II, Distinctio 19, A. 2, Q. 1
II, Distinctio 19, A. 2, Q. 1
Utrum corpus Adae, ipso non peccante, posset dissolvi.
Circa primum sic proceditur et ostenditur quod, etiamsi Adam non peccasset, corpus eius dissolvi potuisset, tali ratione.
Rationes principales
1. Adam in statu innocentiae habebat corpus mortale, sicut dicit Augustinus et Magister in littera, ergo corruptibile ; sed "omne corruptibile de necessitate corrumpetur, sicut vult philosophus, quamvis non omne generabile de necessitate generetur": ergo corpus Adae corruptum fuisset, esto quod in statu innocentiae permansisset.
2. Item, contrarietas est causa pugnae, et pugna in composito est causa dissolutionis : ergo in illo statu, in quo potest esse contrarietas, potest esse dissolutio ; sed corpus Adae etiam secundum statum innocentiae ex contrariis habebat compositionem : ergo, statu illo manente, poterat habere dissolutionem.
3. Item, cuicumque statui competit restauratio, competit deperditio ; sed corpori Adae in statu innocentiae competebat restauratio per sumtionem ciborum : ergo et eidem corpori secundum statum innocentiae inerat deperditio. Sed cuicumque inest deperditio, inest et consumtio, et in quocumque ponitur consumtio, ponitur et corruptio ; ergo corpus Adae, in statu innocentiae persistens, dissolvi poterat et corrumpi nulla culpa interveniente.
4. Item, constans est quod Adam non poterat vivere nisi comederet, cum haberet corpus animale ; sed poterat non comedere : ergo poterat absque ullo peccato corpus eius deficere. Si tu dicas quod peccaret in non comedendo, quia tenebatur comedere - contra : non semper tenebatur comedere, quia signemus aliquam horam in qua tenebatur. In illa hora aut Adam esuriret aut non. Si esuriret, ergo pateretur antequam peccaret ; si non esuriret, ergo natura non indigeret ; cum natura bene disposita tempore necessitatis cibum appetat : ergo non teneretur tunc comedere nec alias : ergo nunquam.
5. Item, si Adam stetisset, aliquis de filiis eius poterat peccare. Ponatur ergo quod peccasset ; sed possibile est virum iustum a peccatore insidiante interfici absque sua culpa, sicut Abel interfectus est a Cain ; ergo possibile esset Adam saltem dormientem ab eo iugulari et iugulatus interire nulla culpa sua interveniente.
6. Item, impassibilitas est dos corporum glorificatorum ; sed corpus Adae in statu innocentiae glorificatum non erat : ergo in statu illo persistens impassibilitatem non habebat : ergo persistendo in statu illo mori et non mori poterat : ergo corpus Adae erat dissolubile, anima non peccante.
Sed. contra : 1. Isidorus, De Trinitate : "Si homo in paradiso innocenter viveret, nec ignis eum ureret nec aqua mergeret nec absentia aeris suffocaret nec omnia quae nocent mortalibus, impedirent". Ergo videtur quod, ipso permanente in statu innocentiae, corpus eius non erat resolubile.
2. Item, mors est poena peccati ; sed omnis poena est ordinata ; poena autem non ordinatur nisi per culpam : nulli ergo potest inesse nec poena nec mors nec corruptio nisi cui prius inest culpa : ergo, anima non peccante, impossibile fuit dissolvi corpus Adae.
3. Item, ad hoc quod debite constituatur aliquod compositum, necesse est materiam et formam proportionari ad invicem. Si igitur anima ut forma et perfectio unita est corpori, impossibile erat corpus illud resolvi et corrumpi nisi aliqua corruptio prius incideret ex parte animae ; sed corruptio, quae potest incidere ex parte animae, non est nisi culpae : ergo impossibile fuit corpus Adae resolvi et pati nisi in anima culpa fuisset praeambula.
4. Item, status innocentiae medius erat inter statum gloriae et statum miseriae ; sed dissolutio corporis omnino opponitur statui gloriae : cum ergo statui gloriae non opponeretur directe status innocentiae, Adam in statu innocentiae persistente, corpus eius non fuit resolubile.
5. Item, omnis passio est ab aliquo repugnante et praedominante ; sed, Adam in statu innocentiae existente, vel omnia concordarent ei vel subiacerent : ergo nihil posset corpus eius laedere nec aliquam passionem inferre : ergo corpus eius nec esset passibile nec dissolubile.
6. Item, impossibile est, stante rectitudine alicuius, ipsum obliquari ; sed omnis rectitudo consistit in subiacendo Deo et praesidendo aliis creaturis, tam corpori suo quam etiam brutis : ergo spiritu rationali stante in puritate innocentiae et obedientiae, impossibile fuit corpus ab eius voluntate recedere. Sed anima semper appetit uniri corpori : ergo impossibile fuit corpus in tali statu dissolvi.
Conclusio
Corpus Adae in statu innocentiae actu non poterat dissolvi, licet haberet potentiam, ut dissolveretur.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quemadmodum, iuxta verbum Philosophi, haec est duplex : aliquid est nunc immortale, quia adverbium potest determinare hoc quod est immortale ratione actus moriendi vel ratione potentiae ; ita et locutio praecedens : utrum corpus hominis esset dissolubile sive posset dissolvi, ipso non peccante distingui debet. Illi enim ablativi absoluti possunt determinare hoc verbum posset vel hoc verbum dissolvi. Si hoc verbum posset determinent, veritatem habet locutio. Est enim sensus quod Adam, dum existeret in statu innocentiae, posse habebat ut corpus eius dissolveretur. Si autem ablativi illi referantur ad actum qui est dissolvi, sic locutio falsa est. Est enim sensus quod Adam posset dissolvi in statu innocentiae, ita quod simul esset innocentia et mortis sive corruptionis poena ; et hoc est impossibile, providente ordine divinae iustitiae, quae nullam inordinationem in universo sustinet. Si ergo poena deordinata est nisi praecedat culpa, et corporis dissolutio non potest animae purae et innocenti non esse poena, inconveniens videtur et contra ordinem divinae iustitiae quod corpus hominis dissolveretur in statu innocentiae. Et hoc Sancti dicunt et rationes ad hoc inductae ostendunt, et ideo concedendae sunt, quia verum concludunt.
Ad rationes
1. Ad Illud ergo quod primo obicitur, quod omne corruptibile de necessitate corrumpitur, dicendum quod Philosophus loquitur de illo corruptibili cuius regimen non subiacet voluntati, sed soli virtuti naturali ; et illud de necessitate habet corrumpi, quia habet causam corruptionis intra se. Corpus autem Adae, etsi esset mortale et corruptibile, tamen voluntati subiacebat ex ordine divinae iustitiae ; et ideo, nisi voluntas deordinaretur, corpus illud nunquam corrumperetur.
2. Ad illud quod obicitur, quod componi ex contrariis competebat corpori secundum illum statum, dicendum quod alio modo se habent contraria in compositione corporis secundum statum naturae lapsae, aliter secundum statum naturae institutae. Secundum statum enim naturae lapsae non solum agunt in aliquod extrinsecum, sed etiam ad invicem mutuo agunt et patiuntur, non solum in ipsa constitutione, sed etiam post constitutum esse. In statu autem innocentiae taliter commixta fuerunt et proportionata in prima compositione et ad tantam concordiam redacta, ut, illo statu manente, mutuo non pugnarent. Et ideo propter illam compositionem corpus illud dissolvi necesse non erat.
3. Ad illud quod obicitur, quod secundum statum innocentiae in illo corpore fiebat deperditio, dicendum quod sicut natura universalis patitur elementa corrumpi secundum partem, sed nullo modo patitur corrumpi secundum totum, sic et natura bene instituta in homine, regulata ab ordine iustitiae et providentiae, admittebat deperditionem fieri in homine secundum aliquam partem propter statum animalitatis in quo erat ; sed nullo modo patiebatur corruptionem fieri in toto. Sicut enim fiebat corruptio et deperditio, ita etiam fiebat restauratio ; et ideo non consequebatur dissolutio.
4. Ad illud quod obicitur, quod Adam a cibo poterat abstinere, dicendum quod non poterat abstinere a comestione quando esset locus et et tempus, tum quia sibi expresse praeceptum erat ut comederet de lignis paradisi, aliis a ligno scientiae boni et mali ; tum etiam quia, si Dominus non praecepisset, natura bene instituta dictaret, quae dictat nullum debere manum sibi inicere. Nec valet illa obiectio quam obicit de fame : debebat enim famem praevenire et ipse bene sciebat horam et indigentiam suae naturae, quam si pertransiret, omitteret et peccaret.
5. Ad illud quod obicitur, quod peccator potest occidere innocentem, dicendum quod verum est secundum statum naturae lapsae, in quo omnis homo merito peccati originalis est mortis debitor. Unde permittere innocentem occidi ab impio non est contra ordinem divinae iustitiae secundum statum praesentem ; in statu autem, illo, quia nulla culpa praecesserat, ordo divinae iustitiae talem deordinationem vel punitionem admittere non debebat.
6. Ad illud quod obicitur, quod impassibilitas est dos corporum glorificatorum, dicendum quod verum est secundum quod impassibilitas privat et actum et potentiam passionis secundum omnem statum. Illa autem impassibilitas corpori Adae non inerat nisi secundum statum determinatum, et ideo perfecta non erat nec dos dici debebat.