Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Sosthenes frater
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu
vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco
ipsorum et nostro
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est
vobis in Christo Iesu
quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in
omni scientia
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die
adventus Domini nostri Iesu Christi
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu
Christi Domini nostri
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi
ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem
sensu et in eadem sententia
significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui
sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum
Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis
aut in nomine Pauli baptizati estis
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et
Gaium
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem
alium baptizaverim
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in
sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem
qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam
prudentium reprobabo
ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne
stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam
quaerunt
nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem
scandalum gentibus autem stultitiam
ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam
quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod
infirmum est Dei fortius est hominibus
videte enim vocationem vestram fratres quia non multi
sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes
et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non
sunt ut ea quae sunt destrueret
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est
sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino
glorietur
Caput 2
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem
sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum
et hunc crucifixum
et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud
vos
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus
sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute
Dei
sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non
huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam
praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent
numquam Dominum gloriae crucifixissent
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit
nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim
omnia scrutatur etiam profunda Dei
quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis
qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo
est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed
in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem
sensum Christi habemus
Caput 3
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed
quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc
quidem potestis adhuc enim estis carnales
cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis
et secundum hominem ambulatis
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo
nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus
dedit
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui
incrementum dat Deus
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio
estis
secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus
fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo
superaedificet
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod
positum est qui est Christus Iesus
si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum
argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia
in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem
accipiet
si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus
erit sic tamen quasi per ignem
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in
vobis
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus
templum enim Dei sanctum est quod estis vos
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc
saeculo stultus fiat ut sit sapiens
sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum
est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae
sunt
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive
mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
vos autem Christi Christus autem Dei
Caput 4
sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei
hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis
inveniatur
mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die
sed neque me ipsum iudico
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui
autem iudicat me Dominus est
itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui
et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit
unicuique a Deo
haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut
in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si
autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis
et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti
destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos
infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et
colaphis caedimur et instabiles sumus
et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et
benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi
facti sumus omnium peripsima usque adhuc
non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos
moneo
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non
multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
rogo ergo vos imitatores mei estote
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et
fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in
omni ecclesia doceo
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non
sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu
mansuetudinis
Caput 5
omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis
nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur
de medio vestrum qui hoc opus fecit
ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut
praesens eum qui sic operatus est
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo
spiritu cum virtute Domini Iesu
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus
sit in die Domini Iesu
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam
massam corrumpit
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis
azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento
malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus
aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater
nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut
rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui
intus sunt vos iudicatis
nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis
ipsis
Caput 6
audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari
apud iniquos et non apud sanctos
an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis
iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt
in ecclesia illos constituite ad iudicandum
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens
quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud
infideles
iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis
inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare
neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque
avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis
sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent
sed ego sub nullius redigar potestate
esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec
destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem
suam
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens
ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus
efficitur erunt enim inquit duo in carne una
qui autem adheret Domino unus spiritus est
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo
extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti
qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in
corpore vestro
Caput 7
de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non
tangere
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et
unaquaeque suum virum habeat
uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem
et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut
vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter
incontinentiam vestram
hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque
proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant
sicut et ego
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam
uri
his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed
Dominus uxorem a viro non discedere
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari
et vir uxorem ne dimittat
nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet
infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit
habitare cum illa non dimittat virum
sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et
sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent
nunc autem sancti sunt
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti
subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir
si mulierem salvam facies
nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit
Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in
praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio
mandatorum Dei
unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber
fieri magis utere
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini
similiter qui liber vocatus est servus est Christi
pretio empti estis nolite fieri servi hominum
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud
Deum
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium
autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem
quoniam bonum est homini sic esse
alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab
uxore noli quaerere uxorem
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo
non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui
habent uxores tamquam non habentes sint
et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non
gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim
figura huius mundi
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est
sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo
placeat uxori et divisus est
et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit
sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo
placeat viro
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis
iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum
observandi
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua
quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem
potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem
suam bene facit
igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et
qui non iungit melius facit
mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si
dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium
puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
Caput 8
de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes
scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum
oporteat eum scire
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est
idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra
siquidem sunt dii multi et domini multi
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus
Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque
nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma
polluitur
esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus
deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat
infirmibus
si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio
recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum
idolothyta
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem
Christus mortuus est
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam
eorum infirmam in Christo peccatis
quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo
carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
Caput 9
non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi
non opus meum vos estis in Domino
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum
apostolatus mei vos estis in Domino
mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi
sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc
operandi
quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et
fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat
numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti
numquid de bubus cura est Deo
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt
quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia
vestra metamus
si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed
non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio
Christi
nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario
sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur
ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de
evangelio vivere
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita
fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi
incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero
si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus
dispensatio mihi credita est
quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu
ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures
lucri facerem
et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem
sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine
lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos
qui sine lege erant
factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus
omnia factus sum ut omnes facerem salvos
omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius
efficiar
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt
sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et
illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi
aerem verberans
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum
aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
Caput 10
nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub
nube fuerunt et omnes mare transierunt
et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de
spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati
sunt in deserto
haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus
concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis
quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et
ceciderunt una die viginti tria milia
neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a
serpentibus perierunt
neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et
perierunt ab exterminatore
haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt
autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
itaque qui se existimat stare videat ne cadat
temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus
qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam
proventum ut possitis sustinere
propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio
sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de
uno pane participamur
videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias
participes sunt altaris
quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod
idolum sit aliquid
sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo
autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem
daemoniorum
non potestis mensae Domini participes esse et mensae
daemoniorum
an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia
licent sed non omnia expediunt
omnia licent sed non omnia aedificant
nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes
propter conscientiam
Domini est terra et plenitudo eius
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis
adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite
manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim
libertas mea iudicatur ab alia conscientia
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod
gratias ago
sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis
omnia in gloriam Dei facite
sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae
Dei
sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi
utile est sed quod multis ut salvi fiant
Caput 11
imitatores mei estote sicut et ego Christi
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut
tradidi vobis praecepta mea tenetis
volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput
autem mulieris vir caput vero Christi Deus
omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput
suum
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est
mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est
Dei mulier autem gloria viri est
non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter
virum
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter
angelos
verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in
Domino
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem
ex Deo
vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat
ignominia est illi
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli
pro velamine ei dati sunt
si quis autem videtur contentiosus esse nos talem
consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in
deterius convenitis
primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio
scissuras esse et ex parte credo
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti
fiant in vobis
convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam
manducare
unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius
quidem esurit alius autem ebrius est
numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut
ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos
in hoc non laudo
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam
Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro
vobis hoc facite in meam commemorationem
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum
testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam
commemorationem
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem
bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem
Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de
calice bibat
qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et
bibit non diiudicans corpus
ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt
multi
quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo
damnemur
itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem
expectate
si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis
cetera autem cum venero disponam
Caput 12
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout
ducebamini euntes
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur
omnia in omnibus
unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem
sermo scientiae secundum eundem Spiritum
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno
Spiritu
alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio
spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens
singulis prout vult
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem
membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati
sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati
sumus
nam et corpus non est unum membrum sed multa
si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non
ideo non est de corpore
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore
non ideo non est de corpore
si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi
odoratus
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore
sicut voluit
quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut
iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse
necessariora sunt
et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem
abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem
habent
honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus
ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem
sollicita sint membra
et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra
sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
vos autem estis corpus Christi et membra de membro
et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos
secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes
gubernationes genera linguarum
numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes
doctores
numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent
curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem
viam vobis demonstro
Caput 13
si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non
habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem
scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero
nihil sum
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si
tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit
perperam non inflatur
non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non
cogitat malum
non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive
linguae cessabunt sive scientia destruetur
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex
parte est
cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus
cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad
faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his
est caritas
Caput 14
sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut
prophetetis
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo
enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et
exhortationem et consolationes
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat
ecclesiam aedificat
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam
maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut
ecclesia aedificationem accipiat
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis
prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in
doctrina
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara
nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod
citharizatur
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis
quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil
sine voce est
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et
qui loquitur mihi barbarus
sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad
aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine
fructu est
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu
psallam et mente
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae
quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et
alios instruam quam decem milia verborum in lingua
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli
estote sensibus autem perfecti estote
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis
loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus
prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis
loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel
idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem
adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum
psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet
omnia ad aedificationem fiant
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et
per partes et unus interpretetur
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem
loquatur et Deo
prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant
et omnes exhortentur
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus
ecclesiis sanctorum
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui
sed subditas esse sicut et lex dicit
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent
turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae
scribo vobis quia Domini sunt mandata
si quis autem ignorat ignorabitur
itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite
prohibere
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
Caput 15
notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi
vobis quod et accepistis in quo et statis
per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si
tenetis nisi si frustra credidistis
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum
scripturas
et quia visus est Cephae et post haec undecim
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus
multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari
apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua
non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic
credidistis
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis
quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus
resurrexit
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio
nostra inanis est et fides vestra
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium
diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non
resurgunt
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc
enim estis in peccatis vestris
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus
miserabiliores sumus omnibus hominibus
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae
dormientium
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio
mortuorum
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes
vivificabuntur
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii
qui sunt Christi in adventu eius
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum
evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub
pedibus eius
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit
sub pedibus eius cum autem dicat
omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei
omnia
cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino
mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
ut quid et nos periclitamur omni hora
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in
Christo Iesu Domino nostro
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi
prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam
habent ad reverentiam vobis loquor
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem
corpore veniunt
insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius
moriatur
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum
granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum
proprium corpus
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia
caro volucrum alia autem piscium
et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem
caelestium gloria alia autem terrestrium
alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas
stellarum stella enim ab stella differt in claritate
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit
in incorruptione
seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in
infirmitate surgit in virtute
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est
corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus
Adam in spiritum vivificantem
sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde
quod spiritale
primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo
caelestis
qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et
caelestes
igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem
caelestis
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei
possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non
omnes inmutabimur
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et
mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et
mortale hoc induere inmortalitatem
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo
qui scriptus est absorta est mors in victoria
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati
lex
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum
nostrum Iesum Christum
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles
abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in
Domino
Caput 16
de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi
ecclesiis Galatiae ita et vos facite
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens
quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos
mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam
pertransibo
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me
deducatis quocumque iero
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum
temporis manere apud vos si Dominus permiserit
permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii
multi
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos
opus enim Domini operatur sicut et ego
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut
veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos
cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum
fuerit
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
omnia vestra in caritate fiant
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati
quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et
laboranti
gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo
qui eiusmodi sunt
salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum
Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo
sancto
salutatio mea manu Pauli
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema
maranatha
gratia Domini Iesu vobiscum
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen