II, Distinctio 21, A. 2, Q. 3
II, Distinctio 21, A. 2, Q. 3
Utrum tentatio carnis sit nobis difficilior tentatione diaboli.
Ad rationes
Et, quod tentationi carnis, videtur : Per illud quod dicit Magister in littera : "Tentatio carnis interior difficilius deicitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur". Sed illi tentationi difficilius est resistere quam difficilius est vincere : ergo etc.
2. Item, Seneca : "Nulla pestis inimicitior quam familiaris inimicus". Sed inimicus carnis est multo familiarior quam diabolus : ergo eius tentatio crudelior et periculosior, ac per hoc ad vincendum difficilior.
3. Item, quanto tentatio est ad nocendum efficacior, tanto difficilius est resistere tentationi ; sed tentatio carnis efficacior est ad nocendum quam tentatio hostis, quia, cum tentatio hostis sit exercendae virtutis materia, tentatio carnis nunquam est sine culpa : ergo etc.
4. Item, tanto difficilius est resistere alicuius persuasioni quanto ille qui persuadet magis amatur ; sed homo multum diligit carnem et multum odit diabolum : ergo multo difficilius est ei resistere impulsioni carnis quam suggestioni diaboli sive tentationi.
Contra : 1. Quanto impugnans est fortior, tanto eius impugnationi difficilius resistitur ; sed diabolus est hostis fortissimus, sicut dicitur Iob 41, 24 : "Non est potestas super terram, quae ei possit comparari" ; ergo difficilius est eius tentationi sive impugnationi resistere quam ei tentationi quae est ex carne.
2. Item, quanto tentans est versutior et callidior, tanto difficilius est eius laqueos et cautelas evadere ; sed diabolus est versutissimus : ergo difficilius est eius illaqueationi sive tentationi resistere quam tentationi carnis.
3. Item, quanto inimicus est occultior, tanto minus potest homo eius impetum declinare ; sed diabolus est hostis spiritualis et occultus, caro vero est hostis manifestus : ergo tentatio sive praelium diaboli maioris est periculi quam tentatio carnis : cum maiori igitur difficultate ei resistitur.
4. Item, facilius superatur quod est in nostra potestate quam quod non est in nostra potestate ; sed caro in nostra potestate est : nam ipsam possumus mortificare et cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, diabolum vero minime : ergo multo facilius est resistere eius tentationi quam tentationi diaboli.
5. Item, spiritus magis adhaeret bono proprio quam bono carnis, sive bono interiori quam bono inferiori ; sed diabolus suggerit et inclinat ad bonum interius, dum tentat de peccatis spriritualibus ; caro vero ad bonum inferius, dum tentat de peccatis carnalibus. Si ergo difficilius repellitur quod est maioris adhaerentiae, difficilius repellitur tentatio hostis, quae est de peccato spirituali, quam tentatio carnis, quae est de peccato carnali.
Conlusio
Si tentatio hostis et carnis est respectu eiusdem, sic difficilior est tentatio carnis; si autem est respectu diversorum, sic se habent sicut excedentia et excessa, sed plerumque excedit tentatio carnis
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum quaeritur, cui tentationi sit difficilius resistere, utrum tentationi carnis vel hostis, dupliciter potest intelligi : aut respectu eiusdem peccati aut respectu alterius. Si respectu eiusdem peccati, utpote peccati carnalis, ad quod instigat caro, instigat et diabolus : tunc respondendum est quod tentatio carnis est difficilior propter coniunctionem carnis ad spiritum, ob quam magis animam incurvat ; et sic intelligit Magister in littera et rationes probant ad primam partem inductae.
Si autem intelligatur comparatio fieri respectu diversorum peccatorum, utpote tentatio carnis intelligatur respectu carnalium et tentatio hostis respectu peccatorum spiritualium, sic se habent ut excedentia et excessa. Quidam enim homines sunt qui magis sunt proni ad peccata carnalia, utpote ad luxuriam, quam ad superbiam ; et his difficilius est resistere tentationi carnis quam tentationi hostis. Quidam autem sunt qui proniores sunt ad peccata spiritualia quam ad carnalia, utpote illi qui magis desiderant honores quam voluptates ; et his difficilius est resistere tentationi hostis quam tentationi carnis. Si quis autem sit indifferens ad utrumque et aequaliter pronus, quantum est de se, ei quodam modo tentatio carnis est difficilior, quodam modo tentatio hostis. Tentatio carnis erit difficilior propter maiorem et magis intrinsecam et magis continuam adhaerendam ; tentatio vero hostis difficilior propter maiorem boni promissi apparentiam et propter latentiorem instigantis fallaciam. Sicut enim Gregorius, in Moralibus ostendit, hostis antiquus miilta, quae sunt vitia secundum veritatem, palliat sub specie virtutum.
Si igitur quaeratur, quae harum tentationum sit ad vincendum difficilior, si respectu eiusdem peccati intelligatur, respondendum est quod tentatio carnis. Si respectu diversorum, sic se habent sicut excedentia et excessa, sicut ostensum est ; et sic procedunt rationes ad utramque partem. Si autem quaeratur, quae earum magis excedat alteram, dicendum quod, quia omnis caro corrupit viam suam et homines ex maiori parte carnales sunt et desideriis carnis obsequuntur, quod difficilius est resistere tentationi carnis quam hostis.
Ad rationes
1-3. Et ad rationes illas quae obiciuntur in oppositum, quod hostis ille est fortior et astutior et occultior, facile est respondere, quia non permittitur tentare secundum totam suam potentiam et astutiam, immo reprimitur potestate divina.
4. Ad illud vero quod obicitur, quod caro est in nostra potestate, dicendum quod, etsi in nostra sit potestate secundum ordinem naturae, tamen propter perversitatem concupiscentiae in multis et regnat ancilla et servit domina, et nimius amor carnis facit ventrem esse deum hominis ; et ideo non est in nostra potestate, quousque liberemur de potestate corporis huius, adiuvante gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Tanta enim est vis amoris ut amantem amato quodam modo subiciat. Unde, etsi filius sit in potestate patris, non est tamen patri facile occidere vel affligere filium, sed valde difficile. Sic in proposito intelligendum est, quia nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam.