Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
5
De fideicommissariis libertatibus.1
Ulpianus libro 14 ad edictum Si quidam ex his, qui fideicommissam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit.
2
Ulpianus libro 60 ad edictum Si quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, favor constitutionis divi Marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere servo et bona ei addici, si idonee creditoribus caverit de solido, quod cuique debetur, solvendo:
4
Ulpianus libro 60 ad edictum Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.
Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? Est tamen verius admittendam constitutionem.
Quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? Utique non erit dicendum revocari libertates, quae semel competierunt.
Illud videamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an vero non: et cum invitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.
Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? Videamus, an etiam absentibus competat libertas. Et potest dici exemplo aditae hereditatis competere libertatem etiam absentibus.
Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? Eet puto exspectandum: ante ergo non addicentur. Quid deinde, si sub condicione data sit libertas? Et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? Utrum exspectandum, ut condicio existat, an vero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? Quod magis erit probandum. Addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim competunt, ex die, cum dies venerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est vel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.
Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, sive heredi dare iussus sit qui libertatem accepit sive non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perveniat ad libertatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio videatur. Certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.
Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.
Addici ita demum bona voluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur. Ergo cavendum est idonee. Quid est idonee? Satisdato utique aut pignoribus datis. Sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum videbitur.
Creditoribus caveri quemadmodum debet, utrum singulis an vero omnium nomine uni ab ipsis creato? Et oportet officio iudicis constitui convenire creditores unumque creare, cui caveatur omnium nomine.
Illud videndum: ante caveri debet creditoribus et sic addici bona, an vero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? Et puto sic comprehendendum decreto "si omnia ex constitutione divi Marci facta sint".
Hi, qui ad libertatem pervenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita velit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.
Qui autem volunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an vero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? Et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque verba quoque constitutionis admittunt.
Cum autem servus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt.
Si alienos servos rogaverat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an vero cessabit constitutio? Magisque est, ut locus sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem cogitur a praetore.
Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? Magisque est, ut idem favor sit: omnibus enim generaliter voluit libertatem praestare, quibus competeret, si hereditas adita fuisset.
Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque libertates competant: ergo sive iacent bona fisco spernente sive adgnoverit, constitutio locum habet. Ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum.
Item si minor viginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam probare minor viginti annis, si vivus manumitteret.
Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore solvendo non est, an competat? Et si quidem fiscus bona non adgnoverit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. Certe si fiscus adgnovit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis verba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona voluit, ut libertates competant. Si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae libertates non competent, si consilium et eventus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si eventu fraudentur creditores.
Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conservandae gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? Et magis est, ne possit. Plane si non certioratis praefectis aerario bona fuerunt libertatis conservandae causa addicta, videndum est, an constitutioni locus sit. Et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si vero non fuerunt, addictioni locus est.
Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.
5
Paulus libro 57 ad edictum In fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et servus eius fuit, aut heredis, si servus heredis sit. Immo et si sine successore heres decesserit, conservandam esse libertatem senatus Hadriani temporibus censuit.
6
Paulus libro 60 ad edictum Decem legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere: Falcidia intervenit et minoris emi servus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. Idem putant etiam si suum servum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. Videamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. Sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere servum, et se oneri subiecisse, dum accipit vel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, videndum. Sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.
7
Ulpianus libro 63 ad edictum Si cui legata sint centum ita, ut servum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis venditis partem, non totum persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si caverit se manumissurum (sed hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad servi pretium paratusque [paratuque] sit dominus tanti eum vendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli.
9
Marcellus libro 15 digestorum Cum fidei heredis commisit, ne servus alienam servitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. Sed ubi alienatio non est voluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testatoris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest videri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis.
10
Marcellus libro 16 digestorum Quidam in testamento scripserat: "Illum et illum servos meos venire nolo". Si ideo eos noluit venumdari, ut, si veneant, ad libertatem perveniant, praestanda erit libertas: nam et illi videtur libertas relicta, de quo ita scriptum est: "Nolo alii quam tibi serviat". Secundum haec igitur si quoquo modo vendere temptaverit servum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio.
Is cui libertas debebatur veniit: si vult ab herede manumitti, non erit interveniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perveniat.
Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui solvendo non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata servitute decepit? Ego quoque adducor, ut putem recte adversus venditos actionem competere et magis similem videri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perveniret, idem fieri passus est.
12
Modestinus libro singulari de manumissionibus Imperator Antoninus, cum firmus Titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: "quos tibi commendo, ne cui alii serviant", publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti.
14
Modestinus libro decimo responsorum Lucius Titius testamento facto Seiam uxorem suam, item Titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. Item alio capite: "Erotem servum meum, qui et Psyllus vocatur, liberum esse volo, si uxori meae placeat". Cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad Titiam filiam pervenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus vocatur, ex his verbis supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris hereditate se abstinuit, non obesse respondit. Item quaero, an Seia uxor, quae se hereditate abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit. Modestinus respondit Seiae dissensum nullius esse momenti.
15
Modestinus libro tertio pandectarum Is qui ex causa fideicommissi manumissurus est nullo modo deteriorem eius servi condicionem facere potest: ideoque nec vendere eum interdum alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit, redimere illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam a sene potius manumitti quam a iuvene.
18
Scaevola libro 23 digestorum Testamento ita cavit: "Pamphilus, si bene se gesserit rationibus meis, liber esto": quaesitum est, cum manente eodem testamento post aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa rationes patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus. Respondit nihil proponi, cur non sit consecutus.
19
Scaevola libro 24 digestorum Herede instituto marito per fideicommissum libertatem servis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino isti praesidem provinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses provinciae pronuntiaverit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur. Respondit non posse.
Uxori dotem et alias res plures legavit et eius fidei commisit, ut Aquilinum servum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur. Respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi vellet, compellendam ex causa fideicommissi aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt.
20
Pomponius libro septimo epistularum Apud Iulianum ita scriptum est: "Si heres rogatus servum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit vel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit. Si vero servum usuceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in personam eius observari conveniet, quae circa emptores custodiri solent". An haec vera putes? Nam ego discendi cupiditate, quam solam vivendi rationem optimam in octavum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: kan ton heteron poda en ty sorw exw, prosmavein ti bouloimyn. Bellissime Aristo et Octavenus putabant hunc servum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret, non videtur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit.
21
Papinianus libro 19 quaestionum "Rogo, ne Stichus alterius servitutem experiatur". Intellegi datam fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim tam contrarium est servituti quam libertas? Nec tamen quasi post mortem heredis data videbitur: quod eo pertinet, ut, si vivus eum alienaverit, confestim libertas petatur nec prosit ad impediendam libertatis petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. Idem probandum est et si non voluntaria alienatio ab herede facta est: nec refragabitur, quod non per ipsum alienatio facta est. Fuit enim quasi statuliber et quacumque ratione condicio impleta est.
22
Papinianus libro 22 quaestionum Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, ut servum suum manumittat, quamvis fundi legatum adgnoverit, si tamen pecuniae propter interventum Falcidiae non adgnoverit, cogendus est et pecuniam accipere habita legis Falcidiae ratione et servo fideicommissariam libertatem praestare, cum semel fundi legatum adgnovit.
A duobus heredibus qui tres servos habebat petit, ut duos ex his quos voluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos velit manumittere. Potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si praesens solus manumittere potuisset. Quod si ex servis unus decesserit, sive iusta ex causa absit heres sive fari non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt fieri liberos convenit.
Cum is qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere. Idque senatus consulto demonstratum est, quo senatus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, praetorem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia absit.
23
Papinianus libro nono responsorum Fideicommissaria libertas praetextu compilatae hereditatis aut rationis gestae non differtur.
Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est.
Servum peculii castrensis, quem pater fideicommissi verbis a legitimis filiis heredibus liberari voluit, filium militem vel qui militavit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam proprium manumisisse defunctus post donationem in filium collatam existimavit: portionem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum voluntatis redimere non cogendum. Nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militiam profecturo filio donavit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat.
Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius data, si ad eam puer non pervenit, ab herede filii praestituta die reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non placuit.
Servum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praestitisset, manumitti voluit: biennio proximo vagatus non praestiterat: condicione defectus videbatur. Si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium servi per biennium elegisset, eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non esse constitit.
24
Ulpianus libro quinto fideicommissorum Generaliter dicemus eos posse fideicommissariam libertatem adscribere, qui fideicommissum pecuniarium possunt relinquere.
Hostium servo si fideicommissaria libertas fuerit adscripta, potest tractari, an non sit inefficax. Et fortassis quis dixerit indignum esse civem Romanum fieri hostium servum: sed si in casum relinquatur, in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem valere?
Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et is in servitutem redactus proponatur, petere potest libertatem, si modo mortis tempore vel condicionis existentis inveniatur servus.
Si servus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare non poterit. Quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena metalli indulgentia principis sit liberatus? Et est rescriptum ab imperatore nostro hunc in dominium prioris domini non restitui: cuius tamen sit, non adicitur. Certe cum fisci efficiatur, sperare potest fideicommissariam libertatem [libertaten].
Ex damnata in metallum concepto et nato fideicommissaria libertas dari poterit: quid mirum, cum etiam venumdari eum posse quasi servum divus Pius rescripsit?
Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus serviret, placuit fideicommissariam libertatem datam videri: nam qui hoc petit, ne postea serviat, videtur petere, ut libertas ei praestetur.
Sed et si ita scripsit: "ne eum alienes" "ne eum vendas", idem erit dicendum, si modo hoc animo fuerit adscriptum, quod voluerit eum testator ad libertatem perduci. Ceterum si alia mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi retinere talem servum vel quia coercere voluit servum et cruciare, ne meliorem dominum experiatur, vel aliqua mente, non tribuendae libertatis animo, dicendum est cessare libertatis praestationem: et ita Celsus libro vicensimo tertio digestorum scribit. Nnon tantum enim verba fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem fideicommissariam. Sed cum ex praesumptione libertas praestita esse videtur, heredis est contrariam voluntatem testatoris probare.
Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putavit, certissimum est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi patrocinari: et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum et imperator noster cum patre rescripsit.
Si quis servo pignerato directam libertatem dederit, licet videtur iure suptili inutiliter reliquisse, attamen quasi et fideicommissaria libertate relicta servus petere potest, ut ex fideicommisso liber fiat: favor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis petitionem procedere testamenti verba, quasi ex fideicommisso fuerat servus liber esse iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra iuris rigorem pro libertate sint constituta.
Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque directas libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas non a legitimis quoque heredibus pater familias reliquerit, satis constat.
Si quis alienum vel suum servum rogatus sit manumittere et minus sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio servi, an cogatur vel alienum redimere vel suum manumittere, videndum est. Et Marcellus scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum manumittere: et sane hoc iure utimur, ut multum intersit, suum quisque rogatus sit manumittere an alienum: si suum, cogetur manumittere, etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus, quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus sit.
Proinde consequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus est, si quidem aliquid ad eum deducto aere alieno pervenit, cogendum esse suum manumittere: si vero nihil pervenit, non esse cogendum.
Plane si forte minus relictum est alicui, verum crevit legatum ex aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum pervenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creverit eius legatum per testamenti occasionem: nam et si ex mora fructus usuraeve fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem praestandam.
Quod si legatum sit imminutum, videndum, an cogatur servum manumittere qui speravit legatum uberius consecuturum. Et putem, si legatum refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnovit legatum, quod ex inopinato deminutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum ad pretium sufficit.
Quid ergo, si plures servos rogatus sit manumittere et ad quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus sit quosdam manumittere? Et putem debere eum cogi vel eos, quorum pretium patitur, manumittere. Quis ergo statuet, qui potius manumittitur? Utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat, an heres a quo legatum est? Et fortassis quis recte dixerit ordinem scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambitionis vel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.
Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra probavimus.
Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit servum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda sit? Quosdam movet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non esse cogendum. Nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio restituere confestim et praeterea fideicommissam libertatem servo meo praestare, sine dubio diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine videor accepisse. Plane si forte post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere,
Si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare. Sic fit, ut sit in pendenti fideicommissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio.
Quotiens autem fideicommissaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui possit: ad quemcumque enim pervenerit is servus, cui fideicommissa libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum. Cogetur igitur is, ad quem servus pervenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas relicta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alienetur. Quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo velit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum manumittere, audiri eum oportere divus Hadrianus et divus Pius rescripserunt. Quin immo et si iam manumissus est, velit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manumittere, audiendum eum divus Pius rescripsit. Sed et si ex persona manumissoris vel ex quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione vel etiam laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra voluntatem defuncti durior eius condicio constituatur. Plane si ea sit defuncti voluntas, ut vel a quocumque manumitti voluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare.
26
Ulpianus libro quinto fideicommissorum Cum vero is qui rogatus est non alienum servum manumittere mortalitatis necessitate vel bonorum publicatione ad alium servum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissae libertatis fiat. Nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, servum manumittere isque decessisset libertate servo non data, perinde eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam. Sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus favor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem libertatis interim esse videtur.
Apparet igitur subventum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his videatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri traderentur manumittendi causa, ex die vero, quo petita est, ingenui nascantur. Plerumque enim per ignaviam vel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, vel ignorantiam iuris sui vel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, vel serius petitur vel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati non debet. Quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamvis non sit petita. Certe minoribus viginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut videatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a divo Severo constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.
Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligaverat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti voluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, venissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae divo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset.
Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent vel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora servitutem partui irrogaverit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur.
Apparet igitur ex hoc scripto, item eo quod a divo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex ea, cui fideicommissa libertas data est.
Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque vivo impubere partum ediderit, vel si post tempus vel sub condicione libertatem acceperit et ante diem vel condicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex voluntate testantis passi sunt.
Si pro non scripto habitus sit servus alicui legatus, cui servo per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si servus petat fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, vel si ipse servus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere. Et putem debere dici fideicommissam libertatem salvam esse, licet ad eum nihil pervenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem pervenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum pati debet.
Subventum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus divi Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec verba: "Si hi, a quibus libertatem praestari oportet, evocati a praetore adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum servari, ac si directo manumissi essent".
Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur. Proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit. Et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.
Evocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint evocati, cessat Rubrianum senatus consultum. Proinde denuntiationibus et edictis litterisque evocandi sunt.
28
Ulpianus libro quinto fideicommissorum Si eum servum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? Et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.
Haec autem verba "adesse noluissent" non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem venire, senatus consultum locum habebit.
Idem observatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati faciant.
Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fideicommissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissententiarum
Si quis servum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Severo consulibus in haec verba: "Placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius qui rogavit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse videbitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset".
Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis videantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicae causa absint. Proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est non esse necesse evocari eum, qui fideicommissam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse.
30
Ulpianus libro quinto fideicommissorum Cum quasi absente quodam decretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset.
Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi praestari oportet.
Si vero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem praestandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut divi fratres rescripserint ex causa fideicommissi libertatem praestari debere servo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset.
Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicommissae libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quae etiam ad heredem infantem rogati trahenda est.
Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto divi Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt vel etiam praesentium.
Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit servum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis vendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum vitrasianum, sed et divus Pius Cassio dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes servorum, quibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio aestimentur atque ita servus ab his qui rogati sunt manumittatur. Hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit.
In furiosi persona divus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub condicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur. Igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quo [quod] id ipsum complectatur, ad exemplum infantis.
Sed et si quis sine herede vel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem praestare debebat, adito praetore libertatem praestandam esse censuit senatus.
Sed et si suus heres se abstinuerit, libertati fideicommissae per senatus consultum subventum est, tametsi non est sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se.
Idem dicendum et si minor viginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit restitutus abstinendi causa.
Quaerendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione enim servo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem consecutus esset. Erit igitur libertus Orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem debebat.
Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum divorum Marci et veri perinde dicentium eum ad libertatem perventurum, ac si ab eo qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus esset.
Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum exspectari debet, donec certum sit heredem vel bonorum possessorem non extaturum, an vero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem pervenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum.
Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse.
Divus etiam Marcus rescripsit fideicommissas libertates neque aetate neque condicione neque mora non praestantium tardiusve reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci.
Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quaedam praestitit et servos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate morari voluit, ad iustam libertatem eos pervenisse rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius declarat.
31
Paulus libro tertio fideicommissorum Alieno servo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testamenti factio est.
Cum intestato moriturus fidei filii commisisset, ut servum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, divi fratres rescripserunt libertatem, quia dividi non potest, ab utroque praestandam.
Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit.
Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum praeterierit libertus, non cogetur vendere servum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere.
Si is cuius servus est nolit eum vendere, ut manumitteretur, nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto vendere velit. Sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie videtur esse iniquum, dominus servum vendere paratus est, is vero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt interponendae, ut iusto pretio volenti domino dato libertas ab emptore praestetur. Quod si et dominus vendere paratus sit et servus velit manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus velit servum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit.
32
Maecianus libro 15 fideicommissorum Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id velit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manumittere compellendus, ne et servum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, si forte is, qui rogatus est manumittere, solvendo non sit.
Invito tamen servo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum videretur. Quod potest contingere, si testator pluris eum servum, quam quanti est, redimi ac manumitti voluit: nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest praeter verum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi, et servi, ut ad libertatem perveniat.
Quod eveniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii praestare heres vel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utriusque enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat.
33
Paulus libro tertio fideicommissorum Si filius defuncti rogatus fuerit servum sui patris manumittere, dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas imponere: hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi patroni filius.
Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas data sit, si modo per ipsum servum non fiet, quo minus condicioni pareat: nec refert in dando an in faciendo an in aliquo casu condicio consistat. Immo etiam amittit libertum heres, si condicioni impedimentum fecerit, etsi filius defuncti sit, quamvis alio iure habiturus sit libertum. Nonnullam enim et hic poenam patitur: nam et si in servitutem petierit aut capitis accusaverit, perdit bonorum possessionem contra tabulas.
34
Pomponius libro tertio fideicommissorum Invitus is, cui fideicommisso libertas relicta est, non est tradendus alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam qui rogatus est manumittere.
Campanus ait, si minor annis viginti rogaverit heredem, ut proprium servum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex aelia sentia locum non habet.
Servus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum manumittere et, si non manumisisset, idem servus Titio legatus erat et is aeque rogatus erat, ut eum manumitteret: si non manumisisset, liber esse iussus erat. Sabinus dicit inutiliter legatum fore et ex testamento eum continuo liberum futurum.
35
Maecianus libro 15 fideicommissorum Gaii Cassii non est recepta sententia existimantis et heredi et legatario remittendam interdum proprii servi manumittendi necessitatem, si vel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, veluti dispensatoris paedagogive liberorum, vel tantum delictum est, ut ultio remittenda non esset: visum est enim ipsos in sua potestate habuisse: nam potuissent discedere a causa testamenti: qua non omissa debere voluntati defuncti obsequi.
36
Maecianus libro 16 fideicommissorum Neque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa vel calamitas aliqua vel maior res familiaris aut capitis famaeve periculum aut similis causa moretur, Rubriano senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet. Sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutoris, qui forsitan solvendo non sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur alius quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare libertatem. Quid ergo est? Dasumiano senatus consulto subvenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent, ut nec libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant.
37
Ulpianus libro sexto fideicommissorum Si pure data sit fideicommissa libertas et is servus rationes administrasse dicatur, divus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat. Verba rescripti ita se habent: "Aequius videtur Trophimo ex causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri. Qua tamen repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse eum apparuit, ex fide reddat". Tantum igitur rationes reddere cogetur. Sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in servitute gessit, post libertatem conveniri non potest. Corpora plane rationum et si quas res vel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere.
38
Paulus libro tertio decretorum In testamento, quod perfectum non erat, alumnae suae libertatem et fideicommissa dedit. Cum omnia ut ab intestato egissent, quaesiit imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus est, etiamsi nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios debuisse manumittere eam, quam pater dilexisset. Pronuntiavit igitur recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei praestanda.
39
Paulus libro 13 responsorum Paulus respondit, etsi alienus inveniatur servus, quem ut suum testator ab uno ex heredibus voluerit manumitti, tamen cogendum eum, qui rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putavit similem esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii.
Paulus respondit his verbis "pisteuson de moi, zwile, hoti tas xaritas soi apodwsei ho uhios mou martialios kai soi kai tois sois paisin" [id est: Crede mihi, Zoile, gratiam tibi referet filius meus Martialis et tibi et liberis tuis] plenam voluntatem defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis Zoilum: qui si servi sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem ideoque praesidem debere sequi voluntatem defuncti.
40
Paulus libro 15 responsorum Lucius Titius Septiciae filiae suae naturali concordiam ancillam suam donavit: idem postea testamento filiae suae cum aliis quibusdam ancillam supra scriptam legavit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit. Paulus respondit, si vivo patre naturali donatio ancillae fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnovit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere.
41
Scaevola libro quatro responsorum "Thais ancilla mea cum heredi meo servierit annos decem, volo sit mea liberta". Quaeritur, cum libertam suam esse voluerit nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos in servitutem remaneret. Respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur.
Lucius Titius ita cavit: "Maevi fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, aere alieno liberato ne alterius quam tuam servitutem experiantur": quaero, an, si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolveretur, ex causa fideicommissi libertatem consequi possint. Respondit non quidem imputandum heredi, si pro commoditatibus rei suae administrandae aes alienum tardius exsolverit: verum si manifeste studium non solventis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas libertates.
Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manumittendis servis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quaero, an eisdem servis libertatem praestare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. Respondit secundum ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis videri datas.
"Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas". Seius eodem testamento tutor datus a tutela se excusavit: quaeritur, an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur. Respondit nihil proponi, cur non debeatur.
Sorore sua herede instituta de servis ita cavit: "Boulomai kai parakalw, glukutaty mou adelfy, en parakatavyky se exein stixon kai daman tous pragmateutas mou, ohus egw ouk yleuverwsa, axris an tas qyfous apokatastyswsin: ean de kai soi areswsin, emynusa soi tyn gnwmyn mou" [id est: volo et rogo, soror dulcissima, ut commendatos haneas Stichum et Damam actores meos, quos equidem non manumisi, donec rationes reddidissent: quod si tu quoque eos probaveris, voluntatem meam tibi significavi]. Quaero, si paratis actoribus rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo eos non placere sibi, an audienda esset. Respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod viro bono posset placere, ut libertatem consequantur.
Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiae cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli essent redimendi, aestimavit: medio tempore pamphila, antequam pecunia solveretur, peperit: quaero, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiae an ad heredem Titiae pertineat. Respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat tunc cum pareret: verum heredem, si moram fideicommissae libertati fecit, compellendum partum quoque ad libertatem perducere.
Lucius Titius ita testamento cavit: "Medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et medicos. Quod si ego libertatem eis dedissem, veritus sum, quod sorori meae carissimae fecerunt medici servi eius manumissi ab ea, qui salario expleto reliquerunt eam": quaero, an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest. Respondit secundum ea quae proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum.
Titius Sticho servo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quaero, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quae casu contigerunt, ad onus reliquorum non pertineant. Respondit in negotio, quod voluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quae casu ita acciderint, ut servo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus.
Item quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id solum peculii esse videatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse. Respondit in ea specie, de qua quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur.
Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid converterit, deduci hoc ex peculio reddendo debeat. Respondit, si id, quod ex causa quae proponeretur in peculium versum est, reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, solvatur.
Libertatem ita testamento dedit: "Cupitum servum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos impleverit, rationibus redditis liberum esse volo": post mortem testatoris tutores cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensavit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio filii condemnatum habuit: cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si viveret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt. Quaesitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, cupitus reddere compelli debeat. Respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita videri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si viveret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit.
"Stichus et damas servi mei, si rationes reddideritis, liberi estote": quaesitum est, an non solum rationes, verum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perveniant. Respondit rationum reddendarum condicioni contineri omne, quod quoquo genere servi actum fidemque respiceret.
Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quaesitum est, an perveniant ad libertatem. Respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes velint reddere.
"Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleverit, Stichum rationibus redditis manumittant": quaero, an eundem servum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere voluerit. Respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi voluisse.
"Stichus servus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controversia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo": quaesitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat. Respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum.
Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec verba: "December dispensator meus, Severus vilicus et Victorina vilica Severi contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse volo: te autem, Severe fili carissime, peto, uti Decembrem et Severum commendatos habeas, quibus praesentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos idoneos habiturum". Quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat novem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an vero ex mortis numerari debeant. Respondit posse videri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud voluisse testatorem probaretur.
"Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto": filia cum adhuc pubes esset, vivo patre decessit et ex substitutione seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administraverit et vivo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si viveret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento liber sit. Respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse.
"Stichum rationibus redditis manumitti volo". Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus solvendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum videatur condicioni satisfactum. Respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod solvendo non esse debitores.
42
Maecianus libro septimo fideicommissorum Antoninus Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset voluntas suprema, cum et institutus et substitutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissententiarum eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et substitutus decessissent, satis habuit libertatem confirmare.
45
Ulpianus libro quinto disputationum Si debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore. Quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria libertas? Et sive plus sit in pretio sive minus, cogitur libertatem praestare, si modo semel adgnovit voluntatem creditoris. Adgnovisse autem sic accipimus, si forte, cum conveniretur ab herede, usus est exceptione vel alias voluntatem suam ostendit: nam si conveniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere.
In fideicommissaria libertate, quamvis quis modicum legatum fuerit consecutus, necesse habet servum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si divisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnovit legatum, onerari quam libertatem intercidere.
Quotiens servo vel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, servilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat.
46
Ulpianus libro sexto disputationum Fideicommissa libertas ita potest dari: "heres, si volueris, fidei tuae committo, ut Stichum manumittas", quamvis nihil aliud in testamento potest valere ex nutu heredis.
Sed et si ita adscriptum sit "si Seius voluerit, Stichum liberum esse volo", mihi videtur posse dici valere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit.
Quod si ita scriptum sit "si heres voluerit", non valebit, sed ita demum, si totum in voluntate fecit heredis, si ei libuerit. Ceterum si arbitrium illi quasi viro bono dedit, non dubitabimus, quin libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit "si tibi videbitur, peto manumittas": ita enim hoc accipiendum "si tibi quasi viro bono videbitur". Nam et ita relictum "si voluntatem meam probaveris" puto deberi: quemadmodum "si te meruerit" quasi virum bonum vel "si te non offenderit" quasi virum bonum vel "si comprobaveris" vel "si non reprobaveris" vel "si dignum putaveris". Nam et cum quidam Graecis verbis ita fideicommissum dedisset: tw deini, ean dokimasys, eleuverian dovynai boulomai, a divo Severo rescriptum est fideicommissum peti posse.
47
Iulianus libro 42 digestorum Si pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamvis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur.
Si, cum alienum servum heres rogatus sit manumittere, item communem vel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur.
Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua solvere, praetoris officio continetur, ut virum bonum eligat, cuius arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi. Haec autem fieri conveniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per servum non stare, quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit.
Cum sub condicione legato servo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caveatur existente condicione traditu iri eum.
Quaedam cum in extrema esset valetudine, praesentibus honestis viris compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat, ita locuta est "ancillas meas maeviam et seiam liberas esse volo" et intestata decessit: quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non vindicasset et hereditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. Respondi deberi: nam eam, quae in extremis dixisset "ancillas meas illam et illam liberas esse volo", videri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit.
49
Africanus libro nono quaestionum Si is, cui servus legatus est, rogatus manumittere latitet, Orcinum fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed heredis fidei commissum esset. Sed et si non omnium, sed quorundam heredum fidei commissum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem qui latitaverint coheredibus, a quibus redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine dari debere vel etiam familiae erciscundae iudicio recte eos acturos.
50
Marcianus libro septimo institutionum Si servus legatus et per fideicommissum manumissus sit, Cervidius Scaevola consultus putabat novissimam scripturam valere, sive libertas sit sive legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legavit eundem servum, in obscuro libertatem praevalere. Quae sententia mihi quoque verior esse videtur.
51
Marcianus libro nono institutionum Non tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, sive emptione sive quo alio modo successerint. Sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur.
Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere.
Si alienum servum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum vendere, legatum retinet ex voluntate defuncti.
Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet vel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum graviora experiatur.
Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosve abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
Sed Articuleiano senatus consulto cavetur, ut in provinciis praesides provinciae cognoscant, licet heres non sit eius provinciae.
Sed si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem pervenit ad libertatem.
Sive iusta ex causa abest sive latitet sive praesens non vult manumittere, pro absente eum haberi divus Pius rescripsit.
53
Marcianus libro quatro regularum Si quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem ingenuum. Sed sunt constitutiones, quibus cavetur statim ex quo libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non privata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat.
Sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut nondum libertas deberetur, veluti quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla servi eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres servos habere, ne quidem libertos habebit.
54
Maecianus libro 16 fideicommissorum Si mater, postquam filium accepisset, vel qui in eius locum successit praestare noluit libertatem, compellendi sunt: amplius si mater aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset, non ab re est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem praestari.
55
Marcianus libro quatro regularum Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. Et si postea cognovit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subveniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.
Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid evenerit, quemadmodum natis subvenietur? Nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor parvulis subvenit: cum vero directo libertas datur, non petitur. Sed etiam hoc casu puto nato subveniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. Sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subveniendum esse, ut eis libertas conservetur utique per praetorem, quamvis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in parvulis autem nulla deprehenditur culpa.
56
Marcellus libro singulari responsorum Lucius Titius testamento ita cavit: "Si quos codicillos reliquero, valere volo. Si quis mihi ex paula, quae uxor mea fuit, intra decem menses natus natave erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum servos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei pervenerint, manumittant". Deinde novissima parte ita cavit: "Quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maevius. Legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari volo, hoc est et a sequentibus heredibus". Deinde codicillis ita cavit: "Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. Peto, ut ea quae testamento cavi legavi et ea quae codicillis cavero legavero, praestetis". Quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo servis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non videri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cavisset praestarentur, cavit autem de libertate eorum servorum. Atquin sub condicione cavit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est verisimile, ut hoc in ista condicione cogitaverit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.