Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
3
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
4
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
5
cui est gloria in saecula saeculorum amen
6
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
7
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
8
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
9
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
10
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
12
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
13
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
14
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
15
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
16
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
17
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
19
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
20
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
21
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
23
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24
et in me clarificabant Deum
Caput 2
25
deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
26
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
27
sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
28
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
29
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
30
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
31
sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
32
qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
33
et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
34
tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
35
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
36
prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
37
et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
38
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
39
nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
40
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
41
quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
42
si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
43
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
44
vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
45
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est
Caput 3
46
o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
47
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
48
sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
49
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
50
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
51
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
52
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
53
providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
54
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
55
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
56
quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
57
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
58
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
59
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
60
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
61
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
62
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
63
nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
64
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
65
mediator autem unius non est Deus autem unus est
66
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
67
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
68
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
69
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
70
at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
71
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
72
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
73
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
74
si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
Caput 4
75
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
76
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
77
ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
78
at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
79
ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
80
quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
81
itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
82
sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
83
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
84
dies observatis et menses et tempora et annos
85
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
86
estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
87
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
88
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
89
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
90
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
91
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
92
bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
93
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
94
vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
95
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
96
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
97
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
98
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
99
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
100
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
101
scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
102
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
103
sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
104
sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
105
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
Caput 5
106
state et nolite iterum iugo servitutis contineri
107
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
108
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
109
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
110
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
111
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
112
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
113
persuasio non est ex eo qui vocat vos
114
modicum fermentum totam massam corrumpit
115
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
116
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
117
utinam et abscidantur qui vos conturbant
118
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
119
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
120
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
121
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
122
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
123
quod si spiritu ducimini non estis sub lege
124
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
127
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
128
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
129
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
130
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
131
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Caput 6
132
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
133
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
134
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
135
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
136
unusquisque enim onus suum portabit
137
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
138
nolite errare Deus non inridetur
139
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
140
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
141
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
142
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
143
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
144
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
145
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
146
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
147
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
148
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
149
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen