omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est
ante aevum
harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit
altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est
sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab
aevo
fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius
mandata aeterna
radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis
agnovit
disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et
multiplicationem ingressus illius quis intellexit
unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus
nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et
mensus est
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem
secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona
exultationis
timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in
longitudine dierum
timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis
suae benedicetur
dilectio Dei honorabilis sapientia
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in
agnitione magnalium suorum
initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
timor Domini scientiae religiositas
religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque
gaudium dabit
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius
benedicetur
plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus
illius
omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a
thesauris illius
corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis
fructum
et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et
gloriam tenentium se inaltat
radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius
longevi
in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas
execratio autem peccatoribus sapientia
timor Dei expellit peccatum
nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim
animositatis illius subversio illius est
usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio
iucunditatis
bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia
multorum enarrabunt sensum illius
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit
illam tibi
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum
est illi
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum
duplici corde
ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris
labiis tuis
adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae
inhonorationem
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat
te
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est
dolo et fallacia
Caput 2
fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara
animam tuam ad temptationem
deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba
intellectus et ne festines in tempus obductionis
sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat
in novissimo vita tua
omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et
in humilitate tua habe patientiam
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero
receptibiles in camino humiliationis
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum
serva timorem illius et in illo veteresce
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab
illo ne cadatis
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces
vestra
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis
misericordia
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda
vestra
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in
Dominum et confusus est
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit
illum et despexit illum
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore
tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
vae duplici corde et labiis scelestis et manibus
malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur
ab eo
vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias
rectas et deverterunt in vias pravas
et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui
diligunt illum conservabunt viam illius
qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui
diligunt eum replebuntur lege ipsius
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius
sanctificabunt animas suas
qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et
non in manus hominum
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius
cum ipso
Caput 3
filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia
et dilectio
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi
sitis
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens
in filios
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis
in oratione dierum exaudietur
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
qui honorat patrem iucundabitur in filiis
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem
refrigerabit matri
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his
qui se generaverunt
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in
novissimo manet
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris
eradicat fundamenta
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria
sed confusio
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis
pater sine honore
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita
illius
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua
virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis
commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a
Deo qui exasperat matrem
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam
diligeris
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies
gratiam
quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed
quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris
curiosus
non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre
oculis tuis
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus
operibus eius non eris curiosus
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit
sensus illorum
cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in
illo peribit
cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius
in illis scandalizabitur
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad
peccandum
synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati
eradicabitur in illis et non intellegetur
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum
omni concupiscentia sapientiam
sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in
operibus iustitiae successus habebit
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit
peccatis
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in
tempore casus tui invenies firmamentum
Caput 4
fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas
a paupere
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in
inopia sua
cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab
egeno
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas
quaerentibus tibi retro maledicere
maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius
exaudiet autem eum qui fecit illum
congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia
animam tuam et magnato humilia caput tuum
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde
pacifica in mansuetudine
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide
feras in anima tua
in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro
matri illorum
et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui
magis quam mater
sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes
se et praeibit in viam iustitiae
et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam
conplectebuntur placorem eius
qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit
benedicit Deus
qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt
illam diligit Deus
qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit
confidens
si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione
creaturae illorum
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit
eum
timorem et metum et adprobationem inducet super illum et
cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus
illius et credat animae illius
et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et
intellectum iustitiae
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus
inimici sui
fili conserva tempus et devita a malo
pro anima tua non confundaris dicere verum
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens
gloriam et gratiam
ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam
tuam mendacium
non reverearis proximum tuum in casum suum
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam
tuam in decore eius
in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et
doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis
tuae confundere
non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini
pro peccato
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum
fluvii
pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa
pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in
operibus tuis
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et
opprimens subiectos tibi
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum
collecta
Caput 5
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi
sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
non sequaris concupiscentiam cordis
et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta
mea Deus enim vindicans vindicabit
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim
est patiens redditor
de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias
peccatum super peccatum
et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum
meorum miserebitur
misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira
illius
non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet
te
noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi
in die obductionis et vindictae
non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim
peccator probatur duplici lingua
esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et
prosequatur te verbum pacis et iustitiae
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum
sapientia fers responsum verum
si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus
tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio
ipsius
non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et
confundaris
super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio
pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
iustifica pusillo et magno similiter
Caput 6
noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et
contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis
non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte
elidatur virtus tua per stultitiam
et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut
lignum aridum in heremo
anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat
illum et deducit in sortem impiorum
verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua
eucharis in bono homine abundat
multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de
mille
si possides amicum in temptatione posside eum et non facile
credas illi
est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die
tribulationis
et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui
odium et rixam et convicia denudabit
est autem amicus socius mensae et non permanet in die
necessitatis
amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in
domesticis tuis fiducialiter aget
si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se
unianimem habebis amicitiam bonam
ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende
amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit
thesaurum
amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio
auri et argenti contra bonitatem fidei illius
amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui
metuunt Dominum inveniunt illum
qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum
illum erit amicus illius
fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos
invenies sapientiam
quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos
fructus illius
in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de
generationibus illius
quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non
permanet in illa excors
quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur
proicere illum
sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis
est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei
audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias
consilium meum
inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum
collum
subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis
eius
in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva
vias eius
investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne
derelinqueris eam
in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi
in oblectationem
et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases
virtutis et torques illius in stolam gloriae
decor enim vitae est in illa et vincula illius netura
salutaris
stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones
tibi
fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam
sapiens eris
et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si
dilexeris audire sapiens eris
in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae
illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis
non effugiant te
et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum
illius exterat pes tuus
cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime
adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi
Caput 7
noli facere mala et non te adprehendent
discede ab iniquo et deficient mala abs te
non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in
septuplum
noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram
honoris
non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et
penes regem noli velle videri sapiens
noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere
iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua
non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in
populum
neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
noli esse pusillanimis in anima tua
exorare et facere elemosynam non despicias
ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et
offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui
humiliat et exaltat circumspector Deus
noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico
similiter facias
noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non
bona
noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres
verbum in tua oratione
non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo
creatam
non te reputes in multitudine indisciplinatorum
memento irae quoniam non tardabit
humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis
et vermes
noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem
carissimum auro spreveris
noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in
timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium
dantem animam suam
servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum
libertate neque inopem derelinquas illum
pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent
apud te
filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia
illorum
filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem
faciem tuam ad illas
trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da
illam
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et
odibili non credas te in toto corde
honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis
quomodo et illi tibi
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non
derelinquas
honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et
propurga te cum brachiis
da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et
purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers
initia sanctorum
et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et
benedictio tua
gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non
prohibeas gratiam
non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus
ambula
non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione
firmaberis
in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum
non peccabis
Caput 8
non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus
illius
non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem
tibi
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit
et convertit
non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius
ligna
non communices homini indocto ne male de progenie tua
loquatur
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei
memento quoniam omnes sumus in correptionem
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium
nolumus venire
ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in
proverbiis illorum conversare
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis
sine querella
non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a
patribus suis
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis
responsum
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
flamma ignis peccatorum illorum
ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator
ori tuo
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam
perditum habe
non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi
restituens cogita
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est
iudicat
cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse
enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi
quae ipsis placent
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi
gratiam et convicietur tibi
Caput 9
non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam
doctrinae nequam
non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute
tua et confundaris
ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos
illius
cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in
efficacia illius
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore
illius
non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et
hereditatem tuam
noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis
illius
averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem
alienam
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia
quasi ignis exardescit
omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via
conculcatur
speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt
conloquium enim illius quasi ignis exardescit
cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena
muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in
illa et sanguine tuo labaris in perditionem
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis
illi
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes
illud
non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura
sit illius subversio
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad
inferos non placebit impius
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non
suspicaberis timorem mortis
et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte
auferat vitam tuam
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum
ingredieris et super dolentium arma ambulabis
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et
prudentibus tracta
viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio
tibi
et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in
praeceptis Altissimi
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in
sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in
verbo suo odibilis erit
Caput 10
iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati
stabilis erit
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector
est civitatis tales et inhabitantes
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur
per sensum prudentium
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas
gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet
honorem suum
omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus
iniuriae
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis
iniquitas gentium
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et
iniurias et contumelias et diversos dolos
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et
cinis
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam
venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
omnis potentatus brevis via
brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et
cras morietur
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et
vermes
initium superbiae hominis apostatare a Deo
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam
initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet
eos in finem
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit
eos usque in finem
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites
pro illis
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles
ex ipsis gentibus
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad
fundamentum
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit
memoriam eorum a terra
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam
humilium sensu
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi
mulierum
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem
hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum
erunt in oculis illius
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum
peccatorem divitem
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo
qui timet Deum
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non
murmurabit correptus et inscius non honorabitur
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in
tempore angustiae
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui
gloriatur et eget panem
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem
secundum meritum suum
peccantem in animam suam quis iustificabit et quis
honorificabit exhonorantem animam suam
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo
qui honorificatur propter substantiam suam
qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui
gloriatur in substantia paupertatem vereatur
Caput 11
sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio
magnatorum consedere illum faciet
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu
suo
brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus
illius
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris
quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera
illius
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit
diadema
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in
manus alterorum
priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris
corripe iuste
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne
adicias loqui
de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio
peccantium ne consistas
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris
inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si
praecucurreris
est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non
abundat
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute
et abundans paupertate
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab
humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt
Deum
bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo
sunt
datio Dei permanet iustis et profectus illius successus
habebunt in aeternum
est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis
illius
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de
bonis meis solus
et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere
mandatorum tuorum veteresce
ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane
in loco tuo
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci
processus illius fructificat
ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne
inmemor sis bonorum
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique
secundum vias suas
malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine
hominis denudatio operum illius
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis
agnoscitur vir
non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae
sunt dolosi
sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix
inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator
videns casum proximi sui
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet
maculam
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur
sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat
super te subsannationem in perpetuum
admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et
abalienabit te a tuis propriis
Caput 12
si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis
multa
benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso
certe a Domino
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti
quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus
da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et
peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
da bono et non receperis peccatorem
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne
in ipsis potentior te sit
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et
Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis
inimicus
in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius
amicus agnitus est
non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum
eruginat nequitia illius
et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te
ab illo
non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne
conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et
in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris
quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus
qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis
eius
una hora tecum permanebit si autem declinaveris non
subportabit
in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut
subvertat te in foveam
in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non
satiabitur sanguine
si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet
plantas tuas
caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans
commutabit vultum suum
Caput 13
qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit
superbo inducet superbiam
pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te
ne socius fueris
quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint
confringetur
dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet
te
si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit
super te
si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem
dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et
in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
adtende ne seductus in stultitiam humilieris
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam
seducaris
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te
advocabit
ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in
oblivionem
ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis
illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis
tuis
inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de
malitia et de vinculis
cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum
subversione tua ambulas
audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum
sibi
omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili
sui sociabitur
si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona
diviti ad pauperem
venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum
pauperes
et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio
divitis pauper
dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum
ceciderit expellitur et a notis
diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et
iustificaverunt illum
humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate
et non est datus ei locus
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad
nubes perducent
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit
subvertunt illum
bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et
nequissima paupertas in ore impii
cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in
mala
vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et
cum labore
Caput 14
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est
stimulatus in tristitia delicti
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe
sua
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini
livido ad quid aurum
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis
illius alius luxuriabitur
qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in
bonis suis
qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est
malitiae illius
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in
novissimo manifestat malitiam suam
nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam
suam
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur
donec consummet arefaciens animam suam
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia
erit super mensam suam
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum
quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas
exporrigens da pauperi
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te
praetereat
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione
sortis
da et accipe et iustifica animam tuam
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud
inferos invenire cibum
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium
fructificans in arbore viridi
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis
alia finitur et alia nascitur
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur
ibit cum ipso
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud
honorabitur in illo
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia
sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius
intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius
figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per
aevum
statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius
morabitur
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius
requiescet
Caput 15
qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae
adprehendet illam
et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a
virginitate suscipiet illum
cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae
salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud
proximos suos
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu
sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine
aeterno hereditabit illum
homines stulti non adprehendent illam et homines sensati
obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces
inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
non est speciosa laus in ore peccatoris
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei
adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi
homines impii
omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile
timentibus illum
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu
consilii sui
adiecit mandata et praecepta sua
si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem
placitam facere
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum
tuam
ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei
dabitur illi
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes
sine intermissione
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam
hominis
nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium
peccandi
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et
inutilium
Caput 16
et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non
oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis
deseretur
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris
mea
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili
exardescit ira
non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui
destruxerunt confidentes suae virtuti
et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos
prae superbia verbi illorum
non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se
in suis peccatis
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia
cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et
effundens iram
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem
secundum operam suam iudicat
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia
misericordiam facientis
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum
operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam
inmensa creatura
ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et
quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit
illa Deus tremore concutientur
et omne cor intellegetur
et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus
videbit hominis
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae
quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et
interrogatio omnium in consummatione est
qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans
cogitat stulta
audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis
adtende in corde
edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare
sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes
quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione
ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec
laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
non incredibiles verbo illius
post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis
suis
anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa
iterum reversio illorum
Caput 17
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit
illum
et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum
virtutem
numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem
eorum quae sunt super terram
posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est
bestiarum et volatilium
creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et
oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit
illos
creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et
mala et bona ostendit illis
posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis
magnalia operum suorum
et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus
illius et magnalia enarrent operum eius
addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua
ostendit illis
et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis
audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
et mandavit illis unicuique de proximo
viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab
oculis ipsius
in unamquamque gentem praeposuit rectorem
et pars Dei Israhel facta est manifesta
omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius
sine intermissione inspicientes in viis eorum
non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes
iniquitates eorum in conspectu Dei
elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis
quasi pupillam conservabit
et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique
in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit
deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
convertere ad Deum et relinque peccata tua
precare ante faciem et minue offendiculum
refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito
execrationem
et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte
propositionis et orationis altissimi Dei
in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus
confessionem
non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil
perit
confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis
Deum et gloriaberis in miserationibus illius
quam magna misericordia Dei et propitiatio illius
convertentibus ad se
nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est
inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius
excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines
terra et cinis
Caput 18
qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus
iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
quis sufficit enarrare opera illius
quis enim investigabit magnalia eius
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet
enarrare misericordiam eius
non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit
operabitur
quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam
illius
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a
mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos
misericordiam suam
vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et
cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis
viam aequitatis
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei
super omnem carnem
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem
suum
misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant
in iudiciis eius
fili in bonis non des querellam et omni dato non des
tristitiam verbi mali
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam
datus
nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine
iustificato
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati
tabescere facit oculos
ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris
disce
ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te
ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende
conversationem tuam
non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem
iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo
qui temptat Deum
memento irae in die consummationis et tempus retributionis in
conversatione facies
memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata
in oculis Dei
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum
adtendet ab inertia
omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit
confessionem
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt
veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a
voluntate tua avertere
si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in
gaudium inimicis
ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim
commissio illorum
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi
nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
Caput 19
operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica
paulatim decidet
vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent
sensatos
et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes
hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in
animam suam insuper habebitur
qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem
comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia
denotabitur
ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi
delictum noli denudare
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet
te et sic aderit tibi semper
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens
quoniam non te disrumpet
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus
infantis
sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut
si fecerit ne iterum addat facere
corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte
iteret
corripe amicum saepe enim fit commissio
et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex
animo
quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum
antequam commineris
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et
in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis
et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus
peccatorum prudentia
est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur
sapientia
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in
timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
est sollertia certa et ipsa iniqua
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui
nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et
est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit
tempus malefaciendi malefaciet
ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur
sensatus
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis
enuntiant de illo
est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod
non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens
Caput 20
quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione
non prohibere
concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
sic qui facit per vim iudicium inique
quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim
effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
et est odibilis qui procax est ad loquendum
est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens
sciens tempus apti temporis
homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens
non servabunt tempus
qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem
sibi adsumit iniuste odietur
est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in
detrimentum
est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio
duplex
est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit
caput
est qui multa redimat modico pretio et restituens ea
septuplum
sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem
fatuorum effundentur
datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius
septimplices sunt
exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius
inflammatio est
hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo
huiusmodi
fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et
quanti inridebunt eum
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit
similiter et quod non erat habendum
lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic
casus malorum festinanter venient
homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum
adsidua erit
ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in
tempore suo
est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua
stimulabitur
est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti
persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum
inimicum gratis
obprobrium nequa in homine mendacium et in ore
indisciplinatorum adsidue erit
potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem
ambo hereditabunt
mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum
ipso sine intermissione
verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo
prudens placebit magnatis
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui
operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore
avertit correptiones eorum
sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in
utrisque
melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui
abscondunt sapientiam suam
Caput 21
fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare
ut tibi remittatur
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa
suscipient te
dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est
sanitas
cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia
superbiae eradicabitur
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et
iudicium festinato adveniet illi
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum
convertet ad cor suum
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab
ipso
qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides
suos in hieme
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum
flamma ignis
via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi
et tenebrae et poena
qui custodit iustitiam continebit sensum eius
consummatio timoris Dei sapientia et sensus
non erudietur qui non est sapiens in bono
est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus
ubi abundat amaritudo
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium
illius sicut fons vitae permanet
cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non
tenebit
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se
adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati
invenietur gratia
os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt
in cordibus suis
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia
insensati inenarrabilia verba
conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum
supra manum dexteram
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite
ridebit
ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in
brachio dextro
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur
a persona potentis
stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris
stabit
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur
contumelia
labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium
statera ponderabuntur
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os
illorum
dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui
manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
Caput 22
in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super
aspernationem illius
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum
excutiet manus
confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in
deminoratione fiet
filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in
contumeliam fit genitoris
patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab
utrisque autem inhonorabitur
musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni
tempore sapientia
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de
gravi somno
qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum
plora defecit enim sensus
modicum plora supra mortuum quoniam requievit
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies
vitae illorum
cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis
in inpactu illius
deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in
stultitiam illius
super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam
fatuus
harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam
hominem inprudentem et fatuum et impium
loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non
dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra
faciem venti non permanebunt
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum
timoris non resistit
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non
metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet
sensum
mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui
conviciatur amico dissolvit amicitiam
ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim
regressus ad amicum
si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto
convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his
omnibus effugiet amicus
fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis
illius laeteris
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in
hereditate illius coheres sis
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante
sanguinem maledicta et contumeliae et minae
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me
abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
omnis qui audiet cavebit se ab eo
quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum
certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
Caput 23
Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas
me cadere in illis
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo
doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta
illorum
et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea
et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus
meus
Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu
illorum
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium
averte a me
aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae
ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit
illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus
scandalizabitur in illo
iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus
sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur
sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo
illius plaga
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si
dissimulaverit delinquet dupliciter
et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim
retributione domus illius
est et alia loquella contraria morti non inveniatur in
hereditate Iacob
etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis
non volutabunt
indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum
peccati
memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum
consistis
ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate
tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae
maledicas
homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non
erudietur
duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et
perditionem
anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid
gluttiat
et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat
ignem
homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit
transgrediens a lecto suo
omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam
suam et dicens quis me videt
tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo
circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam
expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores
super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda
intuentes in absconsas partes
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et
post perfectum respicit omnia
hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus
fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens
hereditatem ex alieno matrimonio
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo
virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit
sibi
haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt
fructum
derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius
non delebitur
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam
timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum
adsumetur ab eo
Caput 24
sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo
honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu
virtutis illius gloriabitur
in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta
admirabitur
in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos
benedicetur dicens
ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem
creaturam
ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula
texi omnem terram
ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in
fluctibus maris ambulavi
et in omni terra steti et in omni populo
et in omni gente primatum habui
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in
his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me
requievit in tabernaculo meo
et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in
electis meis ede radices
ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum
saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata
similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei
hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in
monte Sion
et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae
in Hiericho
quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum
iuxta aquam in plateis
sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi
murra electa dedi suavitatem odoris
et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi
libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor
meus
ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris
et gratiae
ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei
fructus honoris et honestatis
ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et
sanctae spei
in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae
et virtutis
transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus
meis implemini
spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super
mel et favum
memoria mea in generatione saeculorum
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
qui audit me non confundetur et qui operantur in me non
peccabunt
qui elucidant me vitam aeternam habebunt
haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio
veritatis
legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem
domui Iacob et Israhel promissionis
posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in
throno honoris sedentem in sempiternum
qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus
novorum
qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi
Iordanis in tempore messis
qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in
die vindemiae
qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit
eam
a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius
abysso magna
ego sapientia effudi flumina
ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius
Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei
fructum
et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus
propinquavit ad mare
quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et
enarrabo illam usque in longinquo
penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes
dormientes et inluminabo sperantes in Deo
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam
quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum
videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus veritatem
Caput 25
in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo
et hominibus
concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi
consentientes
tres species odivit anima mea et adgravor valde animae
illorum
pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et
insensatum
in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in
senectute tua
quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere
consilium
quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et
consilium
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in
lingua hominibus
homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem
inimicorum
beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua
non est lapsus et qui non servivit indignis se
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri
audienti
quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est
super timentem Deum
timor Dei super omnia superposuit
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui
adsimilabitur
timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium
adglutinandum est ei
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia
mulieris est
et omnem plagam et non plagam videbit cordis
et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
et omnem obductum et non obductum odientium
et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
non est caput nequius super caput colubri
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi
placebit quam habitare cum muliere nequa
nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum
suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
et audiens suspirabit modicum
brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat
super illam
ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata
homini quieto
ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem
in specie
mulieris ira et inreverentia et confusio magna
mulier si primatum habeat contraria est viro suo
cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat
virum suum
a muliere initium factum est peccati et per illam omnes
morimur
non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam
prodeundi
si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu
inimicorum
a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
Caput 26
mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum
duplex
mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace
implebit
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro
pro factis bonis
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus
illorum hilaris
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
delatura civitatis et collectio populi
et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
dolor cordis et luctus mulier zelotypa
in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet
illam quasi qui adprehendat scorpionem
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non
contegetur
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris
illius agnoscetur
in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione
utatur se
ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te
neglexerit
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua
proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram
donec deficiat
gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius
inpinguabit
disciplina illius datus Dei
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae
species in ornamentum domus eius
lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei
super aetatem stabilem
columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super
plantas stabilis mulieris
fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in
corde mulieris sanctae
in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia
mihi advenit
vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus
contemptus
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum
ad rompheam
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis
labiae
Caput 27
propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari
avertit oculum suum
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium
venditionis et emptionis angustabitur peccatis
conteretur delictum
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur
domus tua
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in
cogitatu illius
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio
tribulationis
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum
excogitatum hominis cordis
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est
hominum
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem
honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis
invenies firmamentum
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui
operantur illam revertetur
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus
iniquitates
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut
luna inmutatur
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem
cogitantium adsiduus esto
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis
peccati
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et
inreverentia ipsius obturatio aurium
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum
auditus gravis
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum
ad animum suum
dilige proximum et coniungere fide cum illo
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post
eum
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit
amicitiam proximi sui
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum
tuum et non eum capies
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi
caprea de laqueo quoniam vulnerata est
conligare et maledicti est concordatio
denudare autem amici mysteria desperatio est
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super
sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit
scandalum
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga
dolosi dividet vulnera
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem
proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet
unde adveniat illi
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo
insidiabitur illi
laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem
consumet illos antequam moriantur
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens
erit illorum
Caput 28
qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius
servans servabit
relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata
solventur
homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de
peccatis suis deprecatur
ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo
quis exorabit pro delictis illius
memento novissimorum et desine inimicari
tabitudo enim et mors inminet in mandatis
memorare timorem Dei et non irascaris proximo
memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
abstine te a lite et minues peccata
homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit
amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam
secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum
virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram
suam
certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit
sanguinem et lingua testificans adducit mortem
si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super
illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem
habentes
lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in
gentem
civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum
effodit
virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas
laboribus suis
qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum
requie
flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet
ossa
multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui
interierunt per linguam suam
beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius
non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus
iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius
vinculum aereum est
mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam
illa
perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias
iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis
et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos
sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori
tuo facito ostia et seras
aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram
et frenos ori tuo rectos
et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu
inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem
Caput 29
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui
praevalet manu mandata servat
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum
redde proximo in tempore suo
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore
invenies quod tibi necessarium est
multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt
molestiam his qui se adiuvaverunt
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus
humiliant vocem suam
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba
acediae et murmurationum et tempus causabitur
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium
et conputabit illud quasi inventionem
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum
inimicum gratis
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio
reddet illi contumeliam
multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis
timuerunt
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna
non trahas illum
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne
dimittas illum vacuum
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub
lapide in perditionem
pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi
magis quam aurum
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit
ab omni malo
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum
pugnabit
vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit
confusionem derelinquet sibi
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam
suam
repromissorem fugit peccator et inmundus
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu
derelinquet liberantem se
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam
relinquetur ab eo
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit
illos quasi fluctus maris
viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus
alienis
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem
nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne
incidas
initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens
turpitudinem
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae
splendidae in peregre sine domicilio
super minimum et magnum placeat tibi et inproperium
peregrinationis non audies
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non
fiducialiter aget nec aperiet os
hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara
audiet
transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba
ceteros
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae
hospitio mihi factus est frater
gravia haec homini habenti sensum correptio domus et
inproperium feneratoris
Caput 30
de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut
laetetur in novissimo suo
qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio
domesticorum in illo gloriabitur
qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio
amicorum gloriabitur in illo
mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim
reliquit sibi post se
in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non
est contristatus nec confusus est coram inimicis
reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem
vocem turbabuntur viscera eius
equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit
praeceps
lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit
te
non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent
dentes tui
non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus
illius
curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum
infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius
offendas
melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives
inbecillis et flagellatus malitia
salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et
argento et corpus validum quam census inmensus
non est census super censum salutis corporis et non est
oblectatio super cordis gaudium
melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam
languor perseverans
bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum
circumpositae sepulchro
quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec
odorabitur
sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem
et suspirans
tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in
consilio tuo
iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine
defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor
tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit
cogitatus
splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter
fiunt
Caput 31
vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet
somnum
cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis
sobriam facit animam
laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua
replebitur bonorum suorum
laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur
consumptionem replebitur ex ea
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius
perditio illorum
lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui
sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non
abiit nec speravit in pecunia et thesauris
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita
sua
quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in
gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non
fecit
ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius
enarrabit ecclesia sanctorum
de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super
illam faucem tuam prior
non dicas simulata sunt quae super illa sunt
memento quoniam malum oculus nequa
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua
lacrimabitur cum viderit
ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus
obrubescas
nec conprimaris in convivio
intellege proximi tui ex te ipso
utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum
manducas multum odio habearis
cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte
offendas
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum
tuam nec prior poscas bibere
quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in
dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
vigilia et cholera et tortura viro infrunito
somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et
anima illius cum ipso delectabitur
et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et
refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea
verba
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non
occurret tibi
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium
veritatis illius fidele
in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae
illius verum est
diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit
vinum
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in
ebrietate potatum
aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris
sobrius
quae est vita quae minuitur vino
quid defraudat vitam mors
vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab
initio
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
sanitas est et corpori et animae
vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas
facit
amaritudo animae vinum multum potatum
ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem
et faciens vulnera
in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in
iucunditate illius
verba inproperii non dicas illi et non premas illum in
repetendo
Caput 32
rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex
ipsis
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita
recumbe
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam
et dignationem consequaris conrogationis
loquere maior natu decet enim te
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli
in sapientia tua
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in
convivio vini
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus
musicorum in iucundo et moderato vino
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
adulescens loquere in tua causa vix
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et
quaerens
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum
loquaris
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet
tibi bona gratia
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum
tuam et illic avocare et illic lude
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo
superbo
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et
inebriantem te ab omnibus bonis suis
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad
illum invenient benedictionem
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias
quasi lucem accendent
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem
suam inveniet conparationem
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus
non pertimescit timorem
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis
insectationibus arguetur
fili sine consilio nihil facias et post factum non
paeniteberis
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te
viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim
conservatio mandatorum
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non
minorabuntur
Caput 33
timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum
conservat et liberabit a malis
sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in
procella navis
homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus
exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis
cogitatus illius
equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti
hinnit
quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a
sole
a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum
custodiente
et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies
festos celebraverunt ad horam
ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in
numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit
vias eorum
et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit
et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione
ipsorum
quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et
disponere
omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu
illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra
virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra
unum
et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post
vindemiatores
in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat
replevi torcular
respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus disciplinam
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae
auribus percipite
filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te
in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro
illis
dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in
manus filiorum tuorum
in omnibus operibus tuis praecellens esto
ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis
dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus
servo
operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi
et quaerit libertatem
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant
operationes adsiduae
servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione
ne vacet
multam enim malitiam docuit otiositas
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non
obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine
iudicio nihil facias grave
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic
eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
si laeseris illum iniuste
et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras
illum nescis
Caput 34
vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt
inprudentes
quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui
adtendit ad visa mendacia
hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo
hominis
ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium
vanitas est
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab
Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in
illis
sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis
conplanabitur
qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit
multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis
factus est multiplicabit malitiam
multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et
liberatus sum gratia Dei
spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius
benedicentur
spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in
diligentes se
qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse
est spes eius
timentis Dominum beata est anima eius
ad quem respicit et quis est fortitudo eius
oculi Domini super timentes eum protector potentiae
firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et
inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt
beneplacitae subsannationes iniustorum
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et
iustitiae
dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui
victimat filium in conspectu patris sui
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo
sanguinis
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem
mercennario
unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi
labor
unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit
lavatione illius
sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens
quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
Caput 35
qui conservat legem multiplicat orationem
sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni
iniquitate
et deprecatio recedere ab iniustitia
non apparebis ante conspectum Dei vacuus
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in
conspectu Altissimi
sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur
Dominus
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum
tuarum
in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione
sanctifica decimas tuas
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad
inventionem fac manuum tuarum
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet
tibi
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex
est et non est apud illum gloria personae
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi
exaudiet
non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam
gemitus
nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius
usque ad nubes propinquabit
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non
conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet
iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum
ipsorum
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem
superborum et sceptra iniquorum contribulet
donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera
Adae et secundum praesumptionem illius
donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos
misericordia sua
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes
pluviae in tempore siccitatis
Caput 36
miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis
lucem miserationum tuarum
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et
cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam
tuam
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in
conspectu nostro magnificaberis in illis
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus
praeter te Domine
innova signa et inmuta mirabilia
glorifica manum et brachium dextrum
excita furorem et effunde iram
extolle adversarium et adflige inimicum
festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem
tuam inveniant perditionem
contere caput principum inimicorum dicentium non est alius
praeter nos
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus
nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et
Israhel quem coaequasti primogenito tuo
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum
tuum
da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita
precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles
inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in
via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector
saeculorum
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba
mendacia
cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem
concupiscentiam hominis superducit desiderium
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est
vir illius contra filios hominum
qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra
illum est et columna ut requies
ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier
gemescit egens
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque
obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
Caput 37
omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo
nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam
malitiam et dolositatem illius
sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore
tribulationis adversarius erit
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet
scutum
non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis
illius in operibus tuis
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde
consilium
omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in
semet ipso
a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius
necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi
eveniat
cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de
iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de
traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario
agri de omni opere
cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de
multa operatione non adtendas his in omni consilio
cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris
observantem timorem Dei
cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in
tenebris non condolebit tibi
et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris
illo
anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem
circumspectores sedentes ad speculandum
et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate
viam tuam
ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem
actum consilium stabile
verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et
malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia
defraudatus est
est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius
laudabilis
vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles
sunt
vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum
laudabunt
vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles
sunt
sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit
vivens in aeternum
fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non
des illi potestatem
non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus
placet
noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super
omnem escam
in multis enim escis erit infirmitas et aplestia
adpropinquabit usque ad cholera
propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est
adiciet vitam
Caput 38
honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit
Altissimus
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu
magnatorum conlaudabitur
Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non
abhorrebit illi
nonne a ligno indulcata est amara aqua
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam
Altissimus honorari in mirabilibus suis
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum
suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
pax enim Dei super faciem terrae
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse
curabit te
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor
tuum
da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem
et da locum medico
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam
opera eius sunt necessaria
est enim tempus quando in manus eorum incurras
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et
sanitatem propter conversationem illorum
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus
medici
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe
plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam
illius
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare
propter tristitiam
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et
tristitia cordis flectet cervicem
in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum
cor eius
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et
memento novissimorum
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis
et te ipsum pessimabis
memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi
hodie
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare
illum in exitu spiritus sui
sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu
sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves
agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina
vaccarum
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem
transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum
dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus
ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi
oculi eius
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit
in consummatione
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam
qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio
eius
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit
virtutem suam
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit
fornacem
omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte
sua sapiens est
sine his omnibus non aedificatur civitas
et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non
transilient
super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non
intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non
invenientur
sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in
operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi
Caput 39
sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis
vacabit
narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias
parabolarum simul introibit
occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum
conversabitur
in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis
apparebit
in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in
hominibus temptavit
cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit
illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
aperiet os suum in oratione et pro delictis suis
deprecabitur
si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit
illum
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in
oratione confitebitur Domino
ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis
suis consiliabitur
ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege
testamenti Domini gloriabitur
conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non
delebitur
non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a
generatione in generationem
sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit
ecclesia
si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit
proderit illi
adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa
plantata super rivum aquarum fructificate
quasi libanus odorem suavitatis habete
florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam
et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce
labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
opera Domini universa bona valde
in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris
eius sicut exceptoria aquarum
quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in
salute illius
opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum
ab oculis eius
a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in
conspectu eius
non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in
tempore suo quaerentur
benedictio illius quasi fluvius inundavit
et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes
quae non exquisierunt eum hereditabit
quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius
viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et
mala
initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac
et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum
haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in
mala convertentur
sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo
confirmaverunt tormenta sua
in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius
qui fecit illos confundent
ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata
sunt
bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans
in exterminium impios
in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem
praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum
propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi
et in scripta dimisi
omnia opera Domini bona et omne opus hora sua
subministrabit
non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo
conprobabuntur
et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen
Domini
Caput 40
occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem
omnium
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et
dies finitionis
residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et
cinere
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui
operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia
perseverans et contentio
et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat
scientiam eius
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die
respectus
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die
belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores
septuplum
ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et
contritio et flagella
super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus
est cataclysmus
omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes
in mare convertentur
omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum
stabit
substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut
tonitruum magnum in pluvia manebunt
in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in
consummatione tabescent
nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae
super cacumen petrae sonant
viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem
faenum evelletur
gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in
saeculo permanet
vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea
invenies thesaurum
fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec
mulier inmaculata conputatur
vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio
sapientiae
tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque
lingua suavis
gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride
sationis
amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque
mulier cum viro
fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos
misericordia liberabit
aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium
beneplacitum
facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor
Domini
non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere
adiutorium
timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem
gloriam operuerunt illum
fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori
quam indigere
vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in
cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius
ignis ardebit
Caput 41
o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in
substantiis suis
viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc
valenti accipere cibum
o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur
viribus
defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui
perdit sapientiam
noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et
quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive
centum sive mille anni
non est enim in inferno accusatio vitae
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur
secus domos impiorum
filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum
adsiduitas obprobrii
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in
obprobrio
vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini
altissimi
et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui
fueritis in maledictione erit pars vestra
omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a
maledicto in perditionem
luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum
delebitur
curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam
mille thesauri magni pretiosi
bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in
aevo
disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita
et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui
abscondit sapientiam suam
verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia
omnibus beneplacent in fide
erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente
et potente de mendacio
a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de
iniquitate
a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus
et ab offuscatione dati et accepti
a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et
ab aversione vultus cognati
ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non
restituendo
ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam
eius neque steteris ad lectum eius
ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne
inproperes
Caput 42
non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his
omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare
impium
de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis
amicorum
de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum
et paucorum
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina
filiorum servo pessimo latus sanguinare
super mulierem nequam bonum est signum
ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et
adpende datum vero et acceptum omne describe
de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur
ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium
virorum
filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet
somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis
fiat
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis
gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis
efficiatur
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te
in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et
confundat te in multitudine populi
omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli
commorari
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas
viri
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier
confundens in obprobrium
memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in
sermonibus Domini opera eius
sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est
opus eius
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae
confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum
excogitavit
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum
aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia
occultorum
non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo
ullus sermo
magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et
usque in saeculum neque adiectum est
neque minuitur et non eget alicuius consilio
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam
est considerare
omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate
omnia obaudiunt ei
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam
deesse
uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns
gloriam eius
Caput 43
altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione
gloriae
sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus
Excelsi
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis
poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et
refulgens radiis suis obcaecat oculos
magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit
iter
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum
aevi
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in
consummatione
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in
consummatione
vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis
Dominus
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in
vigiliis suis
vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in
splendore suo
gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi
aperuerunt illum
imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes
emittere iudicii sui
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut
aves
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides
grandinis
in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius
adspirabit notus
vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et
congregatio spiritus
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut
lucusta demergens descensus eius
pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem
eius expavescet cor
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet
tamquam cacumina tribuli
frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua
super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut
ignem
medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore
venienti humilem efficiet eum
in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus
Iesus
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus
non admirabimur
illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et
omnium pecorum et creatura beluarum
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone
eius conposita sunt omnia
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum
ipse est in omnibus
gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia
opera sua
terribilis Dominus et magnus vehementer
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia eius
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est
enim omni laude
exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim
habebitis
quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est
ab initio
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum
eius
omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit
sapientiam
Caput 44
laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in
generatione sua
multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et
prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi
sanctissima verba
in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina
in scriptura
homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes
pacificantes in domibus suis
omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et
in diebus suis habentur in laudibus
qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes
eorum
et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et
nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non
defuerunt
et cum semine ipsorum perseverat bona
hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen
eorum
et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen
eorum et gloria eorum non derelinquetur
corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in
generationes et generationes
sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet
ecclesia
Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det
gentibus paenitentiam
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae
factus est reconciliatio
ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit
diluvio omnis caro
Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus
similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione
inventus est fidelis
ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum
quasi terrae cumulum
et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari
usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum
confirmavit super caput Iacob
agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem
et divisit ei partem in tribus duodecim
et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam
in oculis omnis carnis
Caput 45
dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione
est
similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in
timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram
populo suo et ostendit illi gloriam suam
in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum
de omni carne
audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere
Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu
Levi
statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis
et beatificavit illum in gloria
et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae
et coronavit illum in vasis virtutis
circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum
tintinabulis aureis plurimis in gyro
dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo
in memoriam filiis gentis suae
stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri
sapientis iudicio et veritate praediti
torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in
ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum
Israhel
coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis
gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata
sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii
ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut
dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine
suo
ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo
incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis
iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel
quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam
circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio
Chore in iracundiam
vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in
impetu iracundiae
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et
primitias fructuum terrae divisit illi
panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia
Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in
gente ipse enim pars eius est et hereditas
et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando
tantum in timore Domini
et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae
suae placuit de Israhel
ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et
gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum
et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas
ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia
ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit
Caput 46
fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit
magnus secundum nomen suum
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut
consequeretur hereditatem Israhel
quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando
contra civitatem rompheas
quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus
perduxit
aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta
est quasi duo
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et
audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit
contrarios
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare
non est facile et secutus est a tergo potentes
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius
Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur
malitiae
et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero
sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et
mel
et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad
senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius
obtinuit hereditatem
ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto
Deo
et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui
non aversi sunt a Domino
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent
de loco suo
et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios
illorum sanctorum virorum gloria
dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit
imperium et unxit principes in gente sua
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob
et in fide sua probatus est propheta
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum
lucis
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes
undique in oblatione viri inviolati
et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit
vocem suam
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium
praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne
non accepit et non accusavit illum homo
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi
finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem
gentis
Caput 47
post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis
Israhel
cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit
sicut cum agnis ovium in iuventute sua
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere
hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in
benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim
contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo
gloriae
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit
illum et dedit illi contra inimicos potentiam
et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum
dulces fecit modos
et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad
consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei
sanctitatem
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum
cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit
omnem potentiam inimicorum
Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes
hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum
eruditus est in iuventute sua
et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima
tua
et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe
distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
in cantilenis et proverbiis et conparationibus et
interpretationibus miratae sunt te terrae
et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti
argentum
et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo
corpore
dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum
inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium
durum
Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit
nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui
diligit Dominum non corrumpet
dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
et finem habuit Salomon cum patribus suis
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit
Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
valde averterunt illos a terra sua
et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos
defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
Caput 48
et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi
fax ardebat
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci
facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest
similiter gloriari tibi
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo
Domini Dei
qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam
ipsorum et gloriosos de lecto suo
qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores
post te
qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini
conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati
sunt
nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale
nomen nostrum
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est
spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit
corpus eius
in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera
ipsius
in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a
peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa
commiserunt peccata
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius
aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et
sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est
potentia sua
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi
parturientes mulieres
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus
extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos
inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via
David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu
Dei
in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion
usque in sempiternum
ostendit futura et abscondita antequam evenirent
Caput 49
memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii
in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in
convivio vini
ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit
abominationes impietatis
et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum
corroboravit pietatem
praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum
commiserunt
nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt
timorem Dei
dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae
genti
incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt
vias ipsius in manu Hieremiae
nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est
propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare
Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in
curru cherubin
nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis
qui ostenderunt rectas vias
et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam
rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in
dextera manu in Israhel
et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et
exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros
eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est
a terra
et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis
rector fratrum stabilimentum populi
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem
animam in origine Adam
Caput 50
Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit
domum et in diebus suis corroboravit
templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio
excelsa parietis templi
in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare
adimpleti sunt supra modum
qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in
conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in
diebus suis lucet
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum
in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus
aestatis
quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in
accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis
amictum
in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans
iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii
Aaron in gloria sua
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga
Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine
uvae
et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso
Principi
tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus
sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem
super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo
auctus est sonus suavitate plenus
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum
perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem
filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui
auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam
misericordiam
det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris
in Israhel per dies sempiternos
credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos
in diebus suis
duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam
oderim
qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui
habitat in Sicimis
doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto
Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo
sapiens erit semper
si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium
eius est
Caput 51
oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et
conlaudabo te Deum salvatorem meum
confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es
mihi
et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae
et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor
et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui
a rugientibus paratis ad escam
de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis
quae circumdederunt me
a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum
aestuatus
de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo
mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
et vita mea adpropinquans erat infero deorsum
circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens
eram ad adiutorium meum et non erat
memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae
quae a saeculo sunt
quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus
gentium
exaltasti super terram habitationem meam et pro morte
defluenti deprecatus sum
invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in
die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio
laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione
exaudita est oratio mea
liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore
iniquo
propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen
Domini
cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam
palam in oratione mea
ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis
inquiram eam defloriet tamquam praecox uva
laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a
iuventute mea investigabam eam
inclinavi modice aurem meam et excepi illam
multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea
dans mihi sapientiam dabo gloriam
consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non
confundor
conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam
confirmatus sum
manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi
animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam
possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non
derelinquar
venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea
possidebo bonam possessionem
dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa
laudabo eum
adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum
disciplinae
quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae
sitiunt vehementer
aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento
et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra
disciplinam in proximo est enim invenire eam
videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi
multam requiem
adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum
possidete in ea
laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini
in laude ipsius
operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem
vestram in tempore suo
Caput 52
et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae
Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum
neque in terra deorsum
qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis
euntibus in conspectu tuo in toto corde
servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in
ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus
es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis
ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es
puero tuo David
quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut
exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem
dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si
oraverint in loco isto
et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et
propitius sis si peccaverit vir iuxta te