Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
10
De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.1
Gaius libro octavo ad edictum provinciale Gradus cognationis alii superioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transverso sive a latere. Superioris ordinis sunt parentes. Inferioris liberi. Ex transverso sive a latere fratres et sorores liberique eorum.
Sed superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit, ex transverso sive a latere nullus est primus gradus et ideo incipit a secundo. Itaque in primo gradu cognationis superioris quidem et inferioris ordinis cognati possunt concurrere, ex transverso vero numquam eo gradu quisquam concurrere potest. At in secundo et tertio et deinceps in ceteris possunt etiam ex transverso quidam concurrere et cum superioris ordinis cognatis.
Sed admonendi sumus, si quando de hereditate vel bonorum possessione quaeramus, non semper eos, qui eiusdem gradus sint, concurrere.
Tertio gradu sunt supra proavus proavia. Infra pronepos proneptis. Ex transverso fratris sororisque filius filia: et convenienter patruus amita, avunculus matertera.
Quarto gradu sunt supra abavus abavia. Infra abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque nepos neptis: et convenienter patruus magnus amita magna (id est avi frater et soror), avunculus magnus matertera magna (id est aviae frater et soror): item fratres patrueles sorores patrueles (id est qui quaeve ex duobus fratribus progenerantur), item consobrini consobrinaeque (id est qui quaeve ex duabus sororibus nascuntur, quasi consororini), item amitini amitinae (id est qui quaeve ex fratre et sorore propagantur). sed fere vulgus omnes istos communi appellatione consobrinos vocant.
Quinto gradu sunt supra atavus atavia. Infra adnepos adneptis. Ex transverso fratris et sororis pronepos proneptis: et convenienter propatruus et proamita (id est proavi frater et soror), proavunculus et promatertera (id est proaviae frater et soror): item fratris patruelis sororis patruelis filius filia, et similiter consobrini consobrinae, item amitini amitinae filius filia: propior sobrino propior sobrina (isti sunt patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae filius filia),
3
Gaius libro octavo ad edictum provinciale Sexto gradu sunt supra triavus triavia. Infra trinepos trineptis. Eex transverso fratris et sororis abnepos abneptis: et convenienter abpatruus abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus abmatertera (id est abaviae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, avunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proavunculi promaterterae filius filia. Item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini vocantur.
4
Modestinus libro 12 pandectarum Non facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturale cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum vitam consistere non patitur.
Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure civili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et civili copulatur cognatio. Et quidem naturalis cognatio per se sine civili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae vulgo liberos peperit. civilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem. Utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur. Sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: civilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine vocetur, proprie tamen adgnatio vocatur, videlicet quae per mares contingit.
Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque versantur, non alienum est hoc loco de adfinibus quoque breviter disserere. Adfines sunt viri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniugendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.
Et quidem viri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud Graecos proprie viri pater hekuros, mater vero hekura vocitetur, uxoris autem pater penveros et mater penvera vocatur. Filii autem uxor nurus, filiae vero vir gener appellatur. Uxor liberis ex alia uxore natis noverca dicitur, matris vir ex alio viro natis vitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde privignos privignasque vocant. Potest etiam sic definiri. Socer est uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae avus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et avus meus uxoris meae socer magnus est, illa illi pronurus. Item prosocrus mihi uxoris meae avia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et avia mea uxoris meae socrus magna est et uxor mea illi pronurus est. Privignus est uxoris meae filius ex alio viro natus, ego illi sum vitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, noverca dicitur, liberi mei illi privigni. Viri frater levir. Is apud Graecos dayr appellatur, ut est apud Homerum relatum: sic enim Helena ad Hectorem dicit: daer emeio kunos kakomyxanou okruoessys [id est: levir meus canis noxae et horrendae]. Viri soror glos dicitur, apud Graecos galws. Duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud Graecos einateres. Quod uno versu idem Homerus significat: ye tines galown y einaterwn eupeplwn [id est: an aliquo ad domus glorum ianitricumque stolarum].
Hos itaque inter se, quod adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matrimonio copulari nefas est.
Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur.
6
10
Paulus libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum Iuris consultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et cognatos testimonium inviti dicere non cogimur.
Nomen cognationis a Graeca voce dictum videtur: suggeneis enim illi vocant, quos nos cognatos appellamus.
Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem familia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur.
Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim civile, alterum naturale nomen est.
Non parcimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in servis: itaque parentes et filios fratresque etiam servorum dicimus: sed ad leges serviles cognationes non pertinent.
Cognationis origo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tantum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diversas matres, etiam adgnati sunt.
Parentes usque ad tritavum apud romanos proprio vocabulo nominantur: ulteriores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinepotem: ultra hos posteriores vocantur.
Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitae et avunculi et materterae.
Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cuius de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus est, recta linea susum versum vel deorsum tendentium facile inveniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque numeramus: nam qui ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus. Idem faciendum in transversis gradibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris vel matris persona, per quos coniungitur, prior numeratur.
Gradus autem dicti sunt a similitudine scalarum locorumve proclivium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus.
Primo gradu cognationis sunt susum versum duo pater et mater. Deorsum versum duo filius et filia: qui tamen et plures esse possunt.
Secundo gradu duodecim personae continentur hae. Avus, hoc est patris et matris pater. Item avia, similiter tam paterna quam materna. Frater quoque per utrumque parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est ex utroque parente eodem. Sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos tam paternos quam maternos habet: et ideo evenire solet in his, qui diversis parentibus nati sunt, ut qui meo fratri frater sit meus cognatus non sit. Pone me fratrem habere ex eodem tantum patre, illum habere ex eadem matre: illi inter se fratres sunt, mihi alter cognatus non est. Soror similiter numeratur ut frater. Nepos quoque dupliciter intellegitur ex filio vel filia natus. Idem est et in nepte.
Tertio gradu personae continentur triginta duo. Pproavus, qui quadrifariter intellegitur: est enim avi paterni aut materni pater, item aviae paternae aut aviae maternae pater. Proavia quoque quattuor personas complectitur: est enim aut avi paterni aut aviae paternae mater, item avi materni et similiter aviae maternae mater. Patruus, is autem est patris frater et ipse dupliciter intellegendus est ex patre vel matre. Avia paterna mea nupsit patri tuo, peperit te, aut avia paterna tua nupsit patri meo, peperit me: ego tibi patruus sum et tu mihi. Id evenit, si mulieres altera alterius filio nupserit: nam qui ex his masculi nati fuerint, invicem patrui sunt, quae feminae, invicem amitae, item masculi feminis similiter patrui, feminae illis amitae. Si vir et mulier ille filiam eius duxerit, illa filio eius nupserit: qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellae natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt. Avunculus est matris frater eadem significatione, qua in patruo diximus contigit. Si duo viri alter alterius filiam duxerint, qui ex his masculi nati fuerint, invicem avunculi, quae feminae, invicem materterae erunt, et eadem ratione masculi puellis avunculi et illae illis erunt materterae. Amita est patris soror sicut supra accipiendi. Matertera est matris soror similiter ut supra. Illud notandum est non, quemadmodum patris matrisque fratres et sorores patrui amitae, avunculi materterae dicuntur, ita fratris sororisque filios filias nomen speciale cognationis habere, sed ita demonstrari fratris sororisque filios filias: quod quidem et in aliis accidere ex posterioribus apparebit. Pronepos quoque et proneptis quadrifariter intelleguntur: aut enim ex nepote ex filio aut ex nepote ex filia descendunt, aut ex nepte ex filio aut ex nepte ex filia propagantur.
Quarto gradu personae continentur octoginta. Abavus, cuius intellectus in octo personas porrigitur: est enim proavi paterni aut materni pater, quos singulos duplici modo intellegendos diximus, aut proaviae paternae aut maternae pater, quae et ipsae singulae dupliciter accipiuntur. Abavia: et haec octies numeratur: est enim proavi paterni aut materni, item proaviae paternae aut maternae mater. Patruus magnus est frater avi: qui avus, item frater cum duobus modis intelleguntur, quattuor personas hoc nomen amplectitur, ut sit avi paterni vel materni frater, qui vel eodem patre, id est proavo, vel tantum matre eadem, id est proavia natus est: qui autem mihi patruus magnus est, is patri meo vel matri meae patruus est. Amita magna est avi soror: avus autem, item soror, ut supra diximus, dupliciter intelleguntur et ideo hic quoque quattuor personas intellegimus: similiter quae patris mei vel matris meae amita est, mihi erit amita magna. Avunculus magnus est aviae frater: quattuor personae huic nomini eadem ratione subiectae sunt mihique is est avunculus magnus, qui patri meo vel matri meae avunculus est. Matertera magna est aviae soror: quattuor modis et haec ob eandem causam intellegitur: ea, quae patri meo vel matri meae matertera est, mihi matertera magna vocatur. Eodem gradu sunt et illi qui vocantur fratres patrueles, item sorores patrueles, amitini amitinae, consobrini consobrinae: hi autem sunt, qui ex fratribus vel sororibus nascuntur. quos quidam ita distinxerunt, ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres patrueles, item eas, quae ex fratribus natae sunt, sorores patrueles: ex fratre autem et sorore amitinos amitinas: eos vero et eas, qui quaeve ex sororibus nati nataeve sunt, consobrinos consobrinas quasi consororinos: sed plerique hos omnes consobrinos vocant, sicut Trebatius. Sub hac appellatione nominum personae cadunt sedecim hae. Patrui filius, item filia bifariam sicut supra numerantur (nam patris mei frater esse potest vel ex patre solo vel etiam ex matre sola): amitae filius, item filia: avunculi filius, item filia: materterae filius, item filia, amita avunculo matertera acceptis duplici intellectu secundum eandem rationem. Fratris sororisque nepos ac neptis eodem gradu sunt: sed et frater, item soror, neposve et neptis dupliciter accepti continebunt personas sedecim sic. eademque causa octo personae efficient, ut aliae octo accedunt ex sorore natorum nepotes neptesque et similiter numerantur a nobis. Fratris autem mei nepos neptisque me patruum magnum appellant: sororum fratrumque meorum nepotes neptesque, item mei inter se consobrini sunt. Abnepos, abneptis: hi sunt pronepotis proneptis filius filia, nepotis neptisve nepos neptis, filii filiaeve pronepos proneptis, nepote vel ex filio nato vel ex filia, nepte vel ex filio nata vel ex filia acceptis, ut ad singulas personas gradu descendamus sic. similiter hae personae enumerabuntur proposita filia et sic fient sedecim.
Quinto gradu personae continentur centum octaginta quattuor. Atavus scilicet et atavia: atavus est abavi vel abaviae pater, proavi vel proaviae avus, avi aviaeque proavus, patris vel matris abavus: huius appellatio personas complectitur sedecim, enumeratione facta tam per mares quam per feminas, ut sic ad singulas perveniamus. similiter matris persona proposita enumeratio fiet. Atavia totidem personas continet eadem ratione numeratas, id est sedecim. Patruus maior est proavi frater, patris vel matris patruus magnus: sub hoc nomine erunt personae octo et sic enumerabuntur: totidem erunt matris persona et proavo eius propositis. Ideo autem fratrem proavi enumerantes ante abavum ponimus, quod, ut supra significavimus, non aliter pervenietur ad eum de quo quaeritur, nisi per eos transitum erit, ex quibus nascitur. Avunculus maior: is est proaviae frater, patris vel matris avunculus magnus: eadem denumeratione hic quoque octo personas computabimus, hoc tantum immutato, ut is frater proaviae ponatur. Amita maior: ea est proavi soror, patris vel matris amita magna: quod ad numerum et expositionem personarum eadem erunt immutato hoc, ut proavi soror ad extremum ponatur. Matertera maior: haec est soror proaviae, patris vel matris matertera magna: numerus personarum idem est, ut in novissimo ponatur proaviae soror. Hos omnes a patruo maiore quos rettulimus quidam appellant ita: propatruus proavunculus, proamita promatertera: quos tamen ego ita nomino, illi contra fratris vel sororis pronepotem me demonstrant. patrui magni filius filia: hi sunt avi fratris filius filia, proavi aut proaviae nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus consobrina: octo personas et hic computabimus, quod avus et frater, ut iam dictum est, dupliciter accipiuntur et ideo patrui magni filius quattuor implet, totidem filia. Amitae magnae filius filia: hi sunt avi sororis filius filia, proavi proaviae nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: numerus personarum idem qui supra. Avunculi magni filius filia: hi sunt aviae fratris filius filia, proavi aut proaviae nepos neptis ex filio, patris vel matris consobrinus aut consobrina: numerus idem. Materterae magnae filius filia: hi sunt aviae sororis filius filia, proavi proaviae nepos neptis ex filia, patris vel matris consobrinus consobrina: computatio eadem. personae quas enumeravimus a patrui magni filio ei, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrinis vocantur: nam, ut massurius ait, quem quis appellat propiorem sobrino, qui est patris matrisve consobrinus aut consobrina, ab eo consobrini consobrinaeve filius filia nominatur. Patrui nepos neptis: hi sunt avi paterni vel aviae paternae pronepos proneptis ex nepote vel ex nepte filio natis, consobrini consobrinae filius filia: octo personas continebunt, quattuor nepos, quattuor neptis, quia et patruus dupliciter accipitur et nepos vel neptis sub singulis patruorum personis duplicatur. Amitae nepos vel neptis: hi sunt avi paterni vel aviae paternae pronepos proneptis ex nepote vel nepte filia natis, consobrini consobrinae filius filia: numerus idem est. Avunculi nepos neptis: hi sunt avi materni vel aviae maternae pronepos proneptis: cetera eadem, quae in patrui nepote vel nepte. His omnibus, quos a patrui nepote proposuimus, is, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrino est: nam patris vel matris eorum consobrinus est. Fratris pronepos proneptis: continebunt hi personas sedecim fratre dupliciter et pronepote et pronepte singulis quadrifariam, ut supra demonstravimus, acceptis. Sororis pronepos proneptis similiter sedecim personas continent. Adnepos adneptis: hi sunt abnepotis vel abneptis filius filia, pronepotis vel proneptis nepos neptis, nepotis vel neptis pronepos proneptis, filii vel filiae abnepos abneptis: numerabuntur sub hac appellatione triginta duo personae, quia abnepos sedecim habet et totidem abneptis.
Sexto gradu continentur personae quadringentae quadraginta octo hae. Tritavus: est autem tritavus patris et matris atavus, avi vel aviae abavus, proavi proaviae proavus, abavi vel abaviae avus, atavi vel ataviae pater, dictus quasi tertius avus: personas autem complectitur triginta duo: geminetur enim necesse est numerus, qui in atavo fuit immutatione per singulas personas propter ataviam facta, ut sedecies tritavus intellegatur atavi pater et totiens ataviae. Tritavia similiter numerata faciet personas triginta duo. Patruus maximus: is est abavi frater, atavi et ataviae filius, patris vel matris patruus maior: personas continebit sedecim sic. totidem erunt matris appellatione proposita. Avunculus maximus: is est abaviae frater, patris vel matris avunculus maior: et numerus idem et personarum expositio eadem quae supra hoc dumtaxat immutato, ut pro abavi fratre abaviae fratrem ponas. Amita maxima: ea est abavi soror, patris vel matris amita maior: cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum, ut ubi est abavi frater ponatur abavi soror. Matertera maxima: ea est abaviae soror, patris vel matris matertera maior: cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro abaviae fratre proposita abaviae sorore. Hos omnes, quos a patruo maximo posuimus, quidam his nominibus designant: abpatruus abavunculus, abamita abmatertera: itaque et nos indifferenter hos ponemus. Quos ego autem appello abpatruos abavunculos, abamitas abmaterteras, illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem. Patrui maioris filius filia: hi sunt proavi fratris filius filia, abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filio: personae sub hoc erunt sedecim, enumeratione sic ducta ut in quinto gradu, cum patruum maiorem demonstraremus, fecimus, adiecto dumtaxat filio filia, quia filius patrui maioris totidem necesse est personas complectatur, quot patruus maior, id est octo. Totidem ex filiae persona computatis is numerus efficietur, quem supra posuimus. Amitae maioris filius filia: hi sunt proavi sororis filius filia, abavi abaviae per proavum nepos neptis ex filia: et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem. Avunculi maioris filius filia: hi sunt proaviae fratris filius filia, abavi abaviae per proaviam nepos neptis ex filio. Eadem hic dinumeratio facienda est, quae in patrui maioris filio filia. Materterae maioris filius filia: hi sunt proaviae sororis filius filia, abavi abaviaeve per proaviam nepos neptis ex filia: circa numerum personarum et expositionem ut supra. Hi omnes, quos proposuimus a patrui maioris filio, avo aviaeve [aviae] eius, de cuius cognatione quaeritur, fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinaeve sunt: at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum propius sobrinis. Patrui magni nepos vel neptis, amitae magnae nepos vel neptis, avunculi magni nepos vel neptis, materterae magnae nepos vel neptis: haec singula nomina continent personas sexaginta quattuor: nam cum patrui magni verbi gratia persona quadrifariam intellegatur, nepotis bifariam, geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat: duplicatur etiam nepte computata. Et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia: totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito, id est ut avi materni fratris nepotes et neptes computemus. Item in amita magna, id est avi sororis, nepotes neptesque enumerabimus: idemque in avunculo magno, id est aviae fratris: eadem ratione in materterae magnae, id est aviae sororis: ex quibus universus numerus completur sexaginta quattuor. Hi omnes proavi aut proaviae eius, de cuius cognatione quaeritur, pronepotes et proneptes, eiusdem avi aviaeve fratris sororisve nepotes neptesve: et contra horum eiusdem avus avia patruus magnus amita magna, avunculus magnus matertera magna: erunt autem pater materve eiusdem fratresque et sorores utrius eorum propii [proprii] sobrini: ipse his sobrinus est et invicem huic illi sobrini. Patrui pronepos patrui proneptis: continent personas octo: nam utriusque sexus fiunt sedecim sic: amitae pronepos proneptis: totidem personas eadem ratione et is continet, tantum pro patruo amita sumpta. Item avunculi pronepos proneptis, item pro patruo avunculo posito. Materterae pronepos proneptis: et hic ubi patruus positus est, matertera enumerata eundem numerum personarum inveniemus. Hi omnes eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesve sunt. Fratris sororisque abnepos abneptis: efficiunt personas sexaginta quattuor, ut ex supra scriptis apparere potest. Trinepos trineptis: hi sunt filii filiaeve adnepos adneptis, nepotis neptis abnepos abneptis, pronepotis proneptisve pronepos proneptis, abnepotis abneptisve nepos neptisve, adnepotis adneptis filius filia. Hae appellationes demonstrant personas sexaginta quattuor, nam triginta duo trinepos complet, totidem trineptis. Ab nepote enim numerus quadruplatus in se efficit triginta duo, ipso nepote duas significante, pronepote quattuor, abnepote octo, adnepote sedecim: his accedunt trinepos trineptis, una ex adnepote nati, altera ex adnepte. Per singulos autem gradus ideo geminatio fit, quia maribus adiciuntur feminae, ex quibus proximus quisque progenitur, et numerabuntur sic: 18. Septimo gradu personae continentur mille viginti quattuor hae: tritavi itemque tritaviae pater mater: personas efficiunt centum viginti octo: tritavi enim patres tot sunt quot ipsius tritavi, item eiusdem matres totidem, fiunt sexaginta quattuor: idem numerus tritaviae patris matrisque. atavi ataviae frater sororve: hi sunt tritavi filius filia, abavi abaviaeve patruus avunculus amita matertera, proavi proaviae patruus magnus avunculus magnus amita magna matertera magna, avi aviaeve propatruus proavunculus proamita promatertera, patris vel matris abpatruus abavunculus abamita abmatertera: fiunt personae atavi fratris triginta duo: nam sedecim, quas atavus explet, accedunt totidem propter fratris duplicem personam: necesse est nam sedecim fratres atavi ex patre computentur, sedecim ex matre. Similiter atavi sorores triginta duo: fiunt sexaginta quattuor: et totidem ataviae fratris, item sororis. Patrui maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abavi fratris filius filia. amitae maximae filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abavi sororis filius filia. Avunculi maximi filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filio, abaviae fratris filius filia. Materterae maximae filius filia: hi sunt atavi nepos neptis ex filia, abaviae sororis filius filia. Hae omnes personae, quas a patrui maximi filio enumeravimus, proavi proaviaeque eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinae sunt, avi aviaeque eiusdem propius sobrinis. Singulae appellationes continent personas sedecim, quia, cum patruus maximus sedecim efficiat, filius eius eandem habet enumerationem totidemque filia: et fit ex omnibus his, quas a patrui maximi filio comprehendimus, ductis per octo sedecies, centum viginti octo. patrui maioris nepos personas continet sedecim (est enim abavi abaviaeve pronepos) et cum abavus octies numeretur, nepotes bis octies computati supra scriptum numerum efficiunt. Patrui maioris neptis item. Avunculi maioris nepos neptis eadem ratione personas complebunt triginta duo. Amitae maioris nepos neptis eadem ratione item. Materterae maioris nepos neptis item. Et sic ex omnibus colliguntur centum viginti octo. His personis avus avia eius, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrinis sunt, pater mater sobrinus sobrina: is de cuius cognatione quaeritur, sobrino natus est: hic proximo nomine definitur parentis sui sobrinus, ut Trebatius ait, rationemque nominis hanc reddit, quod ultimi cognationum gradus sobrinorum fiunt itaque sobrini filium recte proximum nomen. Ab eo ipso huius sobrini filius dicetur, et ideo eos, qui ex sobrinis nati sunt, inter se proximum nomen appellare: hos enim nullum proprium habere nomen, quo inter se vocentur. Patrui magni pronepos proneptis. Avunculi magni pronepos proneptis. Amitae magnae pronepos proneptis. Materterae magnae pronepos proneptis. Ex his omnibus centum viginti octo personae efficiuntur, quia singulae appellationes sedecim complent: nam cum exempli gratia patruus magnus quadrifariam intellegitur, ad singulorum patruorum magnorum personas quadruplicatus pronepos, item proneptis triginta duo personas reddet, totque quater numeratae illam, quae proposita est, summam efficiunt. Eorum patres matresque ei, de cuius cognatione quaeritur, sobrini sobrinaeque sunt, ipse autem isdem sobrino sobrinave natus. Patrui abnepos abneptis. Avunculi abnepos abneptis. Amitae abnepos abneptis. Materterae abnepos abneptis. Haec singula vocabula senas denas continent personas: verbi enim gratia patrui abnepos sic enumerabitur, ut bifariam patruo accepto quater pronepos, totiens proneptis ducatur et sic ad eorum filios veniatur sedecies computatos: eadem ratione ad filiam: item in ceteros: et per hoc ex omnibus efficietur numerus personarum centum viginti octo. Hi sunt ei, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesque, ipsi eorum, de cuius cognatione quaeritur, patrui maximi avunculi maximi amitae maximae materterae maximae filius filia, item proavi proaviae consobrinus. Fratris sororisque adnepos adneptis: personas continent centum viginti octo. Trinepotis filius, item filia: trineptis filius, item filia. Hi centum viginti octo fiunt, quod, cum trinepos trineptisque, ut supra demonstravimus, sexaginta quattuor impleant, filius eorum eadem enumeratione totidemque filia computabitur.