Paulus
libro singulari de officio adsessorum Omne
officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in
his fere causis constat: in cognitionibus postulationibus libellis
edictis decretis epistulis.
2
Marcianus
libro primo de iudiciis publicis Liberti
adsidere possunt. Infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere,
attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum,
non posse officio adsessoris fungi.
3
Macer
libro primo de officio praesidiis Si
eadem provincia postea divisa sub duobus praesidibus constituta est,
velut Germania, Mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec videtur
in sua provincia adsedisse.
4
Papinianus
libro quarto responsorum Diem
functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a
legatis praestitutum est, debetur, modo si non postea comites cum
aliis eodem tempore fuerunt. Diversum in eo servatur, qui successorem
ante tempus accepit.
5
Paulus
libro primo sententiarum Consiliari
eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium
nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur.
6
Papinianus
libro primo responsorum In
consilium curatoris rei publicae vir eiusdem civitatis adsidere non
prohibetur, quia publico salario non fruitur.