Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam

2

et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui

3

et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum

4

pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum

5

et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis

6

fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias

7

et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago

8

proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur

9

dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum

10

et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi

11

et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam

12

tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum

13

et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis

14

qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem

15

post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio

16

porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina

17

pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum

18

conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor

19

cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis

20

et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius

21

fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis

Caput 2

22

in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo

23

praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege

24

et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim

25

responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus

26

et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur

27

si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi

28

responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus

29

respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo

30

si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini

31

respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo

32

sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

33

quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis

34

et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent

35

tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis

36

et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli

37

Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi

38

et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium

39

ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis

40

tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli

41

et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt

42

et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

43

ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est

44

tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis

45

post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo

46

tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet

47

respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius

48

et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi

49

sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

50

tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

51

mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires

52

tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis

53

huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere

54

tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis

55

videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos

56

tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

57

hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex

58

tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi

59

et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

60

et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae

61

et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret

62

porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto

63

et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum

64

quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae

65

in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

66

secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

67

tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei

68

loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

69

tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

70

Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis

Caput 3

71

Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis

72

itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex

73

tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor

74

et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis

75

in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex

76

si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

77

post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex

78

statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos

79

dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive

80

tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream

81

si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem

82

sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant

83

tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis

84

pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis

85

nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

86

respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi

87

ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare

88

quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

89

tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat

90

et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem

91

et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis

92

nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis

93

viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati

Caput 4

94

Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo;

95

somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me.

96

Et per me propositum est decretum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, ut solutionem somnii indicarent mihi.

97

Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi;

98

donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum:

99

Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra.

100

Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia.

101

Magna arbor et fortis, et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.

102

Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant bestiae agri, et in ramis eius conversabantur volucres caeli, et ex ea vescebatur omnis caro.

103

Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit.

104

Clamavit fortiter et sic ait: “Succidite arborem et praecidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius. Fugiant bestiae de sub ea, et volucres de ramis eius.

105

Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo etaereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae.

106

Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora mutentur super eum.

107

In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”.

108

Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

109

Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.

110

Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram,

111

et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli,

112

tu es, rex, qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos terrae.

113

Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: “Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo etaereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum”,

114

haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem:

115

et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud.

116

Quod autem praeceperunt, ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem caeli.

117

Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum; sic longitudo erit prosperitati tuae.

118

Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.

119

Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat;

120

responditque rex et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei?.

121

Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transiit a te,

122

et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det illud.

123

Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.

124

Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem;

125

et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”.

126

In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei maiestas mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi.

127

Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare .

Caput 5

128

Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille et coram his milibus vinum bibebat.

129

Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae.

130

Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius:

131

bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos ligneosque et lapideos.

132

In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis.

133

Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.

134

Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur.

135

Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi;

136

unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur.

137

Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.

138

Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex,

139

quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit.

140

Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda?

141

Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te.

142

Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.

143

Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris.

144

Tunc respondens Daniel ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.

145

O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

146

Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat, humiliabat.

147

Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo;

148

et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

149

Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia,

150

sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos etaereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti.

151

Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec exarata est.

152

Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin.

153

Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud;

154

thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens;

155

phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.

156

Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

157

Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.

Caput 6

158

Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos.

159

Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo,

160

et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

161

Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum;

162

unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.

163

Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui.

164

Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: Darie rex, in aeternum vive!

165

Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.

166

Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet.

167

Porro rex Darius signavit edictum et decretum.

168

Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.

169

Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.

170

Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?. Respondens rex ait: Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet.

171

Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”.

172

Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.

173

Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari.

174

Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te.

175

Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

176

Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo.

177

Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit;

178

appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”.

179

Et Daniel regi respondens ait: Rex, in aeternum vive!

180

Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci.

181

Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

182

Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

183

Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!

184

A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum;

185

ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum.

186

Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.

Caput 7

187

Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est.

188

Respondit Daniel et dixit: Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum,

189

et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.

190

Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.

191

Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costae erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”.

192

Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei.

193

Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

194

Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

195

Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus.

196

Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.

197

Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni;

198

aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

199

Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum;

200

et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.

201

Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

202

Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me:

203

“Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent de terra;

204

suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum”.

205

Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eiusaerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,

206

et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris.

207

Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis,

208

donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

209

Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.

210

Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit

211

et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis;

212

et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem;

213

regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obœdient”.

214

Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; verbum autem in corde meo conservavi.

Caput 8

215

Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego Daniel, post id quod mihi apparuerat in principio.

216

Vidi in visione, et factum est, dum viderem, eram in Susis castro, quod est in Elam provincia; vidi autem in visione esse me super rivum Ulai.

217

Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in postero.

218

Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est.

219

Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

220

Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante rivum, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.

221

Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.

222

Hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua loco illius per quattuor ventos caeli.

223

De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem

224

et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas;

225

et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius.

226

Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est.

227

Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?.

228

Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium.

229

Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri;

230

et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: Gabriel, fac intellegere istum visionem.

231

Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

232

Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo

233

dixitque: Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis.

234

Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque Persarum;

235

porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.

236

Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius.

237

Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones;

238

et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum,

239

et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur.

240

Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit.

241

Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret.

Caput 9

242

In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum,

243

anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni;

244

et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere.

245

Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius;

246

peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;

247

non obœdivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae.

248

Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

249

Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi;

250

Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus a te.

251

Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas;

252

et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.

253

Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem.

254

Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam.

255

Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius.

256

Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus,

257

Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

258

Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum.

259

Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis.

260

Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

261

Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei,

262

adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini;

263

et docuit me et locutus est mihi dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres.

264

Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem.

265

Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.

266

Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum.

267

Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio.

268

Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem .

Caput 10

269

Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione.

270

In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum,

271

panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum.

272

Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,

273

et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo;

274

et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.

275

Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

276

Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.

277

Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.

278

Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum,

279

et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

280

Et ait ad me: Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.

281

Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.

282

Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

283

Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.

284

Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium.

285

Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me.

286

Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me

287

et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.

288

Et ait: Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut prœlier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens.

289

Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.

Caput 11

290

Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur.

291

Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.

292

Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;

293

et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.

294

Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.

295

Et post finem annorum fœderabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.

296

Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.

297

Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis.

298

Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.

299

Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.

300

Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.

301

Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit.

302

Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.

303

Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.

304

Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.

305

Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.

306

Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.

307

Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.

308

Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.

309

Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in prœlio.

310

Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.

311

Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur; insuper et dux fœderis.

312

Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.

313

In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.

314

Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.

315

Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.

316

Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

317

Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.

318

Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum.

319

Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.

320

Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.

321

Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.

322

Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies.

323

Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

324

Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.

325

Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.

326

Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;

327

deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis

328

et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio.

329

Et in tempore praefinito prœliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.

330

Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.

331

Et mittet manum suam in terras, et terra aegypti non effugiet;

332

et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis aegypti, et Libyes et aethiopes in vestigia eius transibunt.

333

Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos,

334

et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.

Caput 12

335

In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.

336

Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.

337

Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

338

Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia.

339

Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

340

Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?.

341

Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.

342

Et ego audivi et non intellexi et dixi: Domine mi, quid erit finis horum?.

343

Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum.

344

Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impie agent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent.

345

Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta.

346

Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

347

Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum .

Caput 13

348

Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim;

349

et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;

350

parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.

351

Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

352

Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.

353

Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

354

Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.

355

Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius

356

et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.

357

Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;

358

erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

359

Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:

360

Eamus domum, quia prandi hora est. Et egressi recesserunt a se.

361

Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

362

Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.

363

Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.

364

Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver.

365

Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.

366

Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:

367

Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.

368

Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.

369

Ingemuit Susanna et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;

370

sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.

371

Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,

372

et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.

373

Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.

374

Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,

375

cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;

376

et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim; et miserunt.

377

Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.

378

Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.

379

At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.

380

Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.

381

Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;

382

quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

383

Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;

384

venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

385

Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.

386

Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.

387

Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.

388

Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.

389

Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

390

tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.

391

Exaudivit autem Dominus vocem eius.

392

Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;

393

et exclamavit voce magna: Innocens ego sum a sanguine huius.

394

Et conversus omnis populus ad eum dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?.

395

Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!

396

Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam.

397

Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis.

398

Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.

399

Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,

400

iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.

401

Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi. Qui ait: Sub schino.

402

Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium.

403

Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.

404

Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.

405

Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub prino.

406

Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos.

407

Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.

408

Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,

409

ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

410

Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

411

Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.

Caput 14

412

Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

413

Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.

414

Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.

415

Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?.

416

Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis.

417

Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?.

418

Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecusaereus, neque comedit neque bibit aliquando.

419

Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;

420

si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.

421

Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.

422

Et dixerunt sacerdotes Belis: Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo;

423

et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos.

424

Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.

425

Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt.

426

Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.

427

Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;

428

et ait rex: Salvane sunt signa, Daniel?. Qui respondit: Salva, rex.

429

Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

430

Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec.

431

Et dixit rex: Video vestigia virorum et mulierum et infantium. Et iratus est rex.

432

Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam.

433

Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.

434

Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.

435

Et dixit rex Danieli: Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum.

436

Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.

437

Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi.

438

Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: Ecce quae colebatis.

439

Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit.

440

Et dixerunt, cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam.

441

Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

442

Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

443

Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

444

Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus.

445

Dixitque angelus Domini ad Abacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

446

Et dixit Abacuc: Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio.

447

Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

448

Et clamavit Abacuc dicens: Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus.

449

Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.

450

Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.

451

Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens.

452

Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te.

453

Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.

PrevBack to TopNext