II, Distinctio 20, A. 1, Q. 3
II, Distinctio 20, A. 1, Q. 3
Utrum in emissione seminis in statu innocentiae fuisset delectationis intensio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Natura bene disposita desiderat superfluum emittere : ergo melius disposita magis desiderat illud emittere ; sed natura instituta multo melius erat disposita quam natura lapsa : ergo vis generativa multo magis desiderabat semen emittere, quod est superfluum. Sed ubi maius est desiderium, ibi in completione multo maior est delectatio : ergo in seminis decisione multo maior esset delectationis intensio quam sit modo.
2. Item, "delectatio est ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem" ; et ideo dicunt naturales delectationem esse in coitu propter transitum humoris per locum nervosum, in quo maxime viget sensus. Si ergo tanta erat tunc convenientia vel maior quam sit modo, et sensus tunc magis vigebat quam modo, videtur quod in seminis decisione maior tunc quam nunc esset delectationis intensio.
3. Item, unaquaeque virtus cognoscitiva delectatur in facilitate et complemento suae operationis ; hoc per se verum est : ergo quanto maior esset completio et facilitas, tanto maior esset delectatio. Sed vis generativa, in qua viget sensus tactus, facilius et completius exisset tunc in actum suum quam nunc : ergo maior esset ibi delectationis intensio.
4. Item, oculus Adae plus delectabatur in aspectu lucis et auditus in auditu cantus sonori quam aspectus vel auditus hominis lapsi : ergo pari ratione In gustu et tactu, apposito sibi convenienti, multo plus haberet delectari : ergo cum cognovisset uxorem vel cum comedisset, maiorem delectationem habuisset.
Sed contra : 1. Augustinus dicit, De civitate Dei, quod si homo non peccasset, sic membra genitalia applicarentur ad invicem sicut modo applicatur manus ori ; sed in applicatione manus ad os aut nulla, aut modica habetur delectatio : ergo pari ratione videtur quod nec in contactu filorum membrorum.
2. Item, si tanta esset delectationis intensio tunc quanta est nunc, cum modo sit deordinatio in actu generandi propter intensionem delectationis, tunc fuisset generativa deordinata : ergo non esset generativa instituta, sed destituta.
3. Item, si in actu illo, natura stante, esset delectationis intensio, cum, fortificata una virtute, minoretur usus alterius, videtur quod sicut nunc in illo opere absorbetur usus rationis, ita et tunc ; sed hoc non potest esse sine hominis subversione : ergo non esset natura ordinata, sed inordinata et subversa.
4. Item, si tanta esset tunc delectatio in praesentia et coniunctione sexuum quanta est nunc, ergo similiter tantus esset appetitus in absentia quantus est nunc ; sed vehementia desiderii et appetitus excitat pruritum, et pruritus vehementia facit membra illa inobedientia rationi et repugnantia : ergo in statu ante lapsum esset pugna et controversia ; quod est contra omnes Sanctos et contra fidem sinceram. Restat ergo quod tempore naturae institutae in sexuum commixtione non erat delectatio intensa.
Conclusio
In statu innocentiae non fuisset tanta in actu generationis delectationis intensio, quanta nunc est.
Quidam enim dicere voluerunt quod tanta vel maior erat delectatio tunc quam nunc ; et tamen non erat immoderata : tanta erat propter naturalis virtutis perfectionem ; immoderata non erat propter inferiorum virtutum sublectionem. Ratio enim dominabatur illi delectationi et eam deferebat in suum finem ; et ideo non absorbebatur nec erat ibi repugnantia. Et per hoc volunt solvere obiecta.
Est et alius modus dicendi, qui magis concordat verbis Augustini et probabilitati rationis, scilicet quod in decisione seminum et commixtione sexuum tempore naturae institutae aliqua fuisset delectatio, moderata tamen et mensurata, secundum quod exigebat hominis rectitudo et secundum quod eam volebat temperare hominis ratio ; et ideo non erat tanta quanta est modo. Nunc enim, quia virtus illa maxime exivit rationis imperium, dum ratio amisit originalis iustltiae vinculum et retinaculum, per quod imperabat viribus inferioribus, ideo, laxatis sibi habenis, toto impetu et conatu se praecipitat in delectabile sibi oblatum, non propter intensionem virtutis moventis, sed propter defectum virtutis retardantis. Unde sicut equus lascivus, rupto freno, velocius currit et impetuosius quam cum infrenatur et detinetur a suo sessore, licet non habeat, maiorem virtutem, sic et in proposito intelligendum est se habere. Et hoc est quod dicit Augustinus, De civitate Dei : "Nuptiae illae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudentiam libidinem non haberent".
Ad rationes
1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod natura desiderat emittere superfluitatem, dicendum quod verum est ; sed illud desiderium habet terminum et limitem et in natura instituta illum terminum non exiret ; nunc autem exit, et ratio prius tacta est
2. Ad illud quod obicitur, quod delectatio venit ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem, dicendum quod non tantum venit ex coniunctione, sed etiam ex virtutis conversione super delectabile. In statu autem naturae institutae, etsi esset coniunctio convenientis cum convenienti et sensus, non tamen tanta esset virtutis incurvatio et inclinatio quanta est modo : et ideo non esset tam improba et tam intensa delectatio.
3. Ad illud quod obicitur, quod virtus delectatur in completione et facilitate sui actus, dicendum quod verum est ; sed tamen adhuc ista delectatio terminum praefixum debet habere, et haberet utique si homo stetisset. Et quoniam illum merito peccati egreditur, hinc est quod amplius delectatur, quamvis delectationis materia non sit maior.
4. Ad illud quod obicitur, quod amplius delectaretur homo in sensu visus et auditus, dicendum quod verum est de delectatione naturali, sed non est verum de delectatione curiositatis. Nec est simile de delectatione quae est in visu et quae est in tactu, quoniam visus delectatur in obiecto, quod est nobile et magis accedit ad naturam spiritualem, similiter et auditus ; et ideo in Beatis delectatio visus potissime intenditur. Tactus vero delectatur in re magis grossa et materiali ; et ideo intensio suae delectationis magis repugnat statui spirituali et magis reddit hominem carnalem et animalem, qualis est homo in statu miseriae. Et sic patet quod illud non est simile.