Text List

Titulus 20

20

Stellionatus.

1

Papinianus libro primo responsorum Actio stellionatus neque publicis iudiciis neque privatis actionibus continetur.

2

Ulpianus libro octavo ad Sabinum Stellionatus iudicium famosum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet.

3

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis Stellionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat.

Stellionatum autem obici posse his, qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod enim in privatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio. Ubicumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus. Maxime autem in his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem alii distraxerit vel permutaverit vel in solutum dederit: nam hae omnes species stellionatum continent. Sed et si quis merces supposuerit vel obligatas averterit vel si corruperit, aeque stellionatus reus erit. Item si quis imposturam fecerit vel collusionem in necem alterius, stellionatus poterit postulari. Et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare.

Poena autem stellionatus nulla legitima est, cum nec legitimum crimen sit. Solent autem ex hoc extra ordinem plecti, dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi. In his autem, qui sunt in aliquo honore positi, ad tempus relegatio vel ab ordine motio remittenda est.

Qui merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest.

4

Modestinus libro tertio de poenis De periurio, si sua pignora esse quis in instrumento iuravit, crimen stellionatus fit, et ideo ad tempus exulat.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 20

1

2

3

4