Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
1
De operis novi nuntiatione.1
Ulpianus libro 52 ad edictum Hoc edicto promittitur, ut, sive iure sive iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitteretur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet.
Hoc autem edictum remediumque operis novi nuntiationis adversus futura opera inductum est, non adversus praeterita, hoc est adversus ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis novi nuntiatione et erit transeundum ad interdictum "quod vi aut clam factum erit ut restituatur", et "quod in loco sacro religiosove" et "quod in flumine publico ripave publica factum erit": nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est.
Nuntiatio ex hoc edicto non habet necessariam praetoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit.
Sed si is, cui opus novum nuntiatum est, ante remissionem aedificaverit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere.
Inde quaeritur apud celsum libro duodecimo digestorum, si post opus novum nuntiatum conveniat tibi cum adversario, ut opus faceres, an danda sit conventionis exceptio? Et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio privatorum iussui praetoris anteposita videatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controversias eorum dirimeret? A quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere.
Opus novum facere videtur, qui aut aedificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat.
Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae solo coniuncta sunt, quorum aedificatio vel demolitio videtur opus novum continere. Idcirco placuit, si quis messem faciat, arborem succidat, vineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non pertinere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt, pertinet hoc edictum.
Si quis aedificium vetus fulciat, an opus novum nuntiare ei possumus, videamus. Et magis est, ne possimus: hic enim non opus novum facit, sed veteri sustinendo remedium adhibet.
Sive autem intra oppida sive extra oppida in villis vel agris opus novum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, sive in privato sive in publico opus fiat.
Nunc videamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quae personae nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nuntiatio et quis effectus sit nuntiationis.
Nuntiatio fit aut iuris nostri conservandi causa aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia.
Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: vel ut damni infecti caveatur nobis ab eo, qui forte in publico vel in privato quid molitur: aut si quid contra leges edictave principum, quae ad modum aedificiorum facta sunt, fiet, vel in sacro vel in loco religioso, vel in publico ripave fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur.
Quod si quis in mare vel in litore aedificet, licet in suo non aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur velit ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus novum nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti velit sibi caveri.
3
Ulpianus libro 52 ad edictum In provinciali etiam praedio si quid fiat, operis novi nuntiatio locum habebit.
Si in loco communi quid fiat, nuntiatio locum habebit adversus vicinum. Plane si unus nostrum in communi loco faciat, non possum ego socius opus novum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi dividundo iudicio vel per praetorem.
Quod si socius meus in communi insula opus novum faciat et ego propriam habeam, cui nocetur, an opus novum nuntiare ei possim? Et putat Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione prohibere aedificare, hoc est vel per praetorem vel per arbitrum communi dividundo: quae sententia vera est.
5
Ulpianus libro 52 ad edictum De pupillo quaesitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis novi nuntiationis executionem dandam, nisi ad ipsius privatum commodum res pertineat, veluti si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit. Non aliter autem pupilli rata habebitur nuntiatio quam intercedente tutore auctore.
Servo autem opus novum nuntiari potest, ipse vero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet.
Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, sive quis aedificet sive inchoet aedificare.
Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris vel opificibus, qui eo loci operantur, opus novum nuntiari possit. Et generaliter ei nuntiari opus novum potest, qui in re praesenti fuit domini operisve nomine, neque refert, quis sit iste vel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si servo nuntietur vel mulieri vel puero vel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis novi nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari.
Si quis forte in foro domino opus novum nuntiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim praesenti et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur. Ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum venitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam factum, evenit, ut contra edictum praetoris sit factum.
Si plurium res sit, in qua opus novum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis videtur denuntiatum: sed si unus aedificaverit post operis novi nuntiationem, alii, qui non aedificaverint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit.
Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an vero omnes nuntiare debeant? Et est verius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi.
Si quis ipsi praetori velit opus novum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiavit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione facta.
Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet, aequum est nos operis novi nuntiatione ius nostrum nobis conservare.
Et belle sextus pedius definiit triplicem esse causam operis novi nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis novi nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam servitutem aedibus suis imposuit, contra servitutem fecit.
Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare vel in nostrum immittere vel proicere vult, melius esse eum per praetorem vel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis novi nuntiatione: ceterum operis novi nuntiatione possessorem eum faciemus, cui nuntiaverimus. at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis novi denuntiatio erit necessaria. Et si forte in nostro aliquid facere quis perseverat, aequissimum erit interdicto adversus eum quod vi aut clam aut uti possidetis uti.
Si quis rivos vel cloacas velit reficere vel purgare, operis novi nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et rivos purgari.
Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putavit operis novi nuntiationem. quis enim dubitat multo melius esse omitti operis novi nuntiationem, quam impediri operis necessarii urguentem extructionem? Totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est.
Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiaverit opus novum vel si in cloacis vel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit vel in cloaca rivove eove, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse verendum, ne haec nuntiatio noceret.
Qui opus novum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus novum nuntiare. Hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.
Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus novum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare, ubi interim abstinendum est. Totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.
Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an vero plures sint necessariae? Et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remissiones.
Si is, cui nuntiatum erit, ex operis novi nuntiatione satisdederit repromiseritve aut per eum non fiet, quo minus boni viri arbitratu satisdet repromittatve, perinde est, ac si operis novi nuntiatio omissa esset. Habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit vexationem ad praetorem veniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio.
Qui procuratorio nomine nuntiaverit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi verus sit procurator.
7
8
Paulus libro 48 ad edictum Non solum proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus novum potero: nam et servitutes quaedam intervenientibus mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt.
Qui opus novum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, quid postea factum sit.
Si, cum possem te iure prohibere, nuntiavero tibi opus novum, non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis.
Quod si nuntiavero tibi, ne quid contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo.
Sciendum est facta operis novi nuntatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec caveat vel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius aedificandi habet, recte aedificabit.
Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet.
13
Iulianus libro 41 digestorum Cum procurator opus novum nuntiat et satisdat rem ratam dominum habiturum et remissio in domini personam confertur:
Si dominus opus novum nuntiaverit intra diem, quae stipulatione ex operis novi nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur stipulatio: si praeterita ea die dominus nuntiaret, non committitur. Nam et ipsi domino, cum semel nuntiaverit, non permittitur iterum nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis novi nuntiatione teneret.
15
Africanus libro nono quaestionum Si prius, quam aedificatum esset, ageretur ius vicino non esse aedes altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis non alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cavere iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum quis agere vellet ius sibi esse invito adversario altius tollere, eo non defendente similiter, inquit, officio iudicis continebitur, ut cavere adversarium iuberet nec opus novum se nuntiaturum nec aedificanti vim facturum. eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, punietur, ut de iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes sustinere.
18
20
Ulpianus libro 71 ad edictum Praetor ait: "Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas".
Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis novi nuntiationem quicquam operis fiat, antequam vel nuntiatio missa fiat vel vice nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita. Qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere videtur et ideo hoc destruere cogitur.
Sive autem vacuus locus sit, ubi nuntiatum est, sive aedificatus, aeque hoc interdicto locus erit.
Ait praetor: "Quod factum est, restituas". Quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: sive iure factum est sive non iure factum est, interdictum locum habebit.
Quidquid autem ante remissionem fit vel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.
Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.
Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad eum pervenit dumtaxat dari oportere vel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perveniret. Nonnulli putant in factum esse dandam quam interdictum, quod verum est.
Deinde ait praetor: "Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, vim fieri veto".
Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere volentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui.
Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus novum nuntiavit, posteaquam ei cautum est.
Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud "aut per te stat, quo minus satisdetur".
21
Ulpianus libro 80 ad edictum Stipulatio de operis novi nuntiatione interponi solet, quotiens vicinus dicit ius sibi esse prohibere vicinum opus novum invito se facere.
Si quis autem vult post opus novum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiavit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam enim caveat quidquid aedificaverit, interdicto restitutorio destruere compellitur.
Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudicatum fuerit sive ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
Opus autem factum accipimus non, si unum vel alterum cementum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta operis.
Sive autem res iudicetur sive res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res viri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit.
Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cavere debeant. Et ait Labeo unum cavere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit.
Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caveatur, si inter eos conveniat: plane si non conveniat, et singulis erit cavendum.
Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum "quanti ea res erit", dubitabitur, utrum ad totius corporis aestimationem haec verba referuntur an vero ad quod eius interest qui stipulatur. Ego puto et si sic fuerit uni cautum "quanti ea res erit", defendi posse stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.
22
Marcellus libro 15 digestorum Cui opus novum nuntiatum est, ante remissam nuntiationem opere facto decessit: debet heres eius patientiam destruendi operis adversario praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra edictum fecit, poena versatur, porro autem in poenam heres non succedit.
23
Iavolenus libro septimo epistularum Is, cui opus novum nuntiatum erat, vendidit praedium: emptor aedificavit: emptorem an venditorem teneri putas, quod adversus edictum factum sit? Respondit: cum operis novi nuntiatio facta est, si quid aedificatum est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio operis non personae fit et is demum obligatus est, qui eum locum possidet, in quem opus novum nuntiatum est.