Text List

I, Distinctio 1, Art. 2, Q. 1

I, Distinctio 1, Art. 2, Q. 1

Utrum frui sit actus voluntatis, an aliarum virium.

1. Quod sit actus voluntatis, videtur per primam definitionem, quae est: Frui est amore inhaerere etc.'; sed amor est voluntatis : ergo et fnd similiter. Si dicas, quod amor sumitur ibi communiter, secun- dum quod est in qualibet vi respectu sui actus; contra : in omnibus aliis deflnitionibus idem dicitur. Unde dicitur in sequenti': "Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit". Quietatio autem voluntatis est. Et in alia ' similiter : "Frui est uti cum gaudio". Gaudium autem ad voluntatem proprie pertinet.

2. Item, ostenditur ratione, quia fruitione de- lectamur ^ , secundum quod delectabile est differentia boni, cum sit bonum honestum, conferens et dele- ctabile ; bonum autem obiectum est voluntatis : ergo f7-ui est solius voluntatis.

3. Item, eo fruimur, quo quietamur; sed quie- tatio respicit rationem finis, "et finis rationem boni ^", et "bonum est obiectum voluntatis": ergo fruitio, quae ordinat ad illud, similiter.

Sed contra: 1. Omnis virtus appetit uniri suo obiecto , quo habito delectatur , si cognoscit , et quie- scit: ergo motus cum quietatione et delectatione est omnium virium: ergo cum talis sit fruitio, fruitio erit in omnibus, non tantum in voluntate.

2. Item, absentia rei amatae potius contristat amantem, quam delectat^; quod enim delectat ip- sum, hoc est, quia videt ipsam et habet. Si ergo motus fruitionis est cum delectatione vel est ipsa delectatio: ergo hoc^ est, quia videt illud in quo est ipsa delectatio; sed visio respicit cognitivam: ergo etc.

3. Item, Augustinus in libro de Doctrina christiana: "Haec est summa merces , ut ipso perfruamur". Sed super illud Psalmi : Ostendam illi salutare etc, dicit Glossa', quod "visio est tota merces": ergo si fruitio est merces , fruitio est visio per essentiam ; sed visio est in cognitiva sive in ratione : ergo etc.

4. Item, fide et spe tendimus in Deum: aut ergo fruendo, aut utendo; sed non utendo, cum Deo non sit utendum: ergo fruendo: ergo fide et spe fruimur ; sed fldes est habitus rationis cognitivae ; sed cuius est habitus, eius est actus: ergo actus frui- tionis est actus* rationis; similiter videtur de ira- scibiU: ergo etc.

CONCLUSIO.

Frui sumtum essentialiter est actus voluntatis , sumtum dispositive est actus etiam aliarum potentiarum.

Respondeo: Secundum aliquos' frui pertinet opinioquo- ad omnes vires; et hoc dicunt, quia omnes vires remunerabuntur ; qui dicunt etiam , quod '° in gloria erit magis proprie rationis, quia immediaflus se habet ad delectationem.

Sed aliter videtur dicendum secundum Augusti- Nonappro- num, scilicet quod sit actus ipsius voluntatis. Cum enim tres dentur definitiones de fi^ui, omnes dantur penes actnm voluntatis, quem tripliciter est consi- derare. Primo modo communiter, prout dicit mo- Tres modi tum cum delectatione ; et sic definit Augustinus: "Frui est uti cum gaudio". Secundo modo, prout dicit motum cum quietatione; et hoc modo definitur ab Augustino de Doctrina christiana: "Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam" ; et hoc modoaccipiturprop?7'e. Tertio modo accipitur, prout complectitur utrumque, scilicet quietationem et de- lectationem ; et " hoc modo deflnitur ab Augustino decimo de Trinitate: "Frui est quiescere in cognitis, voluntate propter se delectata", et sic accipitur propriissime.

Quia ergo frui secundum omnem acceptionem dicit delectationem vel quietem vel utrumque, et omne^tale habet rationem boni, et hoc est obiectum voluntatis: ideo loquendo essentialiter , frui est actus concinsioi. voluntatis. Sed quia voluntas nec delectatur nec quietatur nisi in eo , quod cognoscit vel per fidem vel per speciem '^ , et in eo , quod habet per spem vel in re , ideo actus aliarum virium ad hunc disponunt , condusio 2. non tamen sunt ipsum frui, essentialiter loquendo.

Ex hoc patet solutio '^ ad illud quod communi- goimio ai- ter solet quaeri , quare frui non deflnitur per actum cognitionis, sicut delectationis. Tamen" haec quae- stio fundata est super falsum. Augustinus enim po- nit in notifieatione una, quod est cognitionis, cum dicit : "Frui est quiescere in cognitis" ; cadit ta- men ibi sicut dispositio.

Ex hoc etiam patet, quare non definitur per patct tertia fldem et' spem, sicut per caritatem, quia caritas quaestio. jjjj.pj.jjjg^j concup'iscibilem , cuius est frui. Tamen ista quaestio similiter fundata est super falsum, quia amor, quo deflnitur frui, est communis ad amorem castum et libidinosum % quo avarus fruitur auro, non proprius ipsius caritatis.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod omnis soiutio op- virtus habet delectari etquietari^, cum unitur suo posiorum. ^j^jgpj^. (jjggjj^iujii ^ quod ipsa voluntas, ut vult Augustinus â– * , amat sibi et aUis. Et sicut etiam dicit Anselmus^: "Voluntas inclinat alias vires et aliis meretur", ideo eius quietatio et delectatio redundat in alias vires. Unde sicut voluntas non sibi cogno- scit , sed ratio cognoscit sibi et voluntati , ita volun- tas sibi et rationi delectatur et ipsam quiescere facit.

2. Ad illud quod obiicitur, quod amans non fruitur , nisi videat vel habeat ; dicendum , quod vi- dere et habere requiruntur ad friii , similiter et amare. Nam si quis videt aliquid et habet, nun- quam delectatur, nisi amet; aliter tamen requiritur visio quam amor. Nam visio disponit, similiter et tentio, sed amor delicias suggerit. Unde est quasi acumen penetrans% et ideo ei maxime convenit unire et per consequens delectare et quietare : ideo essen- tialiter , non dispositive , est fruitio. Propter quod est intelligendum , quod actus voluntatis potest dupUciter considerari , scilicet per modum appetitus et ' com- placentiae. Primo modo antecedere potest ipsam visionem; secundo vero consequitur, et in hoc est perfecta ratio ipsius fruitionis, scilicet in compla- centia rei visae et habitae.

3. Ad illud: Visio est tota merces; dicendum, quod illud non dicitur proprie, sed per concomi- tantiam^ quia visio et complacentia, in qua est per- fecta ratio fruitionis, inseparabiliter se habent.

4. Ad illud quod obiicitur , quod fide et spe frui- mur ; dicendum , quod illud non est verum per se , quia quaehbet harum accipit rationem tendentiae ' a caritate ; unde fruitio non est ex istis nisi per cari- tatem. Sola enim caritas considerat finem in ratione flnis et obiecti. Unde non dicitur aliquis sperare Deum, sicut amare.

PrevBack to TopNext