Text List

II, Distinctio 17, A. 2, Q. 3

II, Distinctio 17, A. 2, Q. 3

Utrum corpus Adae constitutum fuerit ex elementis in complexione et compositione aequati.

Tertio quaeritur, utrum corpus primi hominis constitutum fuerit ex elementis in complexione et compositione aequali.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. 1. Quanto complexio et compositio magis accedit ad aequalitatem, tanto nobilior est, et quanto nobilior est, tanto nobilioris formae est susceptiva ; sed complexio corporis primi hominis fuit susceptibilis nobilissimae formae per naturam, quae etiam non erat depravata per culpam : ergo fuit complexio maxime nobilis ; et sic hoc, ergo maxime aequalis.

Item, tanto res complexionata est ad durandum habilior quanto eius complexio est aequalior : inaequalitas enim miscibilium est via in corruptionem ; sed corpus Adae habile erat ad durandum in sempiternum, quantum est ex sua prima constitutione : ergo videtur quod in perfecta aequalitate complexionis et compositionis fuerit constitutum.

Item, ubi est inaequalitas complexionis ibi necessario est pugna ; ubi vero pugna est, forma non sic potest gubernare materiam sicut si esset ibi pax et tranquillitas ; ubi autem hoc est, ibi est aliqua poenalitas : ergo aut in corpore primi hominis fuit perfecta elementorum aequalitas aut ante peccatum fuit in eo aliqua poenalitas. Sed nullo modo poena praecessit culpam : ergo etc.

Item, corpus Adae debuit fieri proportionabile animae, et ideo, quamdiu anima fuit immunis a morte culpae, corpus eius fuit immune a morte naturae : ergo pari ratione, quamdiu anima fuit aequalis in voluntate, corpus fuit aequale in complexione. Sed in anima primi hominis nulla erat obliquitas iustitiae in prima constitutione, immo perfecta innocentia : ergo nec in corpore erat aliqua inaequalitas, sed concordia et amicitia perfecta.

Sed contra: Vita est per calidum et humidum, et omnis operatio animae in corpore est per calorem, sicut dicunt naturales et medici ; sed in corpore Adae anima habebat expeditas operationes : ergo magna erat ibi abundantia caloris : ergo praedominabatur calidum ; et si hoc, ergo non erat perfecta aequalitas complexionis.

2. Item, etsi complexio hominis est deteriorata, tamen non est totaliter corrupta ; sed nos videmus quod cor per naturam est calidissimum et hepar similiter ; et quaedam sunt alia membra in quibus regnat phlegma et melancholia : ergo et tunc ita erat. Si ergo in corpore Adae erat praedominatio humorum, pari ratione et qualitatum elementarium : ergo non erat ibi perfecta adaequatio miscibilium.

3. Item, si esset ibi mixtio secundum omnimodam aequalitatem, ergo tantum esset ibi de gravi quantum de levi : ergo corpus illud esset indifferens ad gravitatem et levitatem, ergo et ad motum et ad quietem. Si igitur nec esset natum moveri nec quiescere nec sursum nec deorsum esse, ergo non esset corpus naturale.

4. Item, si corpus illud esset constitutum secundum omnimodam aequalitatem, tunc quantum unum elementum ageret, tantum reliquum resisteret et ipsum repelleret : ergo unum virtutem suam et actionem in alterum non profundaret ; et si hoc, non esset ibi alteratio nec transmutatio, ac per hoc nec mixtio. Aut ergo corpus Adae non fuit mixtum, aut si mixtum, non in perfecta aequalitate constitutum.

5. Item, si corpus Adae fuisset constitutum in perfecta aequalitate, ergo ignis sive calor in eo non consumeret, ergo alimento non indiguisset ; sed constans est secundum Sanctos, et maxime secundum Augustinum, quod alimento indiguit : ergo in aequalitate miscibilium corpus illud constitutum non fuit.

6. Item, cum Adam peccavit, non fuit ei ablatum aliquid quod esset ex parte corporis : ergo si prius erat compositus complexione aequali, postea fuit similiter : ergo post peccatum nulla fuit in corpore eius pugna : ergo nec infirmitas nec mortalitas ; quod si hoc falsum est, restat etc.

Conclusio

Corpus primi hominis non fuit constitutum ex elementis in complexione aequalitatis a pondere, quia talis est impossibilis, sed in complexione aequalitatis a iustitia

Respondeo : Dicendum, sicut distinguunt naturales et medici, duobus modis dicitur aequalitas miscibilium in mixto, scilicet a pondere et a iustitia. Aequalitas a pondere, ut dicunt, non est possibilis in rerum natura. Aequalitas enim a pondere potest dici tripliciter. Uno modo dicitur aequalitas a pondere, quando miscibilia adaequantur et quantum ad quantitatem molis et quantum ad quantitatem virtutis ; et haec duo sunt incompossibilia non solummodo secundum rem, sed etiam secundum intellectum, hoc intellecto quod elementum, quod plus habet de materia, minus habet de specie et e converso. Sicut enim impossibile est quod verum aurum aequetur argento in quantitate et valore, sic impossibile est elementa activa et passiva aequari ad invicem aequalitate ponderis in aliqua mixtione.

Alio modo potest dic aequalitas a pondere secundum adaequationem miscibilium in quantitate molis solum ; et adhuc est impossibilis. Primum, quia corpus illud non esset durabile : elementa enim activa statim passiva consumerent. Si enim adaequarentur in substantia ; adeo activa excederent in virtute, ut potius esset consumtio quam mixtio. Nec tantum corpus illud non esset durabile, immo etiam nec esset leve nec grave, cum motus gravis vel levis sequatur praedominans quantum ad quantitatem molis ; et si non esset durabile nec leve nec grave, non esset de naturae intentione nec naturae possibile.

Tertio modo dicitur aequalitas a pondere aequalitas a quantitate virtutis ; et sic adhuc dicunt talem aequalitatem non esse in natura possibilem. Primo, quia si esset omnimoda aequalitas virtutum, virtus unius tantum resisteret quantum virtus alterius ageret ; et sic non esset profundatio et confractio usque ad minima, ac per hoc non esset mixtio. Item, si hoc esset, corpus illud careret operatione calidi et frigidi et aliarum qualitatum elementarium : ergo frustra esset ex diversis constitutum. Tale igitur corpus nec est naturae possibile, quia repugnat naturae mixtionis ; nec etiam est ex intentione naturae, quia careret sibi debita operatione Et sic quocumque modo accipiatur aequalitas a pondere, non potuit esse nec debuit in corpore Adae. Et hoc satis apparet, cum corpus Adae magis esset grave quam leve, magis esset idoneum ad agendum quam ad patiendum : ergo non habuit aequalitatem miscibilium nec quantum ad quantitatem molis nec quantam ad quantitatem virtutis : et ita non habuit aequalitatem a pondere. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes, quoniam procedunt ista via, sicut patel consideranti.

Est et alia aequalitas a iustitia, et haec aequalitas attenditur in commensuratione miscibilium secundum proportionem debitam et secundum exigentiam formae introducendae. Et haec aequalitas reperitur in his quae miscentur naturaliter, et inter omnia potissime reperitur in homine, quia nobilior debet esse in eius corpore proportio et harmonia miscibilium, secundum quod disponitur ad nobiliorem formam. Haec autem aequalitas non est aequalitas punctalis, sed latitudinem habet et gradus, et hoc secundum diversos status.

Est enim status gloriae et est status miseriae et est status innocentiae. Secundum statum gloriae, qui est perfectus, debetur corpori humano aequalitas a iustitia, aequalitas, inquam, perfecta, in qua nec cadit discordia nec repugnantia, nec actu nec potentia. Secundum statum miseriae, qui est status imperfectus, debetur corpori hominis aequalitas, sed diminuta, quae permisceri habet inaequalitati et discordiae, non solum possibilitate sed etiam quadam necessitate. Secundum statum vero medium, scilicet innocentiae, debetur corpori hominis aequalitas media, quae a discordia et repugnantia miscibilium erat aliena in actu per adiutorium intrinsecum animae gubernantis, et per adiutorlum extrlnsecum alimenti nutrientis. Erat tamen haec aequalitas possibilis ad inaequalitatem, sive ob defectum virtutis contentivae sive etiam ob defectum alimoniae. Nullus autem horum defectuum esse poterat in homine, nisi praecederet transgressio inobedientiae.

Et sic patet quod corpus primi hominis constitutum fuit in aequalitate a iustitia, quasi media inter aequalitatem quae erit in gloria et aequalitatem quae nunc est in miseria, secundum quod status animae exigebat. Et hanc aequalitatem probant fuisse in corpore primi hominis rationes inductae ad astruendam partem istam ; et ideo concedendae, sunt, quia verum concludunt. Si autem ex eis velint concludere omnimodam aequalitatem a pondere, rationes illae non valent, quia illa aequalitas ad nobilitatem non spectat. Si autem velint concludere aequalitatem omnimodam a iustitia, adhuc non concludunt, quia, etsi corpus illud haberet nobilissimam formam, non tamen adhuc erat in statu suo nobilissimo, sicut erit in gloria. Hoc autem solummodo concludunt quod ibi erat tanta aequalitas a iustitia, quod non erat ibi miscibilium actualis repugnantia ; et hoc quidem est verum. Et ita patet responsio ad totum.

PrevBack to TopNext