II, Distinctio 21, Dubia
II, Distinctio 21, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicitur quod diabolus loquebatur per serpentem ignorantem sicut per energumenos Sed contra : Diabolus movet energumenos mediante virtute sensibili : ergo videtur similiter quod moverit serpentem ad formandam locutionem mediante sensibili virtute ; hoc autem non videtur possibile, quia imaginatio serpentis non erat capax sermonis et locutionis : ergo mediante illa non poterat vox articulata formari. Iuxta hoc quaeritur, a qua virtute fuerit illius locutionis formatio principaliter, et utrum data sit nova potestas serpenti, utrum etiam fuerit miraculum sicut fuit in locutione asinae Balaam.
Respondeo : Dicendum quod ad locutionis formationem ista tria concurrunt : primo instrumentorum aptitudo et convenientia ; secundo vero virtus motiva ; et tertio virtus directiva, cuius regimine formatur vox articulata. Et haec tria sunt in homine complete a sui natura, in brutis vero animalibus reperiuntur incomplete. Habent enim quaedam animalia organa apta, licet non complete, ad vocis formationem ; habent etiam vim sensibilem motivam ; habent etiam vim excogitativam sive imaginativam, ratione cuius erudiuntur ad aliquas voces pronuntiandas. Non tamen est in eis complete, sed cum adest vis rationalis, quae possit et regere et movere, tunc illa potentia incompleta ad actum habet reduci. Et sic fuit in illa prima tentatione. Nam diabolus excitabat vim motivam et adiuvabat et dirigebat ut posset illas voces articulatas formare, ita quod serpenti non est data nova potestas, sed potestas superior assistebat. Unde proprie miraculum non erat, licet quis rationabiliter admirari posset, cum esset supra potestatem irrationalis creaturae talia verba formari. Licet igitur maior sit aptitudo in energumenis ratione vis motivae et organorum in loquendo quam in serpente, quia tamen virtus principaliter movens utrobique et dirigens in formando est virtus daemonis, ideo dicit Magister eodem modo locutum esse diabolum per serpentem quo modo loquitur per daemoniacum.
Ad illud ergo quod obicitur, quod imaginativa vis serpentis non erat capax locutionis, dicendum quod verum est de locutione quantum ad significationem, sed non est verum quantum ad vocis expressionem. Vel posset dici quod, quamvis motus serpentis cooperaretur ad motum linguae, non tamen cognitiva cooperabatur ad vocis articulationem. Et per hoc patent ea quae quaesita sunt.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : serpens callidissimus dictus est propter astutiam diaboli. Sed si haec est ratio quare serpens dictus est callidissimus, pari ratione, si diabolus quodcumque aliud animal assumsisset, callidissimum diceretur : ergo non esset ratio quare magis illud animal assumsisset quam aliud.
Respondeo : Dicendum quod calliditas attenditur in cognitione ordinata ad nocendum et seducendum. Et quoniam duplex est nocumentum, videlicet spirituale et corporale, duplex potest esse calliditas : aut in nocendo corporaliter aut in nocendo spiritualiter. Calliditatem in nocendo corporaliter homini habet serpens a naturae suae industria, loquendo saltem secundum statum naturae lapsae. Calliditatem vero nocendi spiritualiter non habet a se, sed a diaboli praesentia ; et de hoc loquitur Augustinus et Magister in littera. Et quia spiritualia debent significari per corporalia sibi similia, ideo, cum serpens ex se habeat calliditatem nocendi et insidiandi corporaliter, congruum fuit per ipsum diabolum exercere calliditatem suam contra hominem in nocendo spiritualiter ; et secundum hunc duplicem sensum intelligi potest Scriptura.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit scriptura : Sciendum est duas esse species tentationis, interiorem et exteriorem. Exterior enim tentatio non est nisi propter interiorem nec ad culpam perducit nisi mediante interiori : ergo non videtur quod ab invicem habeant distingui. Item, subdividit interiorem in eam quae est ab hoste et in eam quae est a carne ; et videtur quod divisio illa sit insufficiens, quia non solum tentatio est ab hoste et a carne, sed etiam a mundo, secundum illud I Ioannis 2, 16 : Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc.
Quaeritur ergo de sufficientia horum membrorum. Et cum alibi legantur plures aliae differentiae tentationis, quaeritur quomodo distinguantur ab illis.
Respondeo : Dicendum quod tentatio quinque modis considerari potest, scilicet quantum ad motivum et quantum ad instrumentum et quantum ad effectum et quantum ad gradum et quantum ad modum. Quantum ad motivum : vel generaliter vel specialiter. Si generaliter, sic dividitur tentatio in eam quae est ab hoste et a carne et a mundo, ut dicitur in quadam sequentia : Mundus, caro, daemonia diversa movent proelia. Si specialiter, ut dicatur motivum quod se offert non solum per modum obiecti, sed etiam quod inducit et excitat per modum impulsivi, sic est ilia divisio quam ponit Magister in littera, quod tentatio alia est ab hoste, alia est a carne, quorum utrumque habet ad malum incendere.
Si autem loquamur quantum ad instrumentum, sic dupliciter potest considerari : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est illa divisio Gregorii, quod tentatio quaedam est per vitia, quaedam per flagella. Si specialiter, sic est illa divisio tentationis quam ponit Glossa in Psalmo [106, 18] super illud : Omnem escam abominata est etc., ubi dicitur quod multiplex est tentatio, quarum prima est error sive nescientia viae veritatis ; secunda, difficultas vincendarum concupiscentiarum ; tertia, taedium boni ; quarta, tempestas saeculi.
Si tertio, modo, scilicet quantum ad effectum, consideretur ipsa tentatio, similiter dupliciter potest considerari : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est illa divisio, quae ponitur in Glossa super illud I ad Corinthios 10, 13 : "Tentatio vos non apprehendat" etc., ubi dicitur in Glossa quod tentatio alia est diabolica, alia est humana. Et differunt, quia, sicut ibidem innuitur, tentatio diabolica est quae malum habet exitum et quae terminatur ad mortale peccatum ; tentatio vero humana dicitur quae exitum periculosum non habet, quia vel est ibi peccatum veniale vel nulla est ibi culpa, secundum quod ostenditur in Glossa, ubi dicitur quod tribus modis habet fieri tentatio humana. Si specialiter, sic est illa Augustini, De doctrina christiana, quod diabolus tentat aut vexando carnem aut vulnerando naturalia aut exspoliando gratuita ; hic enim ponuntur specialiter effectus tentationis diabolicae.
Si autem quarto modo consideretur tentatio, scilicet quantum ad gradum, hoc potest esse dupliciter : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est iila quam ponit Magister in littera : tentatio alia est exterior, alia interior. Si specialiter, sic est illa quam ponit Gregorius, et habetur in Glossa super illud Iacobi 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia etc., quod tentatio tripliciter perficitur : suggestione, delectatione et consensu, ubi notantur gradus in progressu tentationis explicite, qui ponebantur in divisione prius habita implicite. Per tentationem enim exteriorem intelligimus suggestionem ; per interiorem intelligimus illam in qua est delectatio vel consensus. Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur, quod illa membra ad invicem non distinguuntur, cum unumordinetur ad alterum.
Si autem quinto modo consideretur tentatio, scilicet quantum ad tentandi modum, hoc similiter aut erit generaliter aut specialiter. Si generaliter, hoc potest esse explicite vei implicite. Si implicite, sic est illa quae ponitur in Glossa super Psalmum [90, 1] : Qui habitat in adiutorio, ubi dicitur quod quaedam est tentatio levis et occulta, quaedam gravis et occulta, quaedam levis et manifesta, quaedam gravis et manifesta. Si autem explicite, sic est illa quam ponit Bernardus per septem membra. Quarum prima est importuna, scilicet quae procaciter insistit ; secunda dubia, scilicet quae animum dubietatis nebula involvit ; tertia est subita, scilicet quae iudicium rationis praevenit ; quarta occulta, quae scilicet deliberationis ordinem praeterfugii ; quinta violenta, quae vires nostras transcendit ; sexta fraudulenta, quae scilicet animum seducit ; septima perplexa, quae variis vitiis impedit. In hac enim divisione explicantur difficultates et gravitates tentationum sive modorum tentandi,et latentiae, quae in priori divisione implicite claudebantur. Verumtamen tam haec divisio quam praecedens est de modis tentationis in sua generalitate consideratae. Si autem consideretur specialiter tentatio, prout contrahitur ad tentationem diaboli, sic modi eius dupliciter possunt assignari : vel implicite, et sic dividit Augustinus, in quodam sermone : "Diabolus tentat ut leo, tentat ut draco" ; vel explicite, et sic est illa divisio Gregorii super Iob 40, 9, super quem locum dicit Gregorius sic : "Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat, scilicet quod opprimendo rapit, insidiando circumvenit, minando terret, suadendo blanditur, desperando frangit, promittendo decipit". In hac autem divisione explicantur modi, quos Augustinus clauserat sub his duobus verbis, quod "tentat ut leo, tentat ut draco". Et sic patet ratio assignandi diversas divisiones tentationis secundum diversas eius considerationes. Patet nihilominus responsio ad obiecta.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit in littera : Tentatio, quae fit ex carne, non est sine peccato. Cum enim diabolus possit carnem commovere et vexare, videtur similiter quod tentatio, quae est ab hoste, sine peccato esse non possit. Item, cum non sit in nostra potestate tentari vel non tentari, videtur quod tentatio de se non ponat in nobis culpam nisi ei consentiatur. Sicut ergo tentatio hostis, cui non consentitur, est materia exercendae virtutis, ita videtur etiam tentatio carnis. Propter hoc est quaestio quare tentatio carnis magis est semper cum peccato quam tentatio hostis.
Respondeo : Dicendum quod tentatio carnis est impulsus sensualitatis, quem consuevimus appellare primum motum, et quoniam in illo impulsu sensualitas movetur inordinate et praeter rationis ordinem, hinc est quod tentatio carnis nunquam est in nobis quin sit in nobis aliqua inordinatio, et ita aliqua venialis culpa. Tentatio vero hostis omnino extra est et potest esse sine aliqua delectatione inordinata in nobis existente. Et ideo dicit Magister quod tentatio hostis potest esse sine peccato, tentatio vero carnis minime. Alia etiam posset reddi ratio, quoniam caro est in potestate nostra et eam possumus ad libitum nostrum domare ; et ideo potius imputatur nobis in culpam carnis impulsio quam diabolica suggestio. Quomodo autem carnis impulsus sive primi motus debeant dici esse peccatum, infra suo loco magis expresse determinabitur.