Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris
nostri et Christi Iesu spei nostrae
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo
Patre et Christo Iesu Domino nostro
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut
denuntiares quibusdam ne aliter docerent
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae
quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia
bona et fide non ficta
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus adfirmant
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis
homicidis
fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus
periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum
est mihi
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro
quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed
misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione quae est in Christo Iesu
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus
venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt
illi in vitam aeternam
regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et
gloria in saecula saeculorum amen
hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum
praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt
ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut
discant non blasphemare
Caput 2
obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes
postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Iesus
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium
temporibus suis
in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico
non mentior doctor gentium in fide et veritate
volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira
et disceptatione
similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste
pretiosa
sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera
bona
mulier in silentio discat cum omni subiectione
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed
esse in silentio
Adam enim primus formatus est deinde Eva
et Adam non est seductus mulier autem seducta in
praevaricatione fuit
salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in
fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
Caput 3
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus
desiderat
oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum
sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non
cupidum
suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni
castitate
si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei
diligentiam habebit
non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat
diaboli
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris
sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos
non turpe lucrum sectantes
habentes mysterium fidei in conscientia pura
et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen
habentes
mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in
omnibus
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt
et suis domibus
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et
multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
haec tibi scribo sperans venire ad te cito
si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei
conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum
est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus
creditum est in mundo adsumptum est in gloria
Caput 4
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam
conscientiam
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad
pietatem
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad
omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
fidelis sermo et omni acceptione dignus
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum
vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
praecipe haec et doce
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium
in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per
prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit
omnibus
adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et
te ipsum salvum facies et qui te audiunt
Caput 5
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut
fratres
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
viduas honora quae vere viduae sunt
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum
suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat
obsecrationibus et orationibus nocte ac die
nam quae in deliciis est vivens mortua est
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet
fidem negavit et est infideli deterior
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius
viri uxor
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si
hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si
omne opus bonum subsecuta est
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae
fuerint in Christo nubere volunt
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum
otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias
esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur
ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et
dignus operarius mercede sua
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub
duobus et tribus testibus
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec
custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis
alienis te ipsum castum custodi
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter
stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium quosdam autem et subsequuntur
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se
habent abscondi non possunt
Caput 6
quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos
arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres
sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec
doce et exhortare
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini
nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas
verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate
privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid
possumus
habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum
et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et
perditionem
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes
erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem
fidem caritatem patientiam mansuetudinem
certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua
vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu
qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in
adventum Domini nostri Iesu Christi
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum
et Dominus dominantium
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem
quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum
amen
divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque
sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere
communicare
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant
veram vitam
o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates
et oppositiones falsi nominis scientiae
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia
tecum