Text List

Quaestio 2

II, Distinctio I, Pars 1, A. 1, Q. 2

Utrum mundus productus sit ab aeterno, an ex tempore.

Circa secundum quaeritur, utrum mundus pro- ductus fuerit ex tempore, an ab aeterno. Et quod non ex tempore, ostenditur :

I. Duabus rationibus sumtis a motu.

Prima est ostensiva sic: ante omnem motum et mutationem est molus primi mobilis; sed omne quod incipit, incipit per motum vel mutationem: ergo ante omne illud quod incipit, est motus ille. Sed ille motus non potuit esse ante se nec ante suum mo- bile : ergo impossibile est incipere. Prima propositio supponitur, et eius probatio patet sic: quia suppo- sitio est in philosophia - , quod in omni genere perfectum est ante imperfectum )j ; sed inter oiimia genera motuum motus ad situm est perfectior , quia est entis completi ; et inter omnia genera motuum localium motus circularis et velocior est et perfe- ctior; sed talis est motus caeli: ergo perfectissimus, ergo primus: patet ergo etc.

2. Item, ostenditur joer impossibile. Omne quod exit in esse, exit per motnm vel mutationem: ergo si motus exit in esse, exit per motum vel mutatio- nem; et similiter de illo quaeritur: ergo vel est abire in infmitum, vel est ponere aliquem molum sine principio ; si motum: ergo mobile, ergo et mundum.

3. Similiter ratio sumitur ostensiva a tempore sic ' : omne quod incipit, aut incipit in iiistanti, aut in lempore: si ergo mundus incipit, aut in in- stanti, aut in tem,pore. Sed ante omne tempus est tempus, et ante omne instans est tempus: ergo tem- pus est ante omnia quae inceperunt. Sed non pntuit esse ante mundum et motum: ergo mundus non incepit. Prima propositio per se nota esl. Secunda, scilicet quod ante omne te^npus sit terapus, patet ex hoc , qiiod, si currit , curreijat prius de necessi- taie '. — Similiter, quod anle onv.te imtan.s sit lem- pus, patet sic : tempus est mensura circularis con- veniens molui etmobili; sed omnis punctus, qui est in circulo, ita est principium, quod finis: ergo omne instans temporis ita est principium futuri, quod ter- minus praeteriti: ergo ante omne jMtnc fuit praeter- itum: patet ergo etc.

4. Item, per impossihile. Si terapus producitur, aut in tempore, aut iu inslanti. Non in inslanti, cum non sit in instauti: ergo in tempore. Sed in omni tempore est ponere prius et posterius, el prae- teritum et futurum: ergo si terapus in tempore fuit prodiictum -, ante onuie l.empus fuit tempus; et lioc est impossil^ile : ergo etr.

Hae sunt rationes Pliiiosoplii. quae sunt sumtae a parte ipsius mimdi.

5. Item, aliae ratioiies pliilosopliorum sumun- lur ex parte causae producenlis ; et generaliter ad duas possunt reduci, quarum prima est ostensim, secunda vero per impossibiie. Prima est iiaec: po- sita causa sujjicienti et actuali , ponitur effectus"; sed Deus ab aeterno fuit causa sufflciens et actualis ipsiiis mundi : ergo etc. Maior propositio per se nota est. Minor patet, scilicet quod Deus sit causa suffidens; quia cum nullo extrinseco indigeat ad mundi creationem , sed solum potentia , sapientia et bonitate, et haec in Deo fuerunt perfectissima ab aeterno, patet quod ab aeterno fuit .sufQciens. Quod etiam actualis , patet: Deus enim est actus purus et suum velle, ut dicit Philosophus ' ; et Sancti di- cunt, quod est suuin agere: reslat ergo etc.

6. Itein , per impossibile ° ; Omne illud quod incipit agere vel producere, cum prius non produ- ceret, exit ab otio in aclum; si ergo Deus incipit mundum producere. exit ab otio in actum; sed circa omne tale cadit otiositas et mutatio sive rau- tabilitas: ergo circa Deum est otiositas et mutabi- litas. Hoc autein est contra summam bonitatem et contra summara simplicitatem: ergo hoc est impos- sibile, et blaspliemia dicere de Deo. et ita. quod mundus coeperit. — Hae siml rationes, quas com- mentatores '^ et moderniores superaddunt rationilras Arislolelis , sive ad has possunt reduci.

Sed ad oppositum sirat rationes ex propositionibus per se notis secundum rationem et philosophiam.

1. Prima est haec. Impossibile est infinito addi — haec est raanifesta per se , qiiia oinne illud quod recipit additionem, fit maiiis, "infinito aulem nihil maius "" — sed si mundus est sine principio , du- ravit in infinitum : ergo durationi eius non potest addi. Sed constat, hoc esse falsum, quia revolutio additur revolutioni omni die: ergo etc. Si dicas , quod infmitum est quaiUuni ad praeterita , tamen quantura ad praesens, quod nunc est, est fmitura actu , et ideo ex ea parte , qua tinitum est actu, est reperire maius'; contra , ostenditur, quod in prae- terito est reperire maius : liaec est veritas infallibi- lis, quod, si mundus est aeternus , revolutiones solis in orbe suo sunt infinitae; rursus, pro una revolu- tione solis necesse est fuisse duodecim ipsius lunae: ergo plus revoiuta est luna quam sol; et sol infini- ties; ergo infinitorum ex ea parte, quainfinita sunt, est reperire excessum. Fioc autem est impossibile: ergo " etc.

2. Secunda propositio est ista. Impossibile est infinila ordinari. Omnis enim ordo fluit a princi- pio in medium % si ergo non est primum, non est ordo : sed duratio mnndi sive revolutiones caeli, si sunt infinitae, non habent primum: ergo non Iia- bent ordinem, ergo una non est ante aliara. Sed hoc est falsum : restat ergo , quod habeant primura. Si dicas , quod statum ordinis non est necesse po- nere, nisi in his quae ordinantur secundura ordi- nem causalitatis, quia in caiisis necessario est sta- tus'; quaero, quare non iw a.\m'! Praeterea, tu ex hoc noD evades: nunquara enira fuit revolutio caeli, quin fuisset generatio aniraalis ex aniraali ; sed con- stat, quod animal ordinatur ad animal, ex quo ge- neratur secundum ordinem causae: ergo si secun- dum Philosophum ° et rationera necesse est ponere statum in his quae ordinantur secundum ordinem causae, ergo in generatione animalium necesse est ponere priraum animal. Et mundus non fuit sine animalibus:.ergo etc.

3. Tertia propositio est ista. "Irapossibile est infinita pertransiri^" ; sed si mundus non coepit, in- finitae revolutiones fuerunt: ergo inipossibile est illas pertransire: ergo impossibile fuit devenire usque ad hanc. Si tu dicas , quod non sunt pertransita , quia nulla fuit prima ', vel, quod etiam bene pos- sunt pertransiri in tempore infmito; per hoc non evades. Quaeram enim a te, utrum aliqua revolutio praecesserit hodiernam in infinitum, an nuUa^ Si nulla: ergo omnes finitae distant ab hac, ergo sunl omnes finitae , ergo habent principium. Si aliqua in inflnitum distat; quaero de revolutione, quae irarae- diate sequitur illam, utrum distet in infinitura. Si non: ergo nec illa distat, quoniam finita distantia est inter utramque. Si vero distat in inlinitura. si- mihter quaero de tertia et de quarta el sic in infi- nitum: ergo non raagis distat ab hac una quara ab alia: ergo una non est ante aliam: ergo omnes sunt siraul.

4. Quarta propositio est ista. Impossibile est inflnita a virtute finita comprehendi*'; sed si mun- dus non coepit, inflnita comprehenduntur a virtute finita: ergo etc. Probatio maioris per se palet. Mi- nor ostenditur sic. Suppono, solum Deum esse vir- tutis actu inflnitae. et omnia alia habere finiiatem. Rursus suppono, quod raotus caeli nunquam fuit sine spirituali substautia creata, quae vel ipsuitffa- ceret, vel saltem cognosceret '. Rursus etiam hoc sup- pono, quod spiritualis substantia nihil obliviscitur. — • Si ergo ahqna spirituaiis substantia virtutis finitae simul fuit cura caelo , nulla fuit revolutio caeli, quam non cognosceret: et non estoblita: ergo omnes actu cognoscit; ei fuerunt infinitae: ergn aliqua spiritua- lis substantia virtutis flnitae simul comprehendit in- flnita. Si dicas , quod non est inconveniens, quod unica similitudine cognoscal omnes revolutiones , quae sunt eiusdera speciei et omnino consimiles ; obiicitur, qiiod non tantura cognoverit circulationes, sed earum eflectus; et effectus varii et diversi sunt infiniti : patet ergo " etc.

5. Quinta est ista. Impossibile est infinita siniul esse " ; sed si mundus est aeternus sine principio, cura non sit sine homine — propter hominem enim sunt quodam modo omnia '■ — et homo duret finilo tempore: ergo infiniti homines fuerunt. Sed quot fuerunt homines, tot animae rationales: ergo infini- tae animae fuerunt. Sed quot aniraae fuerunt, tot sunt, quia sunt formae incorruptibiles: ergo infinitne animae sunt. Si tu dicas propter hoc, quod circu- latio est in animabus, vel quod una anima est in omnibus hominibus'; prinnm est error in philoso- phia, quia, ul vult Philosophus, "proprius actus est in propria materia": ergo non potest anima, quae fuit perfectio unius, esse perfectio alterius, etiam secundum Philosophum. Secundum etiam magis est erroneum , quia niulto minus una est animaomnium ^

6. Ultima ratio acl hoc est: impossibile est, quod habet esse post non-esse habere esse aeternum, quoniam hic est implicatio contradictionis ; sed mun- dus habet esse post non-esse: ergo impossibile est esse aeternum. Quod autem habeat esse post non-esse, pro- batur sic : omne illud quod totaliter habet esse ab ali- quo, producilur ab iUo ex nihilo: sed mundus tota- liter habet me aDeo: ergo mundus ex nihilo; sed non ex nihiio materialiter : ergo originaliter ". Quod autem orane quod tolaliter producitur ab aliquo diffe- rente per essentiam , habeat esse ex nihilo , patens est. Nam quod totaliter producitur, producitur secun- dum materiam et formam : sed materia non habet ex quo prodacalur, quia non ex Deo: manifestum est igitur, qiiod ex nihilo. Minor autem , scilicet quod mundus a Deo totaliter producatur, patet ex alio pro- blemate '.

CONCLUSIO

Si ponitur res omnes ex nihilo esse productas, implicat dicere, mundum aeternum esse sive ab aeterno productum.

Respondeo: Dicendum , quod ponere , mundum aeternum esse sive aeternaliter productum, ponendo' res omnes ex nihilo productas, omnino est contra veritatem et rationem, sicut ullima ratio probat: et adeo conlra rationem, ut nullum philosophorum quaiitnmcumque parvi intellectus crediderim hoc posuisse. Hoc enim iniplicat in se manifestam cnn- tradictionem. — Ponere autem mundum aeternum, praesupposita aeternitate materiae, rationabile vide-*^""^'"™ ^- tur et intelligibile, et hoc duplici exemplo. Egressus'^>^™p'"°'*- enim rerum mundanarum a Deo est per modum vestigii. Unde si pes esset aeternus, et pulvis. in quo formatur vestigium, esset aeternus; nihil prohiberet intelligere, vestigium pedi esse coaeternum, et la- men a pede esset vestigium ". Per hunc modum , si materia sive principium potentiale esset coaeter- num auctori , qnid prohibet ipsum vestigium esse ae- ternum? immo videtur congruuin. — Rursus aliud exemplum rationabile '. Creatura enim procecht a Deo ut tmbra, Filius procedit ut splendor; sed quam cito est liix, statim est splendor, et statim est umbra, si sit corpus Ojiacum ei obiectuni. Si ergo materia coaeterna est auctori tanquam opacum*; sicut rationabile est ponere Filium, qui est splendor Patris, coaeterniim: ita rationabile videtur, creatu- ras sive mundum, qui est umbra sumraae lucis , esse aeternuni. Et magis rationabile est quara suum oppositum, scilicet quod materia fuerit aeternaliter imperfecta, sine forma vel divina influenlia , sicut posuerunt quidam philosophorum ; et adeo rationa- bilius, ut etiam ille excellentior inter philosophos, Aristoteles, secundum quod Sancti imponunt, et commentalores exponunt, et verba eius praetendunt, in hunc errorem dilapsus fuerit.

Quidam tamen moderni dicunt. Philosophum nequaquam illud sensisse nec intendisse probare , quod mundus omnino non coeperit, sed quod non coeperit naturali motu '. — Quod horum magis ve- ludiciura rum sit, ego nescio; lioc unum scio, quod si posuit, ancions. „^y,^j|,„f, „q,| jncepisse secundum naturam. , verum pusuit, et rationes eius sumlae a motu et tempore sunt efQcaces. Si autem hoc sensit , quod nuUo modo coeperit ; manifeste erravit , sicut pluribns ralioni- bus ostensum est supra -. Et necesse fuit , eum ad vilandam contradictionem ponere, ant nunidum non esse factum , aut non esse factum ex nihiio. Ad vi- tandum autem infinitatem actualem necesse fuit ponere aut animae rationalis corruptionem , aut unilatem, aut circulationem; ita auferre bea- titudinem '. Unde iste error et malum habet ini- tium. et pessimum habet finem.

1. Quod ergo obiicitur primo de motu *, quod est primus inter omnes motus et mutationes, quia perfectissimus ; dicendum, quod loquendo de moti- bus et mutationilius naturalibus , verum dicit et non haljet instantiam ; loquendo autem de mutatione supernaturali', per quam ipsum mobile processit in esse, non habet veritatem. Nam illa praecedit omne creatum. et ita rnobile primum, ac per hoc et eius motum.

"2. Quod obiicitur: omnis motus exit in esse per motum; dicendum, quod motus non exit in esse per se, nec in se, sed cum alio et in alio. Et quoniam Deus in eodem instanti mobile fecit et ut motor super mobile influxit; ideo molum mobili concreavit. — Si autem quaeras de illa creatione , dicendum , quod ibi stare est sicut in primis. Et hoc melius infra patebit '.

3. Quod tertio obiicitur de nunc temporis etc, dicendum, quod, sicut in circulo est dupliciter assi- gnare punctum, aut cum fi.t, aut postquam factv^ est; et sicut % dum fit, est ponere et assignare pri- mum imnctum, dum vero iam est, non est ponere primum ; sic est accipere in tempore nunc duplici- ter: el in ipsa productione temporis fuit nunc pri- mum, ante quod non fuit aliud, quod fuit prin- cipium temporis, in quo omnia dicuntur esse pro- ducta. Si autem de tempore , postquam factum est, verum est, quod est terminus praeteriti et se habet per modum circuli; sed hoc modo non fue- runt res productae in tempore iam perfecto. Et ita patet, quod rationes Philosophi nihil valent omnino ad hanc conclusionem. — Et quod dicitur, quod ante omne tempus est tempus; vei'um est acci- piendo intus dividendo^ non extra anterius proce- dendo.

4. Quod obiicitur de tempore, quando coepit; di- cendum, quod coepit in suo principio; principium autem temporis est instans vel nunc; et ita coepit in instanti. Et non valet illa ratio: non fuit in in- stanti , ergo non coepit in instanti ; quia successiva '° non sunt in sui initio. — Potest tamen et aliter Aiia soiuuo. dici, quod dupliciter est loqui de tempore: aut se- cundum essenliam, aut secundum esse. Si secundum essenliam , sic nunc est tota essentia temporis , et illud incepit cum re mobili, non in alio nunc , sed in se ipso, quia stalus est in primis, unde non habuit aliam mensuram. Si secundum e.^se, sic coe- pit cum motu variationis, scilicet " nec coepit per creationem , sed potius per ipsorum mulabilium niu- lationem, et maxime primi mobilis.

5. Quod obiicitur de causae sufTicientia et actua- litate, dicendum, quod causa sufficiens ad aliquid est duobus modis: aut operans per naturani, aut per volwntatem et rationem. Si operans per natu- ram., sic stalim cum est, producit. Si antem ope- rans per vol.untatem ''\ quamvis sit sufficiens, non Notanaura. oportet, quod slatim cum est operelur; operatur enim secundum sapientiam et discretionem , et ita considerat congruitatem. Quoniam igitur non conve- niebat naturae ipsius creaturae aeternitas, nec de- cebat, Deum alicui hanc nobilissimam conditionem donare: ideo divina voluntas, quae operatur secun- dum sapientiam , produxit non ab aeterno, sed in tempore ; quia sicut produxit , sic disposuit et sic voluit. Ab aeterno enim voluit producere tunc, quando produxit; sicut ego nunc volo cras audire missam. Et ita patet , quod sufficientia non cogit.

Similiter de actualitate dicendum, quod causa duobus modis potest esse in actu : aut in se , ut si dicam : sol lucet ; aut in effectu , ut si dicam : sol illuminat. Primo modo Deus semper fuit in actu , quoniam ipse est actus purus, nihil habens admixtum de possibili; alio modo non semper in actu; non enim semper fuit producens.

6. Quod obiicitur secundo ^ : si de non produ- cente faclus est producens, mutatus est ab otio in Disimctio. actum ; dicendum, quod quoddam est agens , in quo actio et productio addit aliquid supra agentem et producentem. Tale, cum de non agente fit agens, variatur aliquo modo'; et in tali ante operationem cadit otium , et in operatione additur complemenlum. Aliud est agens, quod est sua actio ; et. tali nihil omnino advenit, cum producit, nec etiam in eo fit aliquid , quod non prius erat ^ ; et tale nec in ope- rando recipit complementtmi, nec in non-operando est otiosum, nec cum de non-producente fit produ- cens , miitcUur al) otio in actum. Tale autem est Deus etiam secundum philosophos , qui posuerunt Deum simplicissimum. — Patet igitur, quod slulta est eorum ratio. Si enim propter otium vitandum res ab aeterno produxisset , sine rebus perfectum bonum non esset , ac per hoc nec cum rebus , quia perfectissimum se ipso perfectum est. Rursus, si propter hmmUabilitatem' oporteret res ab aeterno esse, nihil posset nunc de novo producere. Qualis igitur Deus esset, qui nunc nihil per se posset ? Haec omnia dementiam indicant magis quam philo- sophiam vel rationem aliquam. — Si tu quaeras qualiter possit capi, quod Deus agat se ipso, et tamenQMesiio in- non incipiat agere"; dicendum , quod, etsi hoc non vitur. possit plene capi propter iinaginationem coniunclam, potest tamen necessaria ratione convinci; et si quis a sensiims se retrahat ad intelligibilia aspicienda ', aliquo modo percipiet. Si enim aliquis quaerat, utrum soiandnm. Angelus possit facere potum figuli , cuin non habeat manus , vel proiicere lapidem ; respondetur, quod potest; quia hoc potest sola virtute sua absque or- gano , quod potest anima cmn corpore et membro suo. Si igitur Angelus propter suam simplicitatem et perfectionem tantum excedit hominem , ut possit facere sine organo raedio illud , ad quod homo ne- cessario indiget organo ; possit etiam facere per unum , quod homo potest per plura : quanto magis Deus, qui est in fine totius simplicitatis et perfectio- nis % absque omni medio suae voluntatis imperio, quae non est aliud quam ipse , potest omnia pro- ducere , ac per hoc in producendo immutabilis per- manere! Sic potest homo manuduci ad hoc intelli- gendum. — Hoc autem perfectius capiet , si quis ista duo potest in suo opifice contemplari , scilicet quod est perfectissimus et simplicissimus. Quia perfectis- simus , omnia quae sunt perfectionis ei attribuun- tur ; quia simplicissimus , nullam diversitatem in eo ponunt , ac per hoc nnllam varietatem nec mutabilitatem ; ideo "stabilis manens dat cuncta mo- veri '".

PrevBack to TopNext