II, Distinctio 22, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
II, Distinctio 22, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam huius partis circa duo incidit hic quaestio. Primo igitur quaeritur de culpa primorum parentum in se quantum ad inordinationem affectus. Secundo vero quaeritur in comparatione ad ignorantiam intellectus. Et circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, quo genere peccati mulier peccaverit. Secundo, utrum quod mulier appetiit, vir concupierit. Tertio vero quaeritur, quis horum gravius peccaverit.