II, Distinctio 20, Divisio Textus
II, Distinctio 20, Divisio Textus
Supra egit Magister de duratione immortalitatis ; in hac parte agit de procreatione posteritatis. Vel aliter, et in idem redit, supra egit de conservatione individui ; hic agit de conservatione speciei, quae quidem est per filiorum procreationem. Dividitur autem pars ista in partes tres. In prima determinat qualiter primi parentes filios procreassent. In secunda determinat quales filii nascerentur, ibi : Si vero quaeritur, quales, si non peccassent etc. In tertia breviter epilogat quae praedeterminata sunt, ibi : Talis erathominis institutio ante peccatum.
Prima pars habet duas. In prima determinat de modo generationis. In secunda de tempore translationis, ibi : De termino vero temporis, quo transferrentur etc. Similiter secunda pars principalis habet duas. In prima determinat quales nascerentur filii quantum ad corpus. In secunda, quales nascerentur quantum ad animam, ibi : Et cum de corpore humano non sit absurdum etc. Aliarum partium subdivisiones et continentia manifesta sunt in littera.
On this page