II, Distinctio 21, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
II, Distinctio 21, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam autem huius partis circa tria incidit hic quaestio. Primo quaeritur de tentatione primorum parentum. Secundo quaeritur de diversitate tentationum. Tertio vero incidit hic quaestio circa quantitatem et qualitatem peccati quod ex illa tentatione est secutum. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur de tentatione primorum parentum quantum ad motivum. Secundo, quantum ad instrumentum. Tertio, quantum ad ordinem et progressum.