Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

14

De iure patronatus.

1

1

Ulpianus libro nono de officio proconsulis Patronorum querellas adversus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent, cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat. Sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit, tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua severitatis non defuturae, si rursum causam querellae praebuerit, et dimitti oportet. Enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit vel delatorem subornavit vel quam causam adversus eos temptavit.

2

2

Ulpianus libro primo opinionum Liberti homines negotiatione licita prohiberi a patronis non debent.

3

3

Marcianus libro secundo institutionum Si quis tutor datus, cum sibi legata esset ancilla et rogatus eam manumittere, manumiserit adgnito legato et tutela pupilli se excusaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt hunc esse quidem patronum, sed omni commodo patronatus carere.

4

4

Marcianus libro quinto institutionum Iura libertorum patronorum liberis, cum pater eorum erat perduellionis damnatus, salva esse divi Severus et Antoninus benignissime rescripserunt, sicut ex alia causa punitorum liberis iura libertorum salva sunt.

5

5

Marcianus libro 13 institutionum Divus Claudius libertum, qui probatus fuit patrono delatores summisisse, qui de statu eius facerent ei quaestionem, servum patroni esse iussit eum libertum.

6

Imperatoris nostri rescripto cavetur, ut, si patronus libertum suum non aluerit, ius patroni perdat.

6

7

Paulus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam Adigere iureiurando, ne nubat liberta vel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum iurare patitur. Sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri.

8

Stipulatus est centum operas aut in singulas aureos quinos dari: non videtur contra legem stipulatus, quia in potestate liberti est operas dare.

9

Quamvis nulla persona lege excipiatur, tamen intellegendum est de his legem sentire, qui liberos tollere possunt. Itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege.

10

Si patronus libertam iureiurando adegerit, ut sibi nuberet, si quidem ducturus eam adegit, nihil contra legem fecisse videbitur: si vero non ducturus propter hoc solum adegit, ne alii nuberet, fraudem legi factam Iulianus ait et perinde patronum teneri, ac si coegisset iurare libertam non nupturam.

11

Lege Iulia de maritandis ordinibus remittitur iusiurandum, quod liberto in hoc impositum est, ne uxorem duceret, libertae, ne nuberet, si modo nuptias contrahere recte velint.

7

12

Modestinus libro singulari de manumissionibus Divus Vespasianus decrevit, ut, si qua hac lege venierit, ne prostitueretur et, si prostituta esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine condicione veniit, ex lege venditionis liberam esse et libertam prioris venditoris.

13

Mandatis imperatorum cavetur, ut etiam in provinciis praesides de querellis patronorum ius dicentes secundum delictum admissum libertis poenas irrogent. Interdum illae poenae a liberto ingrato exiguntur: vel pars bonorum eius aufertur et patrono datur: vel fustibus caeditur et ita absolvitur.

8

14

Modestinus libro sexto regularum Servum a filio familias milite manumissum divus Hadrianus rescripsit militem libertum suum facere, non patris.

15

Servus non manumissus libertatem consequitur is, qui ea lege distractus est, ut manumittatur intra tempus: quod superveniens, licet non manumittatur, faciet tamen libertum emptoris.

9

16

Modestinus libro nono regularum Filii hereditate paterna se abstinentes ius, quod in libertis habent paternis, non amittunt: idem et in emancipato.

17

Ut in bonis liberti locum quidam non haberent, lege excipiuntur: rei capitalis damnatus, si restitutus non est: si index cuius flagitii sit fueritve vel maior annis viginti quinque cum esset, capitis accusaverit libertum paternum.

10

18

Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam Eum patronum, qui capitis libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas placuit. Labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius poena mors aut exilium esset. Qui nomen detulit, accusasse intellegendus est, nisi abolitionem petit: idque etiam proculo placuisse Servilius refert.

11

19

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam Is autem nec ad legitimam hereditatem, quae ex lege duodecim tabularum defertur, admittitur.

12

20

Modestinus libro primo responsorum Gaius Seius decedens testamento ordinato inter filios suos Iulium libertum suum, quasi et ipsum filium, ex parte heredem nominavit: quaero, an huiusmodi scriptura possit liberto statum condicionis mutare. Modestinus respondit statum mutare non posse.

13

21

Modestinus libro primo pandectarum Filius familias servum peculiarem manumittere non potest. Iussu tamen patris manumittere potest: qui manumissus libertus fit patris.

14

22

Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Si iuravero me patronum esse, dicendum est non esse me quantum ad successionem patronum, quia iusiurandum patronum non facit: aliter atque si patronum esse pronuntiatum sit: tunc enim sententia stabitur.

15

23

Paulus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam Qui contra legem Aeliam Sentiam ad iurandum libertum adegit, nihil iuris habet nec ipse nec liberi eius.

16

24

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea alienatio nullius momenti est. Plane si qua alienaverit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem vires habebit, verumtamen per Favianam et Calvisianam actionem revocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita Iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. Diversitatis autem ea ratio est. Quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis praeceptum evertat. At cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Faviano vel Calvisiano iudicio revocabitur id quod alienatum est.

25

Si quis plures res simul alienando minorem se centenario fecerit, quarum una revocata vel omnium partibus maior centenario efficitur: utrum revocamus omnes an pro rata ex singulis, ut centenarium eum faciamus? Magisque est, ut omnium rerum alienato facta nullius momenti sit.

26

Si quis plane non semel alienaverit, sed quasdam res ante, quasdam postea, alienatio earum rerum quae postea alienatae sunt ipso iure non revocabitur, sed priorum: in posterioribus Favianae locus erit.

17

27

Ulpianus libro 11 ad legem Iuliam et Papiam Divi fratres in haec verba rescripserunt: "Comperimus a peritioribus dubitatum aliquando, an nepos contra tabulas aviti liberti bonorum possessionem petere possit, si eum libertum pater patris, cum annorum viginti quinque esset, capitis accusasset, et proculum, sane non levem iuris auctorem, in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret dandam bonorum possessionem. Cuius sententiam nos quoque secuti sumus, cum rescriberemus ad libellum Caesidiae Longinae: sed et Volusius Maecianus amicus noster ut et iuris civilis praeter veterem et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri ductus sit ut coram nobis adfirmavit non arbitratum se aliter respondere debere. Sed cum et ipso Maeciano et aliis amicis nostris iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis visum est nepotem neque verbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona vel nota patris sui excludi a bonis aviti liberti: plurium etiam iuris auctorum, sed et Salvi Iuliani amici nostri clarissimi viri hanc sententiam fuisse".

28

Item quaesitum est, si patroni filius capitis accusaverit libertum, an hoc noceat liberis ipsius. Et Proculus quidem in hac fuit opinione notam adspersam patroni filio liberis eius nocere, Iulianus autem negavit: sed hic idem quod Iulianus erit dicendum.

18

29

Scaevola libro quatro responsorum Quaero, an libertus prohiberi potest a patrono in eadem colonia, in qua ipse negotiatur, idem genus negotii exercere. Scaevola respondit non posse prohiberi.

19

30

Paulus libro primo sententiarum Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat vel res eius filiorumve tutelam administrare detractat.

20

31

Paulus libro tertio sententiarum Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet.

21

32

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Sive patronus sive libertus deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius servatur et si in metallum patronus vel libertus damnatus restituatur.

33

Excluditur contra tabulas bonorum possessione patronus et si ex unica heres instituatur et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per servum iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate vel legato sive fideicommisso, quaeri potest.

34

Ex duobus patronis unus, ex debita parte heres institutus sine condicione et dilatione, contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet, si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem petisset, alia etiam portio ei adcrescere potuisset.

35

Naturales liberi liberti exheredati facti, alio ex parte herede instituto, si per servum ex alia parte parenti successerint, obiciuntur patrono.

36

Liberti filius heres institutus si bona repudiaverit, patronus non excluditur.

22

37

Gaius libro singulari de casibus Satis constat, etiamsi in potestate sit parentis filius patronae, nihilo minus legitimo iure ad eum pertinere hereditatem.

23

38

Tryphoninus libro 15 disputationum Si filius patris necem inultam reliquerit, quam servus detexit et meruit libertatem, dixi non habendum pro patroni filio, quia indignus est.

39

Cum ex falsis codicillis, qui veri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex fideicommisso libertatem servis praestitisset, rescriptum est a divo Hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur, quia salvum est etiam in his libertis ius patroni.

24

40

Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum sive decretorum ex libris sex libro primo Camelia Pia ab Hermogene appellaverat, quod diceret iudicem de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed etiam libertos divisisse: nullo enim iure id eum fecisse. Placuit nullam esse libertorum divisionem: alimentorum autem divisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ratam esse.

PrevBack to TopNext