Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de reparatione corporum ; hic agit de statu animarum post mortem ; et dividitur haec pars in duas. In prima parte determinat de statu et conditione bonarum animarum. In secunda de conditione et statu malarum, distinctione quadragesima sexta, ibi : Sed quaeritur hic de valde malis etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat de animarum receptaculis. In secunda parte determinat de suffragiis quae animabus possunt fieri, ibi : Neque, negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas etc. Et illa secunda pars habet duas. In prima determinat de suffragiis quae viventes impartiuntur mortuis. In secunda determinat de suffragiis sive adiutoriis quae mortui impartiuntur vivis, ibi : Sed forte quaeris : numquid preces supplicantium etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda movet dubitationes, ibi : Solet moveri quaestio de duobus, uno divite etc. Et prima pars habet duas. In prima determinat quae sunt illa quae prosunt defunctis. In secunda, quae sunt illa quae non prosunt, ibi : De pompis vero exsequiarum idem Augustinus etc. Similiter secunda pars, in qua movet quaestiones, duas habet. In prima parte determinat hanc quaestionem, utrum suffragia prosint omnibus aequaliter. In secunda vero inquirit de infirmo, cui non possunt subvenire suffragia Ecclesiae, qualiter habeat liberati, ibi : Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono etc.
On this page