui libertas data sit directo sub hac condicione "si rationes reddidisset", arbitrum a consulibus divus Pius dari permisit his verbis: "Aditi a vobis amplissimi consules arbitrum dabunt, qui excussis rationibus non tantum quae reliqua sunt epaphroditi constituent, verum etiam quas rationes quaeque instrumenta tradere aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae cum fuerit satisfactum, non impedietur Epaphroditi libertas".
51
52
Modestinus libro septimo differentiarum Nonnumquam contingit, ut quaedam nominatim expressa officiant, quamvis omissa tacite intellegi potuissent nec essent offutura. Quod evenit, si alicui ita legatur: "Titio decem do lego, si Maevius Capitolium ascenderit". Nam quamvis in arbitrio Maevii sit, an Capitolium ascendat et velit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen poterit aliis verbis utiliter legari: "Si Maevius voluerit, Titio decem do": nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest. Inde dictum est: expressa nocent, non expressa non nocent.
54
Iavolenus libro secundo ex Cassio Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legavit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset. Contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
55
Iavolenus libro 13 epistularum Maevius, cui fundus legatus est, si Callimacho, cum quo testamenti factionem non habebat, ducenta dedisset: condicioni parere debet et ducenta dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur an aliquo loco ponere vel in mare deicere? Neque enim illud, quod ad talem personam perventurum est, testamenti nomine, sed mortis causa capitur.
56
Iavolenus libro 14 epistularum Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. Dissimilis est causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, divisa quoque in singulas personas videri potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamvis summa universe condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest videri esse divisa. In eo vero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari persona est habendus.
57
Pomponius libro nono ad Quintum Mucium Quaesitum est, an, si iussus fuerit servus quinque operas extraneo dare, ut liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, quemadmodum circa pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dicamus. Sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex peculio suo det extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si operam praestiterit, necesse sit eum admitti ad libertatem. Itaque et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo minus praestet operas: hac enim ratione servus perveniet quidem ad libertatem, sed operis eius extraneus non utetur.
59
Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam Intercidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione.
60
Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam In facto consistentes condiciones varietatem habent et quasi tripertitam recipiunt divisionem, ut quid detur, ut quid fiat, ut quid optingat, vel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. Ex his dandi faciendique condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum: tertia species in eventu ponetur.
61
Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam Si vir uxori ad tempus liberorum legaverit, dubitari potest, an de his dumtaxat filiis sensisset testator qui post mortem eius nati fuissent an et de his, qui vivo eo ab eo suscepti fuissent post testamentum factum, cum manente matrimonio decessisset: verum aequum est proficere, sive vivo marito sive post mortem nascatur.
62
Clementius libro quarto ad legem Iuliam et Papiam Sed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreaverit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
Cuidam non solidum capienti amplius lege concessae portionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, an id, quod condicionis implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod eroget) an vero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset. Et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quantum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non amplius lege concessae portionis ad eum subsideret.
63
Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Cum ita legatum sit "si Titio non nupserit" vel ita "si neque Titio neque Seio neque Maevio nupserit" et denique si plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum si nupserit, amissuram legatum, nec videri tali condicione viduitatem iniunctam, cum alii cuilibet satis commode possit nubere.
Videamus et si ita legatum sit "si Titio nupserit". Et quidem si honeste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi paruerit condicioni, excludatur a legato: si vero indignus sit nuptiis eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis cuilibet nubere. Quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur: itaque si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum esset "si non nupserit". Immo si verum amamus, durior haec condicio est quam illa "si non nupserit": nam et ceteris omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura sit, nubere iubetur.
64
Clementius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Hoc modo legato dato "si Lucio Titio non nupserit" non esse legi locum Iulianus aiebat.
Quod si ita scriptum esset "si Ariciae non nupserit", interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi nuptias non facile possit invenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, subolis scilicet procreandae causa latam, adiuvandam interpretatione.
66
Modestinus libro decimo responsorum Heres statuliberum, cui in eventum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicommissum ei praestare debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, ita praestare cogitur, si condiciones impletas esse praestabit aut per eum stetit, quo minus impleantur.
67
Iavolenus libro 11 epistularum Cum sub hac condicione fundus alicui legatus esset "si servum non manumiserit" et, si manumiserit, legatum fundi ad Maevium translatum esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit et postea liberavit: quaero, an aliquid Maevio detur. Respondit, si cui ita legatum erit "si servum non manumiserit", satisdatione interposita accipere ab herede legatum poterit et, si postea servum manumiserit, commissa stipulatione heredi vel fundum vel quanti ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione legatum debuerit, restituet.
70
Papinianus libro 16 quaestionum Duos mater filios sub condicione emancipationis ex partibus heredes instituit eisque plurium rerum praeceptiones pure dedit: hereditatem adierunt. Patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet summovere, quod emancipando filios obsecutus voluntati supremum iudicium uxoris suae custodiri voluit.
71
Papinianus libro 17 quaestionum Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cavere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret. Sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse voluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.
Titio centum relicta sunt ita, ut Maeviam uxorem quae vidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est. Huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeviam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege invitari.
Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat vel uti in illa civitate domicilium habeat. Potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur. Sed in defuncti libertis alio iure utimur.
"Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine centum dato". Legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legavit, consultum videtur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat. Si post divortium genero pecuniam heres solverit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio convertitur. Constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte solvetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata. Nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri velit, non dubie doli summovebitur exceptione. Ante nuptias vero Titio vel muliere defunctis legatum apud heredem manet. Quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio "mulieri pecuniam reddi" necessaria erit. Quod si maritus vitio suo causa ceciderit neque solvendo sit, numquid adversus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? Sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, salvam habebit, non soluta pecunia viro, mulier actionem.
72
Papinianus libro 18 quaestionum Cum tale legatum esset relictum Titiae "si a liberis non discesserit", negaverunt eam recte cavere, quia vel mortuis liberis legati condicio possit exsistere. Sed displicuit sententia: non enim voto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit.
Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator velut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare.
Titius heredem institutum rogavit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam vivo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit.
Quid ergo, si ita scriptum sit: "Peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neve ratio exigatur". Sine dubio per huiusmodi verba non interponendae quidem cautionis condicio videbitur adscripta, rationi vero non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est.
"Si arbitratu Titii Seia nupserit, heres meus ei fundum dato". Vivo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam videri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur. Sed si Titius vivo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur.
"Maeviae, si non nupserit, fundum cum morietur lego". Potest dici et si nupserit, eam confestim ad legatum admitti. Non idem probatur, si certus dies incertusve alius legato fuerit adscriptus.
Falsam causam legato non obesse verius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse.
Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, veluti: "Pamphilus, si quod Titio debeo solverit, liber esto", si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsolvit, defecisse condicionem intellegi.
Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (veluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: "Ex centum, quae Titio legavi, quinquaginta heres Seio dato") idque sumpsit ex defuncti voluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. Propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si vere demonstratum fuisset.
73
Papinianus libro 19 quaestionum Titio fundus, si in Asiam non venerit, idem, si pervenerit, Sempronio legatus est. Cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit. Si postea in Asiam pervenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur. Sed si cautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. Si tamen, Titius cum in Asiam venisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit.
74
Papinianus libro 32 quaestionum Mulieri et Titio usus fructus, si non nupserit mulier, relictus est. Si mulier nupserit, quamdiu Titius et vivit et in eodem statu erit, partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato concessum esse mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni paruisset. Nec si Titius, qui condicione defectus est, legatum repudiet, ea res mulieri proderit.
77
Papinianus libro septimo responsorum Avia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scripsit: "Hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa". Condicionem emancipationis repetitam videri placet, quamvis avia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset. Nam et cum servus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam videri libertatem divus Pius rescripsit.
"Titio, si mulier non nupserit, heres centum dato": quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. Si nupserit mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exemplum Mucianae cautionis non habebit.
Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, vita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret. Non sub condicione tutores videbuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administratione prohiberi, cautio vero fideicommissi matri remissa. Quocumque indicio voluntatis cautio legatorum vel fideicommissorum remitti potest. Itaque si cautionis non petendae condicio legato vel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caveri desideraverit, onere cautionis non secuto, quod adversus invitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
78
79
Papinianus libro primo definitionum "Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato". Purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non exsistere [existere].
"Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato". Legatum sub condicione relictum est: quamvis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario vivo. Dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum perventurum.
Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cavere cogitur.
80
Scaevola libro octavo quaestionum Eas causas, quae protinus agentem repellunt, in fideicommissis non pro condicionalibus observari oportet: eas vero, quae habent moram cum sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum, cui ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est, ut monumentum faciat.
81
Paulus libro 21 quaestionum Iulius Paulus Nymphidio. Quaesisti, si ita in testamento cautum esset: "Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua liber esto eisque decem heres dato", an Sticho mortuo antequam rationes redderet, vel pariatore vel reliqua habente, libera esset mulier? Et an de legato idem accipiamus. Libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus videatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. Quae si nulla sunt, pure accepisse libertatem videbuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est. Quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et contubernalis eius libertatem accepisse videtur et defecta videbitur condicione. Sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contubernalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam pertinere.
82
Callistratus libro secundo quaestionum Cum servus ita liber esse iussus sit "si rationes reddiderit" eique fundum heres dare damnas sit, videamus, utrum condicio libertati praeposita sit an vero et legato. Et quidem si libertati soli accipiamus praepositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum invenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit. Quid ergo continetur his verbis "si rationes reddiderit?" quidam hoc aiunt "si reliqua reddiderit", quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione "si reliqua" vel hac "si rationes reddiderit". Sed nos neque condicionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicionem, quae ex mixtura quadam consistit. Nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo servus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, pervenit autem ad pecuniam. Inest his verbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit. Nam quod ipse vivus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat servo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet. Itaque cum servo sub hac condicione testamento libertas datur "si rationes reddiderit", non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua solverit.
83
Paulus libro 12 responsorum Lucius Titius ita testamentum fecit: "Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici probaverit, heres mihi esto". Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea condicione institutum videri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse momenti.
84
Paulus libro 14 responsorum "Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et vestiaria dari volo". Liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoveretur: qua causa effectum est, ut quibusdam romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non videri. Sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari voluit, contra voluntatem defuncti petentes audiri non oportere.
85
Scaevola libro tertio responsorum Titia heredis instituti liberos habentis filii fidei commisit, uti rem eius universam restitueret filiis eius liberisve eorum, cum ipsi petissent, sine ulla iuris cavillatione: quaero, an his verbis "cum illi a te petierint" condicio fideicommisso adscripta videatur. Respondit non videri.
86
Maecianus libro tertio fideicommissorum Iulianus noster eum, qui decem dare et ita liber esse iussus esset, si a vivente manumissus esset, non aliter legatum, quod ei cum libertate datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset: item in emptorem, si alienatus esset. Sed id tunc locum habet, cum omnimodo simul cum libertate legatum adquiri potuit, licet legato imposito non sit, veluti cum in tempus libertatis legatum collatum esset.
Cum vero libertas sub condicione, legatum autem praesenti die datum est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset, non tamen omnimodo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis ante aditam hereditatem impleri et legatum manumisso deberi, nisi forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo inutile erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem.
89
Valens libro primo fideicommissorum Non ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diversis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur. Itaque quod heres pure dare iussus est quodve pure legatum est, cum id ex intervallo sub condicione legatum est, posterius valet: si prius sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur. Quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum esset, vel ut praesens vindicari, si hoc voluerit legatarius, vel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, velut: "Stichum, quem illi legavi, heres meus ei, si illud factum erit, dato": tunc enim revocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scripsisse videbitur: et si ante condicionem rem vindicet, doli exceptio locum habere poterit.
91
Maecianus libro secundo fideicommissorum Condicionum, quae in futurum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator vivat, quaedam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam ad alterutrum pertineant, tempus autem vel certum vel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fideicommissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio "Titiae, si mihi nupserit" non dubie nisi vivente testatore, illa autem "si ad exsequias funeris mei venerit" nisi post mortem impleri non possit, illa vero "si filio meo nupserit" vel vivente vel mortuo testatore impleri possit. Et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque enim nupserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta est.
92
Ulpianus libro quinto fideicommissorum Si cui legatum fuerit relictum isque rogatus sit liberos suos emancipare, an cogi debeat manumittere? Et retineo me dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem tuetur ut servos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere referebam non esse cogendum emancipare filios suos. Arbitror tamen extra ordinem debere constitui eum qui adgnovit id, quod sibi relictum est hac contemplatione, ut liberos suos emanciparet, cogendum emancipare: neque enim debet circumveniri testantium voluntas: sic deinde hoc accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum ei fuisset legatum vel ita relictum, ut eos emanciparet. Cui rei consequens est, quod divus Severus rescripsit. Nam cum quaedam mulier nepotes suos heredes instituisset et ipsum filium coheredem filiis suis dedisset eosque invicem substituisset rogassetque filium, ut filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret: ex auctoritate divi Severi emancipare eos compulsus est hisque restituere hereditatem. Et adiectum est, ut, si tardius id faceret, quasi ex mora usuras praestaturum: videri enim eum, qui moram faceret emancipationi, moram restitutioni fideicommissi eam facere.
93
Papinianus libro octavo responsorum Mater filio suo coheredes sine ulla condicione filias ipsius dedit ac petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a praetore acciperent. Filii videri fidei commisisse placuit, ut eas sui iuris constitutas ad hereditatem aviae pervenire pateretur, nec ad rem pertinere, si portionem filiarum iure substitutionis quaesisset.
94
Hermogenianus libro primo iuris epitomarum Cum ita datur libertas: "Si Titio" (qui non est heres) "decem dederit", certa persona demonstratur ac propterea in personam eius tantum condicio impleri potest. Sane si cum cesserit dies pecuniam condicioni comprehensam statuliber habuerit, iure constituto nulli dando consequitur libertatem. Diversa causa est legatarii, in cuius persona placuit condicionem deficere, si, antequam dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur.
96
Paulus libro primo ad Neratium Titio usus fructus servi legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas servo data est. Titius vivo testatore decessit. Libertas non valet, quia condicio nec initium accepit. Paulus. Ergo et si viveret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse enim non videtur, quod nec incipit.
101
Papinianus libro octavo responsorum Pater Severianam Proculam Aelio Philippo cognato nuptiis testamento designavit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo nupsisset, verbis fideicommissi reliquit: quod si non nupsisset, idem praedium Philippo dari voluit: nondum viripotens puella diem suum obiit. Respondi, cum in condicionibus testamentorum voluntatem potius quam verba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommissum ita datum videri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum ea prius, quam viripotens fieret, vita decesserit, condicionem exstitisse non videri.
Ita fideicommisso dato: "Volo restituas, si sine liberis decedas" condicio deficit ex voluntate vel uno filio superstite relicto.
Condicionum verba, quae testamento praescribuntur, pro voluntate considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea puer adoleverat, id egerint, ut curatores ipsi constituerentur, condicio fideicommissi talis praescripta: "Si tutelam in annum octavum decimum gesserint" defecisse non videbitur.
Socrus nurui fideicommissum ita reliquerat: "si cum filio meo in matrimonio perseveraverit": divortio sine culpa viri post mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. Nec ante diem fideicommissi cedere, quam mori coeperit nupta vel maritus, et ideo nec Mucianam cautionem locum habere, quia morte viri condicio possit exsistere.
102
Papinianus libro nono responsorum Cum avus filium ac nepotem ex altero filio heredes instituisset, a nepote petit, ut, si intra annum trigesimum moreretur, hereditatem patruo suo restitueret: nepos liberis relictis intra aetatem supra scriptam vita decessit. Fideicommissi condicionem coniectura pietatis respondi defecisse, quod minus scriptum, quam dictum fuerat, inveniretur.
105
Pomponius libro quinto epistularum Si fundum a testatore sub condicione legatum heres alii pendente condicione legavit, post exsistentem [existentem] condicionem, quae priori testamento praeposita fuerat, neque proprietas a priore legatario recedit nec locum religiosum in eo fundo heres facere nec servitutem imponere poterit: sed et imposita servitus finietur exsistente condicione.
107
Gaius libro singulari de casibus Aliquando accidit, ut sub condicione datum legatum purum intellegatur, veluti quod sub eadem condicione relictum est, sub qua etiam heres alius institutus est, item quod sub hac condicione relictum est "si hereditatem adierit". Ex diverso quoque purum datum legatum condicionale videtur, veluti quod sub condicione ademptum est, quia sub contraria condicione datum intellegitur.
108
Scaevola libro 19 digestorum Libertis omnibus legavit domum et haec verba adiecit: "Ut in ea habitent liberti, ne de nomine exeat et ut ad unum, qui novissimus exstiterit, perveniat: et eo amplius eisdem libertis meis dari volo fundum sosianum". Quaesitum est, an condicio adposita, ne de nomine exiret, ad sequens quoque legatum pertineret. Respondit pertinere.
109
Scaevola libro 20 digestorum A testatore rogatus, ut acceptis centum nummis restitueret hereditatem Titiae coheredi suae, adita hereditate decessit: similiter et Titia, antequam daret centum: quaesitum est, an heres Titiae offerendo centum fideicommisso partem hereditatis consequi possit. Respondit heredem condicioni parere non posse. Claudius. Magno ingenio de iure aperto respondit, cum potest dubitari, an in proposito condicio esset.
111
Pomponius libro 11 epistularum Qui sub condicione rationum reddendarum liber esse iussus est, docere debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, ut neque subtraxerit quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripserit quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est remanere apud eum, solvere debet: neque enim aliter liber esse potest, quam si hoc modo condicioni, sub quam data est libertas, satisfecerit. Ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique in diem mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo tempore, quo his creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens pater familias his crediturus fuerit.
112
Pomponius libro 12 epistularum Tales condiciones "si monumentum" puta "fecerint" pluribus propositae non possunt nisi in omnibus simul personis exsistere.
Item: "si Symphoro et Ianuario centum Titius praestiterit, fundum ei lego". Symphoro mortuo an legatum perisset? Sed hoc quoque sic puto interpretandum ut si, dum quisque eorum vivet, praestitisset. Sed benigna interpretatione dicendum, si non post moram Titii Symphorus decessit, debere partem dimidiam Ianuario dantem partem fundi dimidiam legatarium esse consecuturum.
De illo quoque quaeritur: fundus quibusdam legatus est, si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corporis in aliam regionem dedissententiarum nam nisi uterque dederit, neutri est legatum, quoniam condicio nisi per utrumque expleri non potest. Sed haec humanius interpretari solemus, ut, cum duobus fundus legatus sit, si decem dedissent, et alteri dando partem legatum quoque debeatur.
Priscus respondit statuliberum non utique ibi ubi pater familias decessit aut ubi ipse relictus sit aut ubi velit, rationes reddere debere, sed interim proficisci ad eum, cui reddere debeat, utique si is rei publicae causa aberit: verissimum est autem, ut alias aliud ex persona locoque sit aestimandum.