Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax

2

gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione

3

memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum

4

scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram

5

quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

6

et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

7

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia

8

a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

9

ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

10

et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

Caput 2

11

nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit

12

sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

13

exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo

14

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

15

neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

16

nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis

17

cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos

18

ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis

19

memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei

20

vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

21

sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos

22

deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam

23

ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

24

vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis

25

qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur

26

prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem

27

nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio

28

quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas

29

quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius

30

vos enim estis gloria nostra et gaudium

Caput 3

31

propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis

32

et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra

33

ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

34

nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis

35

propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster

36

nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos

37

ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem

38

quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino

39

quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

40

nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae

41

ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

42

vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

43

ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

Caput 4

44

de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

45

scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

46

haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

47

ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

48

non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

49

ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

50

non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

51

itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

52

de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

53

etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

54

et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

55

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

56

nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

57

si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

58

hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

59

quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

60

deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

61

itaque consolamini invicem in verbis istis

Caput 5

62

de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

63

ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

64

cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

65

vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat

66

omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

67

igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

68

qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

69

nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

70

quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

71

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

72

propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis

73

rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos

74

ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

75

rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

76

videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

77

semper gaudete

78

sine intermissione orate

79

in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

80

Spiritum nolite extinguere

81

prophetias nolite spernere

82

omnia autem probate quod bonum est tenete

83

ab omni specie mala abstinete vos

84

ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

85

fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

86

fratres orate pro nobis

87

salutate fratres omnes in osculo sancto

88

adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus

89

gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

PrevBack to TopNext