Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Digest

Liber 1

Titulus 1 : De iustitia et iure

Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium

Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine

Titulus 4 : De constitutionibus principum

Titulus 5 : De statu hominum

Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt

Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur

Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate

Titulus 9 : De senatoribus

Titulus 10 : De officio consulis

Titulus 11 : De officio praefecti praetorio

Titulus 12 : De officio praefecti urbi

Titulus 13 : De officio quaestoris

Titulus 14 : De officio praetorum

Titulus 15 : De officio praefecti vigilum

Titulus 16 : De officio proconsulis et legati

Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis

Titulus 18 : De officio praesidis

Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis

Titulus 20 : De officio iuridici

Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio

Titulus 22 : De officio adsessorum

Liber 2

Titulus 1 : De iurisdictione.

Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.

Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.

Titulus 4 : De in ius vocando.

Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.

Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.

Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.

Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.

Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.

Titulus 13 : De edendo.

Titulus 14 : De pactis.

Titulus 15 : De transactionibus.

Liber 3

Titulus 1 : De postulando.

Titulus 2 : De his qui notantur infamia.

Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.

Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.

Titulus 5 : De negotiis gestis.

Titulus 6 : De calumniatoribus.

Liber 4

Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.

Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.

Titulus 3 : De dolo malo.

Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.

Titulus 5 : De capite minutis.

Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.

Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.

Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.

Liber 5

Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.

Titulus 2 : De inofficioso testamento.

Titulus 3 : De hereditatis petitione.

Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.

Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.

Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.

Liber 6

Titulus 1 : De rei vindicatione.

Titulus 2 : De publiciana in rem actione.

Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Liber 7

Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.

Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.

Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.

Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.

Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.

Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 7 : De operis servorum

Titulus 8 : De usu et habitatione.

Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.

Liber 8

Titulus 1 : De servitutibus.

Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.

Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.

Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.

Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.

Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.

Liber 9

Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.

Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.

Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.

Titulus 4 : De noxalibus actionibus.

Liber 10

Titulus 1 : Finium regundorum.

Titulus 2 : Familiae erciscundae.

Titulus 3 : Communi dividundo.

Titulus 4 : Ad exhibendum.

Liber 11

Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.

Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.

Titulus 3 : De servo corrupto.

Titulus 4 : De fugitivis.

Titulus 5 : De aleatoribus.

Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.

Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.

Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.

Liber 12

Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.

Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.

Titulus 3 : De in litem iurando.

Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.

Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.

Titulus 6 : De condictione indebiti.

Titulus 7 : De condictione sine causa.

Liber 13

Titulus 1 : De condictione furtiva.

Titulus 2 : De condictione ex lege.

Titulus 3 : De condictione triticiaria.

Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.

Titulus 5 : De pecunia constituta.

Titulus 6 : Commodati vel contra.

Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.

Liber 14

Titulus 1 : De exercitoria actione.

Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.

Titulus 3 : De institoria actione.

Titulus 4 : De tributoria actione.

Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.

Liber 15

Titulus 1 : De peculio.

Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.

Titulus 3 : De in rem verso.

Titulus 4 : Quod iussu.

Liber 16

Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.

Titulus 2 : De compensationibus.

Titulus 3 : Depositi vel contra.

Liber 17

Titulus 1 : Mandati vel contra.

Titulus 2 : Pro socio.

Liber 18

Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)

Titulus 2 : De in diem addictione.

Titulus 3 : De lege commissoria.

Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.

Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.

Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.

Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.

Liber 19

Titulus 1 : De actionibus empti venditi.

Titulus 2 : Locati conducti.

Titulus 3 : De aestimatoria.

Titulus 4 : De rerum permutatione.

Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.

Liber 20

Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.

Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.

Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.

Titulus 4 : Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur et de his qui in priorum creditorum locum (..)

Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.

Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.

Liber 21

Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.

Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.

Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.

Liber 22

Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.

Titulus 2 : De nautico faenore.

Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.

Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.

Titulus 5 : De testibus.

Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.

Liber 23

Titulus 1 : De sponsalibus.

Titulus 2 : De ritu nuptiarum.

Titulus 3 : De iure dotium.

Titulus 4 : De pactis dotalibus.

Titulus 5 : De fundo dotali.

Liber 24

Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.

Titulus 2 : De divortiis et repudiis.

Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.

Liber 25

Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.

Titulus 2 : De actione rerum amotarum.

Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.

Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.

Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)

Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.

Titulus 7 : De concubinis.

Liber 26

Titulus 1 : De tutelis.

Titulus 2 : De testamentaria tutela.

Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.

Titulus 4 : De legitimis tutoribus.

Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)

Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)

Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.

Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.

Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.

Liber 27

Titulus 1 : De excusationibus.

Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.

Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.

Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.

Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.

Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.

Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.

Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.

Titulus 9 : De rebus eorum, qui sub tutela vel cura sunt, sine decreto non alienandis vel supponendis.

Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.

Liber 28

Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.

Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.

Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.

Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.

Titulus 5 : De heredibus instituendis.

Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.

Titulus 7 : De condicionibus institutionum.

Titulus 8 : De iure deliberandi.

Liber 29

Titulus 1 : De testamento militis.

Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.

Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.

Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.

Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.

Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.

Titulus 7 : De iure codicillorum.

Liber 30

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 31

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 32

Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.

Liber 33

Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.

Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)

Titulus 3 : De servitute legata.

Titulus 4 : De dote praelegata.

Titulus 5 : De optione vel electione legata.

Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.

Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.

Titulus 8 : De peculio legato.

Titulus 9 : De penu legata

Titulus 10 : De suppellectile legata.

Liber 34

Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.

Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.

Titulus 3 : De liberatione legata.

Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.

Titulus 5 : De rebus dubiis.

Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.

Titulus 7 : De regula Catoniana.

Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.

Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.

Liber 35

Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)

Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.

Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.

Liber 36

Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.

Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.

Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.

Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.

Liber 37

Titulus 1 : De bonorum possessionibus.

Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.

Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.

Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.

Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.

Titulus 6 : De collatione bonorum.

Titulus 7 : De dotis collatione.

Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.

Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.

Titulus 10 : De Carboniano edicto.

Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.

Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.

Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.

Titulus 14 : De iure patronatus.

Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.

Liber 38

Titulus 1 : De operis libertorum.

Titulus 2 : De bonis libertorum.

Titulus 3 : De libertis universitatium.

Titulus 4 : De adsignandis libertis.

Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.

Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.

Titulus 7 : Unde legitimi.

Titulus 8 : Unde cognati.

Titulus 9 : De successorio edicto.

Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.

Titulus 11 : Unde vir et uxor.

Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.

Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.

Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.

Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.

Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.

Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.

Liber 39

Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.

Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.

Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.

Titulus 5 : De donationibus.

Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.

Liber 40

Titulus 1 : De manumissionibus.

Titulus 2 : De manumissis vindicta.

Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

Titulus 4 : De manumissis testamento.

Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.

Titulus 6 : De ademptione libertatis.

Titulus 7 : De statuliberis.

Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.

Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.

Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.

Titulus 11 : De natalibus restituendis.

Titulus 12 : De liberali causa.

Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.

Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.

Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.

Titulus 16 : De collusione detegenda.

Liber 41

Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.

Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.

Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.

Titulus 4 : Pro emptore.

Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.

Titulus 6 : Pro donato.

Titulus 7 : Pro derelicto.

Titulus 8 : Pro legato.

Titulus 9 : Pro dote.

Titulus 10 : Pro suo.

Liber 42

Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

Titulus 2 : De confessis.

Titulus 3 : De cessione bonorum.

Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.

Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

Titulus 6 : De separationibus.

Titulus 7 : De curatore bonis dando.

Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

Liber 43

Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Titulus 2 : Quorum bonorum.

Titulus 3 : Quod legatorum.

Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

Titulus 5 : De tabulis exhibendis.

Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.

Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.

Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

Titulus 9 : De loco publico fruendo.

Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.

Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

Titulus 13 : Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.

Titulus 15 : De ripa munienda.

Titulus 16 : De vi et de vi armata.

Titulus 17 : Uti possidetis.

Titulus 18 : De superficiebus.

Titulus 19 : De itinere actuque privato.

Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.

Titulus 21 : De rivis.

Titulus 22 : De fonte.

Titulus 23 : De cloacis.

Titulus 24 : Quod vi aut clam.

Titulus 25 : De remissionibus.

Titulus 26 : De precario.

Titulus 27 : De arboribus caedendis.

Titulus 28 : De glande legenda.

Titulus 29 : De homine libero exhibendo.

Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.

Titulus 31 : Utrubi.

Titulus 32 : De migrando.

Titulus 33 : De Salviano interdicto.

Liber 44

Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.

Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.

Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.

Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.

Titulus 6 : De litigiosis.

Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.

Liber 45

Titulus 1 : De verborum obligationibus.

Titulus 2 : De duobus reis constituendis.

Titulus 3 : De stipulatione servorum.

Liber 46

Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.

Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.

Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.

Titulus 4 : De acceptilatione.

Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.

Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.

Titulus 7 : Iudicatum solvi.

Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.

Liber 47

Titulus 1 : De privatis delictis.

Titulus 2 : De furtis.

Titulus 3 : De tigno iuncto.

Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)

Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.

Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.

Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.

Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.

Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.

Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.

Titulus 12 : De sepulchro violato.

Titulus 13 : De concussione.

Titulus 14 : De abigeis.

Titulus 15 : De praevaricatione.

Titulus 16 : De receptatoribus.

Titulus 17 : De furibus balneariis.

Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.

Titulus 19 : Expilatae hereditatis.

Titulus 20 : Stellionatus.

Titulus 21 : De termino moto.

Titulus 22 : De collegiis et corporibus.

Titulus 23 : De popularibus actionibus.

Liber 48

Titulus 1 : De publicis iudiciis.

Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.

Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.

Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.

Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.

Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.

Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.

Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.

Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.

Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.

Titulus 12 : De lege Iulia de annona.

Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.

Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.

Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.

Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.

Titulus 18 : De quaestionibus.

Titulus 19 : De poenis.

Titulus 20 : De bonis damnatorum.

Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)

Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.

Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.

Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.

Liber 49

Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.

Titulus 2 : A quibus appellari non licet.

Titulus 3 : Quis a quo appelletur.

Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.

Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.

Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.

Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.

Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.

Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.

Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.

Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.

Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.

Titulus 14 : De iure fisci.

Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Titulus 16 : De re militari.

Titulus 17 : De castrensi peculio.

Titulus 18 : De veteranis.

Liber 50

Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.

Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.

Titulus 3 : De albo scribendo.

Titulus 4 : De muneribus et honoribus.

Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.

Titulus 6 : De iure immunitatis.

Titulus 7 : De legationibus.

Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.

Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.

Titulus 10 : De operibus publicis.

Titulus 11 : De nundinis.

Titulus 12 : De pollicitationibus.

Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.

Titulus 14 : De proxeneticis.

Titulus 15 : De censibus.

Titulus 16 : De verborum significatione.

Titulus 17 : De diversis regulis iuris antiqui.

Prev

How to Cite

Next

1

De appellationibus et relegationibus.

1

1

Ulpianus libro primo de appellationibus Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium vel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui novissimus sententiam laturus est.

2

Quaesitum est, an adversus rescriptum principis provocari possit, forte si praeses provinciae vel quis alius consulerit et ad consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an appellandi ius supersit. Quid enim, si in consulendo mentitus est? De qua re extat rescriptum divi Pii pros to koinon twn vrakwn, quo ostenditur provocari oportere. Verba rescripti ita se habent: "Ean episteily tis hymin ha dia kai antigrafwmen hymeis hotioun, huparcei tois boulomenois epikaleisvai pros tyn apofasin. Ei gar didacaien y qeudws y oux' ohutws exein ta epestalmena, ouden huf' hymwn einai docy prodiegnwsmenon, twn hws heterws exousin tois grafeisin antepestalkotwn" [id est: Si quis nobis quaedam scripserit et ad ea nos qualecumque responsum dederimus, licebit iis quis volent a responso appellare. Nam si docebunt vel falsa esse vel certe aliter se habere ea quae scripta sunt, nihil a nobis praeiudicatum esse videbitur, qui responderimus scriptis alia peoponentibus.].

3

Huic consequenter videtur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum provocare.

4

Si quis in appellatione erraverit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellaverit, videndum, an error ei nihil offuit. Et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita erravit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si vero maiorem iudicem provocavit, error ei nihil oberit. Et ita multis constitutionibus continetur. Denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et praefectum urbi appellasset, errori eius subventum est rescripto divorum fratrum, cuius verba haec sunt: " Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad iunium rusticum amicum nostrum praefectum urbi provocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset provocatio". Si quis ergo vel parem vel maiorem iudicem appellaverit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit.

5

Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui appellet, et adversus quem et a qua sententia.

2

6

Macer libro primo de appellationibus Sed si apud acta quis appellaverit, satis erit, si dicat "appello".

3

7

Ulpianus libro primo de appellationibus Scio quaesitum, si quis non addiderit in libellis, contra quem adversarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto nihil oportere praescribi.

8

Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit adversarios et quorundam nomina libellis sint complexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi adversus ipsos adquieverit sententiae. Et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum.

9

Certe si plures hi sunt, adversus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse videbuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa.

10

Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam allegare? An vero quasi forma quadam obstrictus sit? Puto tamen, cum semel provocaverit, esse ei facultatem in agendo etiam aliam causam provocationis reddere persequique provocationem suam quibuscumque modis potuerit.

4

11

Macer libro primo de appellationibus Ab exsecutore sententiae appellare non licet.

12

Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, velut praeses provinciae aut procurator caesaris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quaeratur, an iure interpretatum sit: idque etiam divus Antoninus rescripsit.

13

Alio condemnato is cuius interest appellare potest. Qualis est, qui per procuratorem expertus victus est nec procurator suo nomine appellet.

14

Item si emptor de proprietate victus est, eo cessante auctor eius appellare poterit: aut si auctor egerit et victus sit, non est deneganda emptori appellandi facultas. Quid enim, si venditor, qui appellare noluit, idoneus non est? Quin etiam si auctor appellaverit, deinde in causae defensione suspectus visus sit, perinde defensio causae emptori committenda est, atque si ipse appellasset.

15

Idque ita constitutum est in persona creditoris, cum debitor victus appellasset nec ex fide causam defenderet. Quae constitutio ita accipienda est, si interveniente creditore debitor de pignore victus provocaverit: nam absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est.

16

Si procurator, qui iudicio interfuit, victus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, videamus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse. Sed meminisse oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem appellare potest.

5

17

Marcianus libro primo de appellationibus A sententia inter alios dicta appellari non potest nisi ex iusta causa, veluti si quis in coheredum praeiudicium se condemnari patitur vel similem huic causam (quamvis et sine appellatione tutus est coheres): item fideiussores pro eo pro quo intervenerunt. Igitur et venditoris fideiussor emptore victo appellabit, licet emptor et venditor adquiescant.

18

Si heres institutus victus fuerit ab eo, qui de inofficioso testamento agebat, legatariis et qui libertatem acceperunt permittendum est appellare, si querantur per collusionem pronuntiatum: sicut divus Pius rescripsit.

19

Idem rescripsit legatarios causam appellationis agere posse.

20

Sed et si in fraudem suam transactionem factam ab eo qui appellasset dicerent, idem dicendum est. Sed et sine appellatione si fuerit transactum, similiter rescriptum est.

21

Si quis ipso die inter acta voce appellavit, hoc ei sufficit: sin autem hoc non fecerit, ad libellos appellatorios dandos biduum vel triduum computandum est.

6

22

Ulpianus libro secundo de appellationibus Non tantum ei, qui ad supplicium ducitur, provocare permittitur, verum alii quoque nomine eius, non tantum si ille mandaverit, verum quisquis alius provocare voluerit. Neque distinguitur, utrum necessarius eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem provocantem audiri debere. Ergo et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit. Quid ergo, si resistat qui damnatus est adversus provocationem, nec velit admitti eius appellationem perire festinans? Adhuc putem differendum supplicium.

7

23

Marcianus libro primo de appellationibus Cum quidam propter violentiam iudicis non ipsi a quo appellavit dedit libellos, sed publice proposuisset, divus Severus veniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agere.

8

24

Ulpianus libro quatro de appellationibus Illud sciendum est eum qui provocavit non debere conviciari ei a quo appellat: ceterum oportebit eum plecti. Et ita divi fratres rescripserunt.

9

25

Macer libro secundo de appellationibus Illud sciendum est neque pupillum neque rem publicam, cum pro libertate iudicatur, in integrum restitui posse, sed appellationem esse necessariam. Idque ita rescriptum est.

10

26

Ulpianus libro octavo disputationum Si qui separatim fuerint condemnati, quamvis ex eadem causa, pluribus eis appellationibus opus est.

27

Si quis, cum una actione ageretur, quae plures species in se habeat, pluribus summis sit condemnatus, quarum singulae notionem principis non faciunt, omnes autem coniunctae faciunt: poterit ad principem appellare.

28

Sed cum adversus plures probatae essent rationes quae eis nocerent, sufficit eis una appellatio, quia uno titulo comprobatarum rationum omnes conveniebantur.

29

Quotiens autem plures in unam summam condemnantur, utrum una sententia est et quasi plures in unam summam rei sint promittendi, ut unusquisque eorum in solidum teneatur, an vero scinditur in personas sententia, quaeritur. Et Papinianus respondit scindi sententiam in personas atque ideo eos qui condemnati sunt viriles partes debere.

30

Quod est rescriptum in communi causa, quotiens alter appellat, alter non, alterius victoriam ei proficere qui non provocavit, hoc ita demum probandum est, si una eademque causa fuit defensionis: ceterum si diversae, alia causa est. Ut in duobus tutoribus procedit, si alter tutelam gesserat, alter non attigerat et is qui non gesserat provocavit: iniquum est enim, qui idcirco adgnoverat sententiam, quoniam gessisse se scit, propter appellationem eius qui non gesserat optinere.

11

31

Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus Cum ex causa iudicati soluta esset pecunia ex necessitate iudicis ab eo, qui appellatione interposita meruerit meliorem sententiam, recipere eum pecuniam quam solvit oportet.

12

32

Ulpianus libro secundo opinionum Si constet nullo actu ex lege habito duumvirum creatum, sed tantum vocibus popularium postulatum eisque tunc proconsulem, quod facere non debuit, consensisse: appellatio in re aperta supervacua fuit.

13

33

Ulpianus libro secundo responsorum Appellanti nihil obesse, quod in libellis a qua parte sententiae appellaret non significavit.

34

Non solere improbari appellationem eorum, qui vel unam causam appellandi probabilem habuerunt.

14

35

Ulpianus libro 14 ad edictum Si perlusorio iudicio actum sit adversus testamentum, an ius faciat iudex, videndum. Et divus Pius, cum inter coniunctas personas diceretur per collusionem in necem legatariorum et libertatium actum, appellare eis permisit. Et hodie hoc iure utimur, ut possint appellare: sed et agere causam apud ipsum iudicem, qui de testamento cognoscit, si suspicantur non ex fide heredem causam agere.

36

Quotiens herede non respondente secundum adversarium sententia datur, rescriptum est nihil nocere neque legatis neque libertatibus. Et hoc divorum fratrum epistula continetur ad domitium in haec verba: "Quod absente possessore nec quoquam nomine eius respondente pronuntiatum est, non habet rei iudicatae auctoritatem nisi adversus eum solum qui adesse neglexerit. Quare his, qui testamento libertates vel legata vel fideicommissa acceperunt, salvae sunt actiones, si quas habuerunt, perinde ac si nihil esset iudicatum: et ideo adversus eum qui vicit permittimus eis agere".

15

37

Marcellus libro primo digestorum Servi appellare non possunt: sed domini eorum ad opem servo ferendam possunt uti auxilio appellationis, et alius domini nomine id facere potest. Sin vero neque dominus neque alius pro domino appellaverit, ipsi [ipso] servo, qui sententiam tristem passus est, auxilium sibi implorare non denegamus.

16

38

Modestinus libro sexto differentiarum Constitutiones, quae de recipiendis nec non appellationibus loquuntur, ut nihil novi fiat, locum non habent in eorum persona, quos damnatos statim puniri publice interest: ut sunt insignes latrones vel seditionem concitatores vel duces factionum.

17

39

Modestinus libro octavo regularum Cum in una causa separatim duplex sententia divisa datur, veluti una sortis, alia usurarum, duplex appellatio necessaria est, ne alteram adgnovisse, de altera provocasse intellegatur.

40

Tutor pupillo datus si provocet, interim pupillo curator dabitur. Sed si tutoris auctoritas fuerit necessaria, veluti ad adeundam hereditatem, tutor ei necessario dabitur, quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est.

18

41

Modestinus libro 17 responsorum Lucius Titius pro servo suo, qui ad bestias datus est, provocationem interposuit: quaero, an huiusmodi appellationis causas per procuratorem reddere possit. Modestinus respondit posse.

19

42

Modestinus libro singulari de enucleatis casibus Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuerit, valere non debet: et ideo et sine appellatione causa denuo induci potest. Non iure profertur sententia, si specialiter contra leges vel senatus consultum vel constitutionem fuerit prolata. Unde si quis ex hac sententia appellaverit et praescriptione summotus sit, minime confirmatur ex hac praescriptione sententia. Unde potest causa ab initio agitari.

20

43

Modestinus libro singulari de praescriptionibus Qui suspectum tutorem facit et qui de non recipienda tutela excusationem agitat, alieno nomine agere intellegendus est.

44

Is vero qui in rem suam procurator datus est, intra biduum appellare debet, quia suam causam agit.

45

Militibus appellandi tempora non remittuntur, et victi si non provocaverint et sollemnia fecerint, postea non audiuntur.

21

46

Papirius libro primo de constitutionis Imperatores antoninus et verus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti.

47

Idem rescripserunt ab iudice, quem a praeside provinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reverti eum ad praesidem debere.

48

Si magistratus creatus appellaverit, collegam eius interim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellaverit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellaverit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si vero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui hoc adscribendum sit. In locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat.

49

Idem rescripserunt, quamvis usitatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab adversario, aequum sibi videri fructus apud sequestres deponi.

22

50

Papinianus libro secundo responsorum Ad principem remissa cognitio ab eo circumduci potest, qui remisit.

23

51

Papinianus libro 19 responsorum Ex consensu litigantium citra compromissum a praeside provinciae iudice dato victus potest provocare.

52

Cum procurator Caesaris, qui partibus praesidis non fungebatur, in lite privatorum ius dandi iudicis non habuisset, frustra provocatum ab ea sententia constitit, quae non tenebat.

53

Filium familias, cum adversus patrem eius de bonis, quae per ipsum poterant adquiri, pronuntiatum esset, respondi non nisi patris nomine potuisse provocare.

54

Eum, qui cognovit edictum peremptorium, secundum ordinis causam dati placuit non recte provocasse, cum in eius potestate fuerit ante diem praestitutum pro tribunali respondentem aut defensum edicti denuntiationem rumpere.

24

55

Scaevola libro quinto responsorum Negotiorum gestor vel tutor vel curator bona fide condemnati appellaverunt et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur. Respondit secundum ea quae proponerentur dandam utilem actionem.

56

Curator iuvenis adversus tutoris heredes iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem vicensimum quintum annum aetatis iuvenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit. Quaero, regressus a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an vero curatorem in eam rem conveniri oporteret. Respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum ea quae proponerentur.

25

57

Paulus libro 20 responsorum Autokratwr alecandros tw koinw twn en bivunia hellynwn. ekkaleisvai men pws an tis kwluoito hupo twn dikazontwn, oux' horw, hopote ecestin tyn heteran hodon trepomenon tauto poiein kai vatton pros me afikneisvai. hubrei de kai bia xrysvai pros tous ekkaloumenous kai frouran stratiwtikyn periistan kai haplws eipein apofrattein autois tyn deuro anodon apagoreuomen tois epitropois kai tois hygoumenois twn evnwn. kai peisvysontai tauty mou ty prorrysei, eidotes hoti tosouton moi melei tys twn arxomenwn eleuverias, hoson kai tys eunoias autwn kai peivous. [id est: Imp. Alexander communi Graecorum in Bithynia. Appellare quomodo quis prohibeatur a iudicantibus, non perspicio; cum liceat alteram viam ingresso idem facere et ocius ad me pervenire. Iniuria autem et vi uti adversus appellantes et custodia militari eos coercere et ut brevi dicam viam iis ad nos obstruere procuratoribus praesidibusque provinciarum interdicimus, parebuntque huic meae iussioni, cum sciant tanti me facere subditorum libertatem quanti eorum benevolentiam et oboedientian].

26

58

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum Ad imperatorem causam remissam partibus consentientibus praeses, si ad eius notionem pertinet, audire potest.

27

59

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum Tutor si in negotio pupilli provocaverit vel curator in adulti, heres eius, antequam reddat rationes, appellationis causam persequi debet: nam post redditas rationes nec ipse tutor nec curator appellationis merita probare cogitur.

28

60

Scaevola libro 25 digestorum Creditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absoluti essent fideiussores, servus eius appellavit. Quaesitum est, an appellatio, quam servus interposuit nomine domini, nullius momenti esset. Respondit eiusmodi appellationem non esse observandam.

61

Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis provinciae rationes, quas apud se esse caverat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea exhibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio. Quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit. Respondit nihil proponi, cur denegandum esset appellationis auxilium.

62

Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnavit, quam rei aequitas exigebat, a sententia eius provocaverunt: pendente causa appellationis iuvenes adoleverunt. Quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinentem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit. Respondit eos, quorum tutela gesta esset, si vellent causam exsequi, non prohibendos. Idem et in curatoribus observandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem pervenit.

PrevBack to TopNext