Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum infusio gratiae necessario praecedat peccati expulsionem.

Rationes principales

Circa primum, quod gratiae infusio necessario praecedat peccati expulsionem, videtur. Ambrosius dicit : Quemadmodum intrans animam sapientis disciplina imprudentiam tollit, ita perfecta virtus iniquitatem. Si ergo iniquitatem non tollit nisi perfecta virtus intrans, et haec est gratia, ergo etc.

Item, gratiam infundi non est aliud quam ipsam creari ; sed creatio gratiae praecedit expulsionem culpae, quia culpa non expellitur nisi per gratiam : ergo et gratiae infusio.

Item, si prius naturaliter expellitur culpa quam infundatur gratia, cum culpa non possit expelli nisi per habitationem Dei in anima, tunc prius inhabitaret Deus animam quam infunderet gratiam ; et hoc est impossibile.

Item, cum ignis expellit frigus, prius naturaliter immittit virtutem in materiam quam illud expellit. Si ergo Deus expellit culpam immittendo gratiam, ergo prior est gratiae immissio per naturam quam culpae expulsio.

Sed contra : In qualibet mutione prius est terminus a quo quam terminus ad quem secundum naturam vel secundum tempus ; sed iustificatio incipit a malo et terminatur ad bonum : ergo, si malum a quo incipit est peccatum, et bonum ad quod tendit est gratia, videtur quod prior per naturam sit peccati expulsio quam gratiae infusio.

Item, prius est natura a quo non convertitur consequentia secundum necessitatem ; sed necessario ad esse gratum sequitur esse mundum, et non e converso, ut patet in primo homine et angelo, in quibus ante fuit status innocentiae quam gratiae : ergo naturaliter prius est esse mundum quam gratum. Sed esse mundum est per culpae expulsionem, esse gratum per infusionem gratiae : ergo culpae expulsio prior.

Item, medium est secundum naturam et secundum actualem existentiam ; et licet inter culpam et gratiam non sit medium secundum actualem existentiam, est tamen medium secundum naturam, videlicet innocentia ; sed medium secundum naturam in mutatione naturaliter praecedit extremum : ergo etc.

Item, culpa expellitur aut quando est aut quando non est. Non quando non est, quia tunc semper expelleretur. Si quando est, sed quando est culpa in anima, non est infusa gratia, quia tunc simul essent duo opposita in eodem : ante expellitur culpa quam infundatur gratia.

Item, si Deus successive operaretur, prius expelleret culpam quam infunderet gratiam, prius, inquam, tempore ; sed subita operatio, si tollat ordinem temporis, non tamen tollit ordinem in natura : ergo, cum subito iustificet, prius naturaliter culpam expellit quam det gratiam.

Item, non videtur quod sit aliquis ordo, quoniam privare privationem nihil aliud est quam restituere habitum ; sed culpa est privatio, gratia est habitus : ergo omnino est idem gratiam infundi et culpam expelli : ergo videtur quod simul sint tempore et natura, cum eiusdem ad se non sit aliquis ordo.

Conclusio

Gratiae infusio, ut egrediens a suo principio, in iustificatione naturaliter praecedit expulsionem peccati

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod Deus se ipso expellit culpam ; nam ipse de se dicit, Isaiae 43, 25 : "Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me". Unde secundum hos prius Deus mundat animam et postmodum dat gratiam, simul tempore, tamen posterius natura.

Sed quia communiter ponitur, et verum esse credo, quod Deus expellit peccatum per gratiam sicut sol per radios tenebras, sicut dicitur Actuum 15, 9 : "Fide purificans" etc., et hoc supra monstratum est ; ideo, cum causa praecedat effectum, infusio gratiae naturaliter prior est expulsione peccati, sicut lux praeit effugationem tenebrarum.

"Ad quod intelligendum, notandum est quod qualitas aliqua, quae agit in aliud, habet triplicem comparationem, scilicet ad principium a quo exit, et ad contrarium vel oppositum quod expellit, et ad subiectum quod perficit. Et sunt istae comparationes ordinatae. Prius enim comparatur ad principium a quo producitur ; secundo ad oppositum quod expellitur ; tertio ad subiectum quod perficitur. Subiectum enim informatum aliqua qualitate vel deformatum vitio non potest intelligi informari aliqua bona qualitate vel perfectione, nisi prius intelligatur expulsio contrariae. Et impossibile est quod aliquid intelligatur expulsum ab aliquo, quin prius intelligatur illud egredi a suo principio. Quoniam igitur gratiae infusio non dicit perfectionem subiecti nisi per concomitantiam, sed potius ipsius gratiae productionem ab agente, ideo patet quod prior est quam expulsio, sicut ausa prior est suo causato."

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod prius est terminus a quo, dicendum quod terminus ad quem non est gratiae infusio, sed magis subiectum esse gratum et mundatum et gratia informatum. Unde bene concedo quod gratia prius per naturam habet rationem agentis quam informantis ; et secundum quod habet rationem agentis, sic est principium iustificationis ; secundum quod habet rationem informantis, sic est terminus.

Ad illud quod obicitur, quod prius est esse mundum quam gratum, dicendum quod, quamvis prior sit mundatio per naturam quam gratificatio, non tamen est prior quam ipse mundans : et quia gratia non tantum est gratificans, sed etiam mundans, ideo praecedit Unde ratio illa bona esset, si mundatio non esset a gratia tamquam a principio , immediato et creato ; nunc autem ratio illa tantum valet quod prius per naturam competit gratiae expellere culpam quam subiectum informare ; et hoc verum est. Forma enim quae inducitur in materiam aliquam, prius est ibi ut potentia sive ut agens quam sit ut perficiens sive ut actus. Sive igitur expulsio culpae sit idem quod mundificatio sive non, sequitur infusionem gratiae : gratia enim mundificat, et hoc per naturam prius habet facere quam subiectum denominare.

Ad illud quod obicitur, quod munditia vel innocentia est medium inter gratiam et culpam, dicendum quod verum est ; sed non propter hoc est prius animae mundificatio quam gratiae infusio. Gratia enim creata in anima ipsam informat ; et quia informare non potest quamdiu ibi obstaculum est, scilicet quamdiu subiectum opposito habitu informatur, culpam expellit. Unde prius est culpae expulsio naturaliter quam animae informatio. Et ante haec duo prius est gratiae creatio quam aliquod horum ; gratiae autem infusio non est aliud quam ipsius creatio. Unde cum dicit quod gratiae infusio est ipsius subiecti habilitatio, hoc dictum est per concomitantiam.

Ad illud quod quaeritur : quando culpa expellitur, aut quando est aut quando non est ? dicendum quod, quia expulsio est mutatio subita, et in mutatione : subita simul est fieri et factum esse, ideo simul est expulsio et expulsum esse ; unde expellitur, quando primo non est. Dicitur ergo pro tanto expelli, quia prius fuit et adhuc esset, nisi contrarium repugnaret ; et non semper dicitur expelli, sed solum in primo instanti et in quo esse desinit, et tunc quidem non est.

Aliqui tamen volunt aliter dicere, quod, quia culpa habet esse temporale, ideo non est in sui termina, sed gratia est in termina et in initio ; et ideo dicunt quod cum gratia infunditur, et incipit et est tunc ; peccatum autem, cum desinit esse, non est. Sed quidquid sit de verbo desinendi, quod habet duplicem expositionem, tamen credo quod culpa bene habet esse in instanti sicut et gratia, et est in sui termina, termina, inquam, intra ; sed expulsio est terminus extra, quia simul est cum expulsum esse. Et si tu obicias, quod duo instantia sunt immediata, tunc respondendum est sicut superius responsum fuit de transitione panis in corpus Christi, ubi positae sunt quinque responsiones, quas non oportet iterare propter brevitatem ; et in ultima credo esse standum.

Ad illud quod obicitur, si Deus operaretur successive etc., dicendum quod aliud mundaret animam quam gratia, et tunc esset alius ordo naturae ; nunc autem, cum mundet per gratiam, necesse est ordine naturae ipsam praecedere expulsionem culpae. Hoc autem posito, quod per gratiam mundet, impossibile est intelligere quod successive, quia tunc simul esset gratia cum culpa ; gratia autem talis proprietas est, quae culpae nullatenus possit permisceri.

Quod obicitur ultimo, quod idem est removere privationem et dare habitum, dicendum quod verum est, ubi est pura privatio ; verum est etiam, ubi datur habitus praecise removens illam privationem. Nunc autem non est ita, sed peccatum, etsi dicat deformitatem, nihilominus tamen concernit aliquam materiam secundum quosdam. Quidquid tamen sit de hoc, gratia non tantum reparat habitum oppositum culpae, qui est innocentia, sed superaddit, ut visum est supra ; et ideo non est omnino idem culpam expellere et gratiam dare. Et illud tenet communis opinio, quae illa quatuor distinguit quae concurrunt ad iustificationem impii, inter quae primum est gratiae infusio, ultimo vero ponitur culpae expulsio.

PrevBack to TopNext