Table of Contents
Digest
Liber 1
Titulus 1 : De iustitia et iure
Titulus 2 : De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium
Titulus 3 : De legibus senatusque consultis et longa consuetudine
Titulus 4 : De constitutionibus principum
Titulus 6 : De his qui sui vel alieni iuris sunt
Titulus 7 : De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur
Titulus 8 : De divisione rerum et qualitate
Titulus 10 : De officio consulis
Titulus 11 : De officio praefecti praetorio
Titulus 12 : De officio praefecti urbi
Titulus 13 : De officio quaestoris
Titulus 14 : De officio praetorum
Titulus 15 : De officio praefecti vigilum
Titulus 16 : De officio proconsulis et legati
Titulus 17 : De officio praefecti Augustalis
Titulus 18 : De officio praesidis
Titulus 19 : De officio procuratoris Caesaris vel rationalis
Titulus 20 : De officio iuridici
Titulus 21 : De officio eius, cui mandata est iurisdictio
Titulus 22 : De officio adsessorum
Liber 2
Titulus 2 : Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Titulus 3 : Si quis ius dicenti non obtemperaverit.
Titulus 4 : De in ius vocando.
Titulus 5 : Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.
Titulus 6 : In ius vocati ut eant aut satis vel cautum dent.
Titulus 7 : Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Titulus 8 : Qui satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur.
Titulus 9 : Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Titulus 10 : De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Titulus 11 : Si quis cautionibus in iudicio sistendi causa factis non obtemperaverit.
Titulus 12 : De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Titulus 15 : De transactionibus.
Liber 3
Titulus 2 : De his qui notantur infamia.
Titulus 3 : De procuratoribus et defensoribus.
Titulus 4 : Quod cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur.
Titulus 5 : De negotiis gestis.
Titulus 6 : De calumniatoribus.
Liber 4
Titulus 1 : De in integrum restitutionibus.
Titulus 2 : Quod metus causa gestum erit.
Titulus 4 : De minoribus viginti quinque annis.
Titulus 5 : De capite minutis.
Titulus 6 : Ex quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur.
Titulus 7 : De alienatione iudicii mutandi causa facta.
Titulus 8 : De receptis: qui arbitrium receperint ut sententiam dicant.
Titulus 9 : Nautae caupones stabularii ut recepta restituant.
Liber 5
Titulus 1 : De iudiciis: ubi quisque agere vel conveniri debeat.
Titulus 2 : De inofficioso testamento.
Titulus 3 : De hereditatis petitione.
Titulus 4 : Si pars hereditatis petatur.
Titulus 5 : De possessoria hereditatis petitione.
Titulus 6 : De fideicommissaria hereditatis petitione.
Liber 6
Titulus 1 : De rei vindicatione.
Titulus 2 : De publiciana in rem actione.
Titulus 3 : Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.
Liber 7
Titulus 1 : De usu fructu et quemadmodum quis utatur fruatur.
Titulus 2 : De usu fructu adcrescendo.
Titulus 3 : Quando dies usus fructus legati cedat.
Titulus 4 : Quibus modis usus fructus vel usus amittitur.
Titulus 5 : De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Titulus 6 : Si usus fructus petetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 7 : De operis servorum
Titulus 8 : De usu et habitatione.
Titulus 9 : Usufructuarius quemadmodum caveat.
Liber 8
Titulus 2 : De servitutibus praediorum urbanorum.
Titulus 3 : De servitutibus praediorum rusticorum.
Titulus 4 : Communia praediorum tam urbanorum quam rusticorum.
Titulus 5 : Si servitus vindicetur vel ad alium pertinere negetur.
Titulus 6 : Quemadmodum servitutes amittuntur.
Liber 9
Titulus 1 : Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Titulus 2 : Ad legem Aquiliam.
Titulus 3 : De his, qui effuderint vel deiecerint.
Titulus 4 : De noxalibus actionibus.
Liber 10
Titulus 1 : Finium regundorum.
Titulus 2 : Familiae erciscundae.
Titulus 3 : Communi dividundo.
Liber 11
Titulus 1 : De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Titulus 2 : De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Titulus 3 : De servo corrupto.
Titulus 6 : Si mensor falsum modum dixerit.
Titulus 7 : De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Titulus 8 : De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Liber 12
Titulus 1 : De rebus creditis si certum petetur et de condictione.
Titulus 2 : De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Titulus 3 : De in litem iurando.
Titulus 4 : De condictione causa data causa non secuta.
Titulus 5 : De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Titulus 6 : De condictione indebiti.
Titulus 7 : De condictione sine causa.
Liber 13
Titulus 1 : De condictione furtiva.
Titulus 2 : De condictione ex lege.
Titulus 3 : De condictione triticiaria.
Titulus 4 : De eo quod certo loco dari oportet.
Titulus 5 : De pecunia constituta.
Titulus 6 : Commodati vel contra.
Titulus 7 : De pigneraticia actione vel contra.
Liber 14
Titulus 1 : De exercitoria actione.
Titulus 2 : De lege Rodia [Rhodia] de iactu.
Titulus 3 : De institoria actione.
Titulus 4 : De tributoria actione.
Titulus 5 : Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Titulus 6 : De senatus consulto Macedoniano.
Liber 15
Titulus 2 : Quando de peculio actio annalis est.
Liber 16
Titulus 1 : Ad senatus consultum Velleianum.
Titulus 2 : De compensationibus.
Titulus 3 : Depositi vel contra.
Liber 17
Titulus 1 : Mandati vel contra.
Liber 18
Titulus 1 : De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis (..)
Titulus 2 : De in diem addictione.
Titulus 3 : De lege commissoria.
Titulus 4 : De hereditate vel actione vendita.
Titulus 5 : De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Titulus 6 : De periculo et commodo rei venditae.
Titulus 7 : De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Liber 19
Titulus 1 : De actionibus empti venditi.
Titulus 4 : De rerum permutatione.
Titulus 5 : De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Liber 20
Titulus 1 : De pignoribus et hypothecis et qualiter ea contrahantur et de pactis eorum.
Titulus 2 : In quibus causis pignus vel hypotheca tacite contrahitur.
Titulus 3 : Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Titulus 5 : De distractione pignorum et hypothecarum.
Titulus 6 : Quibus modis pignus vel hypotheca solvitur.
Liber 21
Titulus 1 : De aedilicio edicto et redhibitione et quanti minoris.
Titulus 2 : De evictionibus et duplae stipulatione.
Titulus 3 : De exceptione rei venditae et traditae.
Liber 22
Titulus 1 : De usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora.
Titulus 2 : De nautico faenore.
Titulus 3 : De probationibus et praesumptionibus.
Titulus 4 : De fide instrumentorum et amissione eorum.
Titulus 6 : De iuris et facti ignorantia.
Liber 23
Titulus 2 : De ritu nuptiarum.
Titulus 4 : De pactis dotalibus.
Liber 24
Titulus 1 : De donationibus inter virum et uxorem.
Titulus 2 : De divortiis et repudiis.
Titulus 3 : Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Liber 25
Titulus 1 : De impensis in res dotales factis.
Titulus 2 : De actione rerum amotarum.
Titulus 3 : De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Titulus 4 : De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Titulus 5 : Si ventris nomine muliere in possessionem missa (..)
Titulus 6 : Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Liber 26
Titulus 2 : De testamentaria tutela.
Titulus 3 : De confirmando tutore vel curatore.
Titulus 4 : De legitimis tutoribus.
Titulus 5 : De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent (..)
Titulus 6 : Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Titulus 7 : De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non (..)
Titulus 8 : De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Titulus 9 : Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Titulus 10 : De suspectis tutoribus et curatoribus.
Liber 27
Titulus 1 : De excusationibus.
Titulus 2 : Ubi pupillus educari vel morari debeat et de alimentis ei praestandis.
Titulus 3 : De tutelae et rationibus distrahendis et utili curationis causa actione.
Titulus 4 : De contraria tutelae et utili actione.
Titulus 5 : De eo qui pro tutore prove curatore negotia gessit.
Titulus 6 : Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
Titulus 7 : De fideiussoribus et nominatoribus et heredibus tutorum et curatorum.
Titulus 8 : De magistratibus conveniendis.
Titulus 10 : De curatoribus furioso et aliis extra minores dandis.
Liber 28
Titulus 1 : Qui testamenta facere possunt et quemadmodum tesamenta fiant.
Titulus 2 : De liberis et postumis heredibus instituendis vel exheredandis.
Titulus 3 : De iniusto rupto irrito facto testamento.
Titulus 4 : De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Titulus 5 : De heredibus instituendis.
Titulus 6 : De vulgari et pupillari substitutione.
Titulus 7 : De condicionibus institutionum.
Titulus 8 : De iure deliberandi.
Liber 29
Titulus 1 : De testamento militis.
Titulus 2 : De adquirenda vel omittenda hereditate.
Titulus 3 : Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur.
Titulus 4 : Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem.
Titulus 5 : De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur.
Titulus 6 : Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit.
Titulus 7 : De iure codicillorum.
Liber 30
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 31
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 32
Titulus 1 : De legatis et fideicommissis.
Liber 33
Titulus 1 : De annuis legatis et fideicommissis.
Titulus 2 : De usu et de usu fructu et reditu et habitatione et operis per legatum (..)
Titulus 3 : De servitute legata.
Titulus 4 : De dote praelegata.
Titulus 5 : De optione vel electione legata.
Titulus 6 : De tritico vino vel oleo legato.
Titulus 7 : De instructo vel instrumento legato.
Titulus 8 : De peculio legato.
Titulus 10 : De suppellectile legata.
Liber 34
Titulus 1 : De alimentis vel cibariis legatis.
Titulus 2 : De auro argento mundo ornamentis unguentis veste vel vestimentis et statuis legatis.
Titulus 3 : De liberatione legata.
Titulus 4 : De adimendis vel transferendis legatis vel fideicommissis.
Titulus 6 : De his quae poenae causa relinquuntur.
Titulus 7 : De regula Catoniana.
Titulus 8 : De his quae pro non scriptis habentur.
Titulus 9 : De his quae ut indignis auferuntur.
Liber 35
Titulus 1 : De condicionibus et demonstrationibus et causis et modis eorum (...)
Titulus 2 : Ad legem Falcidiam.
Titulus 3 : Si cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur.
Liber 36
Titulus 1 : Ad senatus consultum Trebellianum.
Titulus 2 : Quando dies legatorum vel fideicommissorum cedat.
Titulus 3 : Ut legatorum seu fideicommissorum servandorum causa caveatur.
Titulus 4 : Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa esse liceat.
Liber 37
Titulus 1 : De bonorum possessionibus.
Titulus 2 : Si tabulae testamenti extabunt.
Titulus 3 : De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Titulus 4 : De bonorum possessione contra tabulas.
Titulus 5 : De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Titulus 6 : De collatione bonorum.
Titulus 7 : De dotis collatione.
Titulus 8 : De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Titulus 9 : De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Titulus 10 : De Carboniano edicto.
Titulus 11 : De bonorum possessione secundum tabulas.
Titulus 12 : Si a parente quis manumissus sit.
Titulus 13 : De bonorum possessione ex testamento militis.
Titulus 14 : De iure patronatus.
Titulus 15 : De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Liber 38
Titulus 1 : De operis libertorum.
Titulus 2 : De bonis libertorum.
Titulus 3 : De libertis universitatium.
Titulus 4 : De adsignandis libertis.
Titulus 5 : Si quid in fraudem patroni factum sit.
Titulus 6 : Si tabulae testamenti nullae extabunt, unde liberi.
Titulus 9 : De successorio edicto.
Titulus 10 : De gradibus et adfinibus et nominibus eorum.
Titulus 11 : Unde vir et uxor.
Titulus 12 : De veteranorum et militum successione.
Titulus 13 : Quibus non competit bonorum possessio.
Titulus 14 : Ut ex legibus senatusve consultis bonorum possessio detur.
Titulus 15 : Quis ordo in possessionibus servetur.
Titulus 16 : De suis et legitimis heredibus.
Titulus 17 : Ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum.
Liber 39
Titulus 1 : De operis novi nuntiatione.
Titulus 2 : De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.
Titulus 3 : De aqua et aquae pluviae arcendae.
Titulus 4 : De publicanis et vectigalibus et commissis.
Titulus 6 : De mortis causa donationibus et capionibus.
Liber 40
Titulus 1 : De manumissionibus.
Titulus 2 : De manumissis vindicta.
Titulus 3 : De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Titulus 4 : De manumissis testamento.
Titulus 5 : De fideicommissariis libertatibus.
Titulus 6 : De ademptione libertatis.
Titulus 8 : Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
Titulus 9 : Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
Titulus 10 : De iure aureorum anulorum.
Titulus 11 : De natalibus restituendis.
Titulus 12 : De liberali causa.
Titulus 13 : Quibus ad libertatem proclamare non licet.
Titulus 14 : Si ingenuus esse dicetur.
Titulus 15 : Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
Titulus 16 : De collusione detegenda.
Liber 41
Titulus 1 : De adquirendo rerum dominio.
Titulus 2 : De adquirenda vel amittenda possessione.
Titulus 3 : De usurpationibus et usucapionibus.
Titulus 5 : Pro herede vel pro possessore.
Liber 42
Titulus 1 : De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Titulus 3 : De cessione bonorum.
Titulus 4 : Quibus ex causis in possessionem eatur.
Titulus 5 : De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Titulus 6 : De separationibus.
Titulus 7 : De curatore bonis dando.
Titulus 8 : Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Liber 43
Titulus 1 : De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.
Titulus 4 : Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.
Titulus 5 : De tabulis exhibendis.
Titulus 6 : Ne quid in loco sacro fiat.
Titulus 7 : De locis et itineribus publicis.
Titulus 8 : Ne quid in loco publico vel itinere fiat.
Titulus 9 : De loco publico fruendo.
Titulus 10 : De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.
Titulus 11 : De via publica et itinere publico reficiendo.
Titulus 12 : De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.
Titulus 14 : Ut in flumine publico navigare liceat.
Titulus 15 : De ripa munienda.
Titulus 16 : De vi et de vi armata.
Titulus 18 : De superficiebus.
Titulus 19 : De itinere actuque privato.
Titulus 20 : De aqua cottidiana et aestiva.
Titulus 24 : Quod vi aut clam.
Titulus 25 : De remissionibus.
Titulus 27 : De arboribus caedendis.
Titulus 28 : De glande legenda.
Titulus 29 : De homine libero exhibendo.
Titulus 30 : De liberis exhibendis, item ducendis.
Titulus 33 : De Salviano interdicto.
Liber 44
Titulus 1 : De exceptionibus praescriptionibus et praeiudiciis.
Titulus 2 : De exceptione rei iudicatae.
Titulus 3 : De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.
Titulus 4 : De doli mali et metus exceptione.
Titulus 5 : Quarum rerum actio non datur.
Titulus 7 : De obligationibus et actionibus.
Liber 45
Titulus 1 : De verborum obligationibus.
Titulus 2 : De duobus reis constituendis.
Titulus 3 : De stipulatione servorum.
Liber 46
Titulus 1 : De fideiussoribus et mandatoribus.
Titulus 2 : De novationibus et delegationibus.
Titulus 3 : De solutionibus et liberationibus.
Titulus 4 : De acceptilatione.
Titulus 5 : De stipulationibus praetoriis.
Titulus 6 : Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Titulus 8 : Ratam rem haberi et de ratihabitione.
Liber 47
Titulus 1 : De privatis delictis.
Titulus 4 : Si is, qui testamento liber esse iussus erit (..)
Titulus 5 : Furti adversus nautas caupones stabularios.
Titulus 6 : Si familia furtum fecisse dicetur.
Titulus 7 : Arborum furtim caesarum.
Titulus 8 : Vi bonorum raptorum et de turba.
Titulus 9 : De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.
Titulus 10 : De iniuriis et famosis libellis.
Titulus 11 : De extraordinariis criminibus.
Titulus 12 : De sepulchro violato.
Titulus 15 : De praevaricatione.
Titulus 16 : De receptatoribus.
Titulus 17 : De furibus balneariis.
Titulus 18 : De effractoribus et expilatoribus.
Titulus 19 : Expilatae hereditatis.
Titulus 22 : De collegiis et corporibus.
Titulus 23 : De popularibus actionibus.
Liber 48
Titulus 1 : De publicis iudiciis.
Titulus 2 : De accusationibus et inscriptionibus.
Titulus 3 : De custodia et exhibitione reorum.
Titulus 4 : Ad legem Iuliam maiestatis.
Titulus 5 : Ad legem Iuliam de adulteriis coercendis.
Titulus 6 : Ad legem Iuliam de vi publica.
Titulus 7 : Ad legem Iuliam de vi privata.
Titulus 8 : Ad legem Corneliam de siccariis et veneficis.
Titulus 9 : De lege Pompeia de parricidiis.
Titulus 10 : De lege Cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.
Titulus 11 : De lege Iulia repetundarum.
Titulus 12 : De lege Iulia de annona.
Titulus 13 : Ad legem Iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.
Titulus 14 : De lege Iulia ambitus.
Titulus 15 : De lege Fabia de plagiariis.
Titulus 16 : Ad senatus consultum Turpillianum et de abolitionibus criminum.
Titulus 17 : De requirendis vel absentibus damnandis.
Titulus 18 : De quaestionibus.
Titulus 20 : De bonis damnatorum.
Titulus 21 : De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem (..)
Titulus 22 : De interdictis et relegatis et deportatis.
Titulus 23 : De sententiam passis et restitutis.
Titulus 24 : De cadaveribus punitorum.
Liber 49
Titulus 1 : De appellationibus et relegationibus.
Titulus 2 : A quibus appellari non licet.
Titulus 3 : Quis a quo appelletur.
Titulus 4 : Quando appellandum sit et intra quae tempora.
Titulus 5 : De appellationibus recipiendis vel non.
Titulus 6 : De libellis dimissoriis, qui apostoli dicuntur.
Titulus 7 : Nihil innovari appellatione interposita.
Titulus 8 : Quae sententiae sine appellatione rescindantur.
Titulus 9 : An per alium causae appellationum reddi possunt.
Titulus 10 : Si tutor vel curator magistratusve creatus appellaverit.
Titulus 11 : Eum qui appellaverit in provincia defendi.
Titulus 12 : Apud eum, a quo appellatur, aliam causam agere compellendum.
Titulus 13 : Si pendente appellatione mors intervenerit.
Titulus 15 : De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.
Titulus 17 : De castrensi peculio.
Liber 50
Titulus 1 : Ad municipalem et de incolis.
Titulus 2 : De decurionibus et filiis eorum.
Titulus 3 : De albo scribendo.
Titulus 4 : De muneribus et honoribus.
Titulus 5 : De vacatione et excusatione munerum.
Titulus 6 : De iure immunitatis.
Titulus 8 : De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Titulus 9 : De decretis ab ordine faciendis.
Titulus 10 : De operibus publicis.
Titulus 12 : De pollicitationibus.
Titulus 13 : De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
4
Quando appellandum sit et intra quae tempora.1
Ulpianus libro primo de appellationibus Si quidem in insulam deportandum adnotaverit praeses provinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, videamus, quando sit provocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? Et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur. Ceterum verendum est, ne sero sit, ut tunc provocetur, cum imperator insulam ei adsignaverit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare. Rursus illud verendum est, si mendaciis apud principem oneravit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi viam provocandi. Quid ergo est? Recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra provocaretur, quia non adversus principem, sed adversus iudicis calliditatem provocavit. Simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.
Si quis tutor datus fuerit vel testamento vel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum provocare (hoc enim divus Marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.
Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus vel honorem vocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint.
Solent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut gaium seium creent magistratum vel alius quis honor vel munus in eum conferatur. Utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an vero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? Et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreverit: magis enim consilium dedisse praeses videtur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo provocandum.
Sed et si praeses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit provocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.
Biduum vel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit. Quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? Utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an vero ex die, quo condicio sententiae extitit? Sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.
Quod in sententiis praeceptum est, ut vel altera die vel tertia provocetur, hoc etiam in ceteris observandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.
Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio divi Marci voluit, si forte eius, a quo provocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: "Is dies servabitur, quo primo adeundi facultas erit". Quare si forte post sententiam statim ictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiavit (ut fieri adsolet), dicendum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit provocare. Ergo si statim se subduxit, similiter subveniendum est.
Quid igitur, si condicio horae effecit, ut se reciperet? Si forte dicta sit sententia iam suprema hora? Utique non videbitur se subtraxisse.
Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non venerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad villam suburbanam? Magisque est, ut non debeat imputari. Quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi.
Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facultatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: videndum est, an ei praescribi possit, quod eum non adierit. Et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, praescriptio locum habeat.
In propria causa biduum accipitur. Propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? Et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.
Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem observet. At si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, utrum biduum an triduum observetur. Et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum observetur.
Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium vel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. Ex hoc apparet tertio die provocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit.
Si quis suspectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem.
Si adversus absentem fuerit pronuntiatum, biduum vel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronuntiatum est. Quod autem dicitur absentem posse provocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non provocavit, difficile est, ut hic audiatur.
2
Macer libro primo de appellationibus Si procuratorio nomine egeris et victus appellaveris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse videtur. Sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam causam defenderis.
Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius interest, an etiam tertia die appellare possit, videamus. Sed dicendum est secunda die appellare eum debere, quia verum est eum suam causam defendere. Contrarium ei est. Si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia videtur quasi alieno nomine appellare, quando, si velit causam suam alienam videri, semet ipsum excludit, quia in aliena causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat.
3
Macer libro secundo de appellationibus Illud videamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellaverit et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? Quia qui tunc non appellavit, vera esse quae scripta sunt consensisse videtur: nec audiendus est, si dicat eventum rescripti sacri se sustinuisse.